Skip to the text

Caput 46

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Virgo maria precipit per sponsam cuidam episcopo eunti cum rege ad guerram contra infideles, quod quando aliqua patria infidelium acquisita fuerit, instituat statim ecclesiam cathedralem, vbi christiani spiritualiter consolentur.

Regina celi loquebatur sponse dicens: Sanctus Sigfridus archiepiscopus exiuit de anglia et fecit voluntatem dei in regno Swecie. Sic iste episcopus, pro quo tu oras, qui vadit cum rege contra infideles, cum venerit ad paganos et fuerint alique terre ipsorum acquisite per christianos, construat primo ecclesiam cathedralem in aliquo loco honesto et congruo, vt tanquam ad matrem possint christiani pro necessitatibus anime ad eam habere refugium et inde catholice refici et spiritualiter consolari. Et si non potest episcopus nisi vnum vel duos clericos ibi instituere et sustentare secum, contentus sit, quia filius meus potens est augere dona sua et episcopatum dilatare. Si vero ipse vel alii amici mei moriantur, antequam perficiantur verba ista, tunc voluntas bona reputabitur eis pro opere et mercedem habebunt inde.

Et ideo nullus confidat de longa vita, sed vnusquisque expectet velle dei pacienter.

Chapter 47 of 62