Skip to the text

Caput 32

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus docet hic reges nouum et deuotum modum et formam creandi milites cuiusdam noue milicie ad impugnacionem infidelium et defensionem sancte fidei et ecclesie.

Christus loquebatur ad sponsam inter alia dicens: Attende, sponsa, et scias, quod status laycorum bene erat alio tempore antiquo dispositus. Nam quidam eorum excolebant terram et labori agrorum viriliter instabant. Alii velificabant nauibus et mercimonia ad alias regiones deferebant, vt vnius regionis fertilitas alterius subleuaret inopiam. Alii instabant operi manuum et diuersarum arcium. Inter istos erant quidam defensores fidei et ecclesie mee, qui nunc dicuntur curiales seu armigeri, qui assumpserunt sibi arma ad vlcionem ecclesie sancte et fidei et expugnacionem inimicorum eius. In istis curialibus apparuit quidam bonus homo et amicus meus, qui cogitabat apud se sic: Ego, inquit, non excolo terram vt agricultor, non desudo in fluctibus maris vt mercator et non insisto operi manuum vt operator egregius.

Quid ergo faciam aut quibus operibus placabo deum meum? Sed nec virilis sum in labore ecclesie, corpus meum debile est et molle ad paciendum vulnera, manus remissa ad feriendum inimicos, mens fastidiosa ad cogitanda celestia. Quid ergo faciendum est michi? Certe scio, quid faciam. Surgam ergo et obligabo me cum iuramento stabili sub temporali principe, quod defensurus sum viribus et sanguine meo fidem sancte ecclesie. Veniens autem ille amicus meus ad principem seu regem ait: Domine, ego sum de defensoribus ecclesie. Corpus meum nimis molle est ad paciendum vulnera, manus remissa ad feriendum, mens instabilis ad cogitandum bona et laborandum, voluntas michi placet propria, requies non sinit me fortiter pro domo dei stare.

Ideo constringo me cum iuramento publico sub obediencia sancte ecclesie et tua, o princeps, quod eam defensurus sim omnibus diebus vite mee, vt si forte tepida mens et voluntas fuerit ad certandum, propter iuramentum teneor et compelli possim ad laborandum. Cui respondit princeps: Vadam tecum ad domum domini et ero testis iuramenti tui et promissionis tue. Venientes autem ambo ad altare meum amicus meus flexo genu ante altare meum dixit: Ego nimis infirmus sum in carne mea ad paciendum vulnera, voluntas propria nimis est michi cara, manus tepida ad feriendum. Ideo in presenti promitto obedienciam deo et tibi, qui caput es, cum iuramento meo firmiter astringens me sanctam ecclesiam contra inimicos eius defensurum, amicos dei confortaturum, viduis et orphanis et fidelibus dei benefacturum, contra ecclesiam dei et fidem eius numquam aliquod contrarium acturum.

Et insuper obligo me correccioni tue, si errare me contingat, ad hoc vt obligatus ad obedienciam tanto magis cauere possim peccata et voluntatem propriam et tanto feruencius et facilius insistere volunati dei et tue sciamque tanto michi esse damnabilius ceteris et contemptibilius, si violata obediencia mandatis tuis contraire presumpsero. Facta autem ista professione ad altare meum princeps sapienter considerans disposuit sibi habitum ab aliis secularibus distinctum in signum abdicacionis proprie voluntatis et vt sciret se superiorem habere et debere ei obtemperare. Dedit eciam princeps in manu eius gladium dicens: Hoc gladio inimicos dei comminues et interficies. Dedit et in brachium eius clipeum dicens:

Hoc clipeo defendas te contra inimicorum iacula et pacienter tolera illata, vt prius crepat clipeus quam fugias. Iste vero amicus meus hec omnia audiente clerico meo qui presens erat firmiter seruaturum se promisit. Qui clericus facta promissione dedit ei corpus meum in robur et fortitudinem, vt amicus meus per corpus meum michi vnitus numquam a me separaretur. Talis fuit amicus meus Georgius et plures alii. Tales et deberent esse milites, qui nomen deberent habere propter dignitatem, habitum propter operacionem et defensionem fidei sancte. Audi nunc, sponsa, quid inimici mei faciunt contra ea que amici mei prius fecerunt. Milites quippe, qui mea portabant arma, erant parati dare vitam pro iusticia et effundere sanguinem suum propter fidem sanctam, indigentes promouendo ad iusticiam malosque deprimere et humiliare.

Sed nunc audi, quomodo auersi sunt. Placet quippe nunc eis magis mori in bello pro superbia et cupiditate et inuidia iuxta diabolicas suggestiones quam secundum mandata mea viuere ad obtinendum gaudium sempiternum. Ergo omnes milites, qui in tali voluntate moriuntur, dabitur eis stipendium a iudicio diuine iusticie, scilicet animabus eorum in eterna dyaboli coniunccione. Hii vero, qui michi seruiunt, tenentur habere stipendium cum celesti exercitu sine fine. Hec verba ego iesus christus locutus sum, verus deus et homo, vnus cum patre et spiritu sancto semper deus.

Chapter 33 of 62