Caput 39
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit hic regibus, quod, qui volunt passagium facere et guerram contra paganos, debent hoc facere intencione recta, scilicet propter caritatem dei et animarum salutem, corrigendo se prius et reformando regnum suum.
Rex quidam swecie rogauit sponsam christi, quod consuleret deum, si placeret ei quod iret in exercitu contra paganos, quia habebat hoc in voto. Super quo sponsa orante apparuit ei christus dicens: Si rex exire voluerit ad paganos, consulo, non precipio, quia maius meritum est facere secundum consilium quam ex precepto. Ideo consulo ei duo. Primo, quod habeat cor bonum et corpus aptum, cor scilicet bonum, vt nulla sit intencio alia exeundi nisi propter caritatem dei et salutem animarum, corpus vero aptum, vt scilicet racionabilis sit in ieiunio et labore. Secundo laboret, quod vasallos et milites habeat voluntarios et correctos. Ideo circueat primo regnum suum inquirendo, quomodo iusticia seruata est, qualiter et per quos facta sunt iudicia et regimina, quia qui alios conatur mittere in celum, necesse est vt incipiat a se ipso, corrigendo errores proprios et post hoc subditos ammonendo et corripiendo et virtuosis exemplis incitando.
Chapter 40 of 62