Skip to the text

Caput 21

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quidam nobilis deridebat de deo coram vno rege et christus comminatur eidem regi, nisi illum corripiat. Quia iudici corripienti peccatorem propter deum duplicabitur corona, dissimulanti vero duplicabitur pena.

Filius dei loquitur sponse: Cur turbaris, quod illum qui deridebat me tam pacienter supporto? Nescis quod graue est eternaliter ardere? Nam vbi colores diuersi seminantur, si ante tempus debitum succiduntur, non ita valent rei colorande, sicut si debito tempore colliguntur. Sic verba mea, que cum iusticia et misericordia manifestanda sunt, vsque ad plenitudinem maturitatis crescere debent, et tunc rei, cui apponende sunt, magis conueniunt et virtutem meam conuenienter colorabunt. Et ideo caueat rex, ne anima sua sit pro anima illius deridentis me. Quia qui corripit peccatorem propter deum, ne puniatur a deo, sicut fecit moyses, duplicabitur ei corona eius, et quia placat iram dei, et quia minuit iudicium delinquentis, ne in eternum puniatur.

Qui vero dissimulat delinquentem corrigere, duplicabit penam, scilicet augendo penam in futurum et iusticiam non exercendo.

Chapter 22 of 62