[34]
¹ Quodam tempore apud Collem comitatus Perusii repperit sanctus Franciscus pauperculum quendam, quem prius in seculo noverat. ² Dixitque ad eum: "Frater, qualiter te habes?". ³ At ille, trato animo, cepit in dominum suum maledicta congerere (cfr. Num 5,19.23), qui abstulerat sibi omnia sua: ⁴ "Gratia, inquit, domini mei cui omnipotens Dominus maledicat (cfr. Apoc 1,8; Gen 5,29), nonnisi male me habeo (cfr. Mat 4,24)". ⁵ Miseratus animam illius magis quem corpus, cum in odio mortali persisteret, dixit ei beatus Franciscus: "Frater, indulgeas domino tuo amore Dei, ut liberes animam tuam (cfr. Est 4,13), et esse poterit quod ipse ablata tibi restituet (cfr. Ex 22,12). ⁶ Sin autem res tuas perdidisti et animam perdes (cfr. Luc 9,24)". ⁷ Et ille: "Non possum, ait, penitus indulgere, nisi prius reddat ille quod abstulit". ⁸ Beatus Franciscus cum haberet quemdam mantellum ad dorsum dixit ei: "Ecce do tibi mantellum istum; precorque ut indulgeas domino tuo amore Domini Dei". ⁹ Dulcoratus ille a beneficio provocatus, munere sumpto, remisit injurias.
Chapter 34 of 120