Articulus 1
De speciebus contemplationis secundum divinum Dionysium.
UT ergo a digno capite inchoetur, primo de contemplatione dicendum secundum divinissimum theologorum contemplativorumque principem, sacrum ac ardentissimum Divinitatis amatorem Dionysium.
Ipse itaque quarto de Divinis nominibus capitulo ponit tres species contemplationis, quas nomine motuum localium exprimit, easque aliter angelis quam animabus viatricibus convenire affirmat.
Primum ergo genus contemplationis seu contemplativam operationem nominat motum circularem, sumendo motum communiter, pro operatione perfectiva seu actu perfecti, quemadmodum ait Philosophus tertio de Anima, quod intelligere et sentire sunt motus quidam. Denique circularem hanc motionem, vel contemplationem per modum circularis motus se habentem, dicit angelis convenire, in quantum sursum extenti, uniuntur illuminationibus summi pulchri primique boni. Quæ illuminationes esse dicuntur sine principio et absque fine, secundum quod in circulo non est invenire principium et finem : non quod istæ illuminationes nunquam cœperunt, quum et angeli sui esse initium habeant, sed quoniam angeli uniformiter ac indesinenter intuentur et contemplantur omnis pulchritudinis bonitatisque fontem, Deum viventem. Juxta quem modum motus circularis, qui est circa idem centrum, carere principio ac fine asseritur. Appellatur itaque contemplatio ista angelica motus circularis, quoniam sicut motus circularis est ab eodem, ad idem et circa idem centrum immobile, sic in ista intellectiva angelorum operatione cognitio a Deo in eos derivatur, atque in ipsum immediate terminatur, et circa ipsum dumtaxat versatur : sicque per hanc illuminationem immediate revertuntur in Deum, illuminationis suæ fontem ac principem.
Istud, ut asserunt quidam, convenit primæ hierarchiæ dumtaxat, quo modo illa tantum immediate illuminatur a Deo. Sed hoc non est firmiter dictum. Omnes namque ac singuli ordines non solum quoad cognitionem in qua beatitudo essentialis consistit, verum etiam quantum ad quorumdam divinorum agnitionem effectuum, immediate illuminantur ac edocentur a Deo : multa quippe cognoscunt in Verbo. Denique S. Dionysius asserit generaliter, angelos circulariter circa Deum moveri, dicendo : Et moveri quidem dicuntur divini animi circulariter, uniti non inchoantibus et non terminatis illuminationibus boni et pulchri.
Insuper motus rectus, seu operatio intellectiva recto motui assimilata, competit angelis, in quantum superiores ad inferiorum providentiam se extendunt sive procedunt, infimi quoque angeli ad homines eorum custodiæ deputatos, recta seu recte omnia transeuntes, id est, ea quæ secundum rectum ordinem disponuntur peragentes, vel sibi subjectos rectificantes, atque per medios ad infimos recte tendentes. Hinc Dionysius ait : Directe vero moventur, quandocumque proveniunt in subjectorum providentiam, recta omnia terminantes.1 Quemadmodum autem Thomas affirmat in secunda secundæ, motus rectus in angelis accipi non potest secundum hoc quod in considerando procedant de uno in aliud (simplici namque intuitu res cognoscunt), sed solum secundum ordinem suæ providentiæ, prout scilicet superior inferiorem illuminat, docet, dirigit.
Assimilatur vero operatio ista motui recto, quia sicut motus rectus est per quem transitur de uno in aliud, ita in hac actione angeli non revertuntur ab eodem ad idem, sed procedunt de uno in aliud, scilicet a se in subjectos.
Porro motus obliquus, seu actio intellectiva tali similis motioni, angelis congruit, in quantum secundum contemplationem Dei inferioribus providentes, reflectuntur in Deum (omnis boni ac pulchri principium et finem), per hoc, ut Vercellensis elucidat, quod inegressibiliter a se ipsis manent, uniformiter et indeficienter laudantes intra se bonum et pulchrum, suæ incommutabilitatis causam. Unde Dionysius: Oblique, inquit, moventur, quia et providentes inferioribus, irreversibiliter manent circa immutabilitatis causale bonum. Dicitur demum operatio ista motus obliquus, quoniam sicut motus obliquus vocatur qui ex circulari et recto compositur, sic ista angelica actio aliquid uniformitatis sortitur cum prima, in quantum est circa Deum, et aliquid de processu ad alia cum secunda.
Insuper B. Dionysius animabus hos motus seu actus aliter convenire testatur. Nempe in anima rationali circularis motus asseritur, dum investigando quasi a se egrediens, ad se rursus quasi ad punctum unde exiit, circulariter regreditur sive reflectitur, atque a multitudinis devio recollecta, uniformisque facta seu unitis virtutibus simplificata, ad summam veritatem convertitur, in primi, fontani, exemplaris, superexcellentissimi atque æterni boni ac pulchri contemplatione angeliformiter quiescens et fixa. Unde Dionysius: Animæ, inquit, motus circularis, est in semetipsam introitus ab his quæ foris sunt, et intellectualium suarum virtutum uniformis conversio sicut in quodam circulo, inerrabile suum donans, et a multis quæ extrinsecus sunt ipsam convertens et congregans primum in semetipsam, deinde velut uniformem factam adunans, et ita in bonum et optimum manuducens.
A Præterea oblique anima fertur moveri, quando non intellectuali, pura ac simplici ad divina extentione, sed juxta morem humanum rationali, discursiva atque symbolica creaturarum investigatione manuducitur ad illuminationes divinas, seu primæ et superessentialis veritatis, bonitatis ac pulchritudinis contemplationes theoricas. Hoc quippe est quod ait Theologus: Oblique, inquiens, anima movetur, quando proprie secundum se ipsis divinis illuminatur scientiis, non intellectualiter et potenter, sed rationaliter et investigiose. Accipit itaque hoc loco Dionysius intellectum et rationem stricte ac proprie, prout ab invicem distinguuntur.
Præterea animæ dicuntur recte moveri, secundum Dionysium, quando ad exteriora prodeuntes, non inde in se ipsas reflectuntur ac redeunt, quia hoc esset circulariter ferri, sed ex illis tanquam variis divisisque divinorum symbolis, ad simplices, divinas atque unitas reducuntur ac sursumaguntur contemplationes.
Ut autem hæc clarius elucescant, advertendum quod secunda secundæ, quæstione centesima octogesima, loquitur Thomas:2 Homo, ait, cum angelis convenit in intellectu in genere; sed vis intellectiva in angelo est multo perfectior: hinc oportet hos motus in animabus et angelis diversimode assignare, prout diversimode se habent ad uniformitatem. Angeli enim habent cognitionem uniformem quantum ad duo: primo, quoniam veritatis notitiam non accipiunt ex compositarum rerum varietate; secundo, quoniam non discursive, sed simplici intuitu intelligibilem veritatem cognoscunt. Anima autem eam cum ratiocinationis discursu apprehendit, et ex sensibilibus rerum notitiam accipit. Antequam ergo anima ad angelicæ cognitionis uniformitatem sibi possibilem in hac vita pertingat, necesse est hanc duplicem ejus difformitatem qua differt ac distat ab angelicæ cognitionis uniformitate, removeri ab animæ intellectu: primo illam quæ ex rerum exteriorum diversitate contingit, quod fit per hoc quod anima exteriora relinquit, et hoc est quod primo Dionysius ponit in circulari animæ motu introitum ipsius ab exterioribus rebus ad se ipsam; secundo illam quæ est ex rationis discursu, quod fit dum omnes animæ operationes reducuntur ad simplicem intelligibilis veritatis contemplationem: ideo secundo Dionysius perhibet quod necessaria est uniformis conversio (vel, ut alia habet translatio, convolutio) intellectualium virtutum animæ, ut scilicet cessante discursu, figatur ejus intuitus in contemplatione unius simplicis veritatis. Et in hac operatione animæ non est error, quemadmodum nec in cognitione primorum principiorum, quæ simplici agnoscuntur intuitu. Et tunc, istis duobus præmissis, ponit Dionysius tertium, quod est uniformitas cognitionis animæ cum angelis, prout relictis ceteris universis, in sola Dei contemplatione persistit.
Postremo, hos tres contemplationis modos non est difficile ad genera contemplationis superius assignata reducere:3 quod diligentiæ commendo legentis. intelligatur elevatio formaliter mentem absolvens ab omni inordinato affectu, tunc est realiter contemplatio ipsa, et primus gradus ipsius, secundum quod absolutio talis requiritur ad salutem, videlicet ne tam inordinata sit anima, quod inhæsioni atque affectui Dei aliquid anteponatur.
Secundus gradus est continua conjunctio intellectus ad quodcumque elevans atque expediens acumen interni spiritualisque visus, quo in divina feratur: sicut est quælibet occupatio virtuosa, ut lectio, dictamen et oratio. Hic gradus potissime exstitit in Maria Christifera, sicut ad eam Origenes loquitur: Inter impletas et repletas, repletio tua qua gratia es repleta, obtinet primum locum; et quoniam plenitudine gratiæ nunquam caruisti, serenitate intellectus præ omnibus puris hominibus abundantissime splenduisti: quod enim lux visui sui, hoc gratia intellectui confert.
Tertius gradus est intellectus et affectus simul proportionata commensuratio, consistens in hoc, quod magnitudo pastus seu dulcedinis vel saporis quo pascitur affectus, correspondet magnitudini cognitionis qua illustratur intellectus, et eam magnificat atque perornat.
Quartus est conjunctio mentis ad id quod vim, naturam et nobilitatem omnis rei animam gratificantis excedit. Res quippe animam gratificantes formaliter, sunt gratia et virtutes; quod autem super eas est, sunt spiritus illi cœlestes beati, ex quorum ordine, officio, puritate ac visu fit quidam reflexus in animam contemplem, faciens in ea abundare felicem appetitum ad omnium Creatorem potentissimum, sapientissimum ordinatissimumque opificem.
Quintus est uniformis fixio totius congregati acuminis et spiritualis visus elevati, detersi, expediti ab omni detinente, in primum, summum ac suavissimum bonum: et hoc aliud prorsus non est quam de sæculo isto facere cœlum, et angelicam ducere vitam.
Hinc loquitur Origenes: Contemplato-
Footnotes
Chapter 74 of 110