Skip to the text

Articulus 18

Qualiter religiosi regulare ac rectificare debent suam intentionem, quærendo et recipiendo aliquod temporale pro spirituali a persona recepta aut aliis.

DOMINUS ac Salvator suis in Evangelio prædicatoribus ait: In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua.1 Quocirca beatus scribit Gregorius, quod uni operi spirituali, videlicet prædicationi, duplex debetur merces. Prima est corporalis refectio, quæ est merces minus principalis et secundaria quantum ad dignitatem, quamvis sit prima tempore ac ordine generationis. Secunda merces est æterna remuneratio seu beatitudo cœlestis, quæ est merces principalis ultimatusque finis, et etiam merces prima secundum ordinem dignitatis. Dum itaque religiosi pro spirituali beneficio aliquod temporale quærunt sive accipiunt, aut quidpiam exigunt a persona recepta, vel aliquod temporale emolumentum aut donum intendunt pro actu aut beneficio spirituali; debet eorum intuitus aut intentio ferri ac dirigi ad temporale donum ac commodum tanquam ad motivum minus principale, et tanquam ad secundarium præmium, et sicut ad finem subordinatum, non velut ad principale motivum et ultimum finem finaleque præmium, nec tanquam ad pretium rei spiritualis.

Hinc scribit Cancellarius Parisiensis: Potest intentio sive intuitus ferri ad commodum temporale quatuor modis. Primo, tanquam ad pretium rei spiritualis. Secundo, tanquam ad principale motivum dandi aut exercendi spiritualia, vel quasi ad ultimum finem. Et hi duo modi sunt vere simoniaci; et si quis putet pertinaciter talia licite posse fieri, hæreticus est censendus. Tertio potest ferri intentio ad commodum temporale tanquam ad motivum minus principale. Quarto, sicut ad rem necessariam victui ejus qui spiritualia subministrat et exhibet. Et hi duo modi sunt liciti, hoc tamen attento, quod observetur illud Apostoli, Ab omni specie mala abstinete vos, hoc est, quod administratio spiritualium aliquo horum duorum modorum facta, non videatur ex sua manerie fieri primo aut secundo modo.2 Hoc enim apparet, quando non exercentur nec exhibentur spiritualia nisi dentur aut promittantur temporalia, et quando turpiter exiguntur: in quibus casibus possent haberi de simoniaca pravitate suspecti ita agentes, et hoc præsumptione juris vel facti; et possent tanquam simoniaci judicialiter evocari.

Denique, ex his Cancellarii verbis confirmantur per omnia superius introducta de simonia vitanda, omnique specie mala cavenda, et ne ante receptionem ad Ordinem a recipiendo temporale aliquid exigatur. Abstineant ergo religiosi ab omni discrimine, et viam eligant tutiorem, et caute ac timorate simpliciterque procedant. Sapiens namque in omnibus metuit, et beatus homo qui semper est pavidus.34 Etenim timor Domini fons vitæ, ut declinet homo a ruina mortis.5 Atque, ut Salomon protestatur, sapientia proteget gradientes simpliciter, et qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter;678 cum simplicibus quoque sermocinatio Dei.

Postremo, est via quæ videtur homini justa, et tamen novissima ejus ducunt ad mortem:9 et mortem utique sempiternam, quæ est mors secunda, mors infernalis miseriæ.10 A qua præservet nos Unigenitus Dei, Dominus noster Jesus Christus, institutor et auctor sanctæ omnis religionis, condemnator omnis simoniacæ pravitatis scandalosæque actionis, atque præceptor caritativæ et gratuitæ donationis: qui cum Patre æterno et Spiritu Sancto unus est Deus ac Dominus, unus Creator omnipotens, justus judex, et super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

CONTRA SIMONIAM

Footnotes

  1. Luc. x, 7. ↩

  2. I Thess. v, 22. ↩

  3. Prov. xxviii, 14. ↩

  4. Eccli. xviii, 27. ↩

  5. Prov. xiv, 27. ↩

  6. Eccli. III, 32. ↩

  7. Prov. x, 9. ↩

  8. Prov. II, 7. ↩

  9. Prov. XIV, 12. ↩

  10. Apoc. XX, 14; XXI, 8. ↩

Chapter 19 of 30