Articulus 9
De contemplatione secundum anagogicum Joannem Ruysbroeck.
VIR mirabilis atque divinitus unctus magnifice et eruditus, Joannes Ruysbroeck, in suis codicibus de contemplatione multa profunda secundum experientiam suam conscripsit.
Denique in exordio libri de Perfectione filiorum Dei, disseruit quod quicumque vult in perfectissimo statu Ecclesiæ vivere, primo oportet ut sit bonus homo instanter actualis: ad quod tria requiruntur. Primum est conscientiæ puritas sine mortalis criminis accusatione. Secundum est, ut Deo et Ecclesiæ rectæque rationi in cunctis obediat, quoniam his tribus parem oportet obedientiam observare. Tertium est, ut in omnibus Dei honorem principaliter finaliterque intendat, et secundum ejus gratissimam voluntatem vivere cupiat.
Secundo oportet ut sit zelotes spiritualis: ad quod tria exiguntur. Primum est puritas mentis. Secundum, spiritualis in desiderio libertas, ne alicui rei creatæ inordinate mens afficiatur, atque per hoc a desiderioso voluntatis motu in Deum impediatur. Tertium est, sentire intrinsecam unionem cum Deo.
Tertio oportet ut sit elevatus, contemplativus, supernaturalis: ad quod etiam, sicut fatetur, tria sunt necessaria. Primum est, ut fundamentum suæ essentiæ vel sui esse sentiat irrimabile, et ita ipsum debet possidere. Secundo necesse est exercitium ejus omni modo carere. Tertio ejus inhabitatio debet esse divina fruitio.
In horum verborum intelligentia parvitatem ingenii mei et experientiæ meæ fateor caligare. Verumtamen, quantum Spiritus veritatis præstiterit, quid utcumque capio, explicabo.
Itaque, quod primo oportere fatetur ut contemplativus fundamentum suæ essentiæ vel sui esse sentiat irrimabile, dupliciter posse intelligi reor. Primo, ut per fundamentum istud essentiæ esseque animæ intelligatur Deus, omnium entium stabilimentum fontale ac fundamentum causale, quod irrimabile, imperscrutabile seu incomprehensibile esse constat: quod contemplativus attendere debet, ne se ad divinorum considerationem aut perscrutationem præsumptuosius ingerat, sicque majestatis scrutator effectus, opprimatur a gloria.1 Unde debet fundamentum hoc (quod est supra omnia, non elatum; et infra omnia, non oppressum, omnia fundans, fulciens ac conservans) ita per gratiosam affectuosamque contemplationem tanquam ens prorsus imperscrutabile possidere, sciens se illud comprehendere nullatenus posse.
Secundo, per fundamentum essentiæ seu esse contemplativi, intelligi potest ipsum ejus esse fundamentale, seu propria ejus natura, quæ (quantum ad omnia ad se pertinentia) a nobis rimari non valet, præsertim quantum ad esse ejus supernaturale, videlicet gratiæ gratificantis, potissime quoque quoad id quod est per gratiam singularem contemplationis sublimis, in qua supra se ac propriæ mentis indagationem erigitur, ita quod intimum secretissimumque mentis esse a creatis inspiciendis otiosum ac nudum, ita in Deum gratiosissima unione provehitur atque defigitur, ut etiam a sui ipsius corrimatione ac discretione deficere agnoscatur.
Denique sic videtur auctor præfatus verba hæc intellexisse. Nempe se ipsum quoad primum hoc punctum explanans, adjecit: Unionem illam spiritualis homo sentit cum Deo, quandocumque se pandit spiritui ipse Deus tanquam abyssum impercontabilem seu imperscrutabilem, hoc est sine modo atque mensura altam, longam, latam et profundam, non utique corporea extensione, sed incircumscriptibili majestate ac illimitata et omnipotenti virtute, quemadmodum in Job legitur: Excelsior cœlo est et profundior inferno, longior terra mensura ejus et latior mari.2 In hac apparitione seu manifestatione qua Deus per gratiam contemplationis pandit se menti, percipit se spiritus contemplans in ipsa profunditate Dei a se profundatum, in altitudine inaltatum, in longitudine prolongatum, in amplitudine pervagatum: hoc est, in ipso Deo juxta intellectum prætactum profundo, alto, longo et lato, sentit se supernaturaliter sublimatum, extentum ac deiformem effectum, omnique esse naturali prælatum, ac per hoc irrimabilem factum. Et si hoc sentit de se, Dei gratiam recognoscit, Deum quoque incomparabiliter irrimabiliorem perpendit: ideo timorate, reverenter et sobrie ad ipsius contemplationem accedit.
Porro ex isto, ut doctor præfatus se explanando prosequitur, oritur secundum, videlicet exercitium superrationale et modo carens. Unitas namque Dei, quam quivis contemplans spiritus in amore possidet, ipsa est æternaliter intrahens et intropetens in se divinas Personas et universos spiritus amantes.
Quid vero sit unitas ista, ipse post pauca explicat, dicens: Intrahens Dei unitas nil aliud est quam amor internus et imperscrutabilis, amore Patrem et Filium et omne in eis vivens (videlicet mentes creatas per lumen gratiæ vel gloriæ Deo unitas) in æternam intrahens fruitionem. Siquidem divinæ et increatæ Personæ se invicem amore fruuntur: quarum fruitionem electi ingrediuntur et experiuntur; et hanc quidem intractionem sentit amans quilibet magis et minus, secundum amoris sui mensuram et exercitii modum. Sed contemplativus quisque qui sibi ipsi ac omnibus renuntiavit, nec aliquam a Deo abstractionem distractionemve sentit, quoniam nullam rem cum proprietate possidet, utpote ab omnibus liber et expeditus, potest semper (gratia auxiliante) nudus ac purus intimum sui spiritus introire. Et illic quidem invenit propalatum lumen quoddam æternum, videlicet Deum se illi pandentem ac ostendentem ubique præsentem, omnia penetrantem, solumque rerum essentiis illabentem: quo sentit ipsam æternam unitatis Dei intromonitionem (hoc est divini et increati amoris intractionem), et se ipsum quasi facem amoris perpetuam; cui tam dulciter ardenti libet super omnia unum esse cum Deo, debitumque exsolvere quod sibi a Deo exigitur.
I Cor. xiii, 8. Ipsa demum divinæ unitatis intromonitio jam prædicta focillat in spiritu creato contemplante incendium æternum, id est fervorem amoris quantum ex parte Dei et propria est natura indeficientem.3 Caritas quippe nunquam excidit, juxta Apostolum.
In ipsa insuper superinformatione unitatis, qua contemplator desuper divinæ dilectionis igne formatur, itemque in divinæ naturæ proprietatem per supernaturalem assimilationem ac gratiosissimam imitationem mirabiliter transformatur, cuncti spiritus in sua operatione deficiunt, illam non attendendo seu transcendendo, et Deum, quantumvis visibilis amabilisque in se ipso ex propria natura consistat, nec amare nec contemplari valentes, quemadmodum fert Psalmista: Defecit in salutare tuum anima mea.4 Et nihil præter comburi se in ipsam simplicem Dei unitatem sentiunt: quia omnino per vehementem amorem resolvuntur in Deum, non proprium esse perdendo, sed deiformiter diligendo, neque se ipsos curando vel attendendo, nec secundum se aut naturaliter operando, secundum quod ait Apostolus:5 Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.
Istam vero simplicem Dei unitatem nullus sentire potest vel possidere, nisi sit præstans in immensa claritate et in amore superrationali modo carente, hoc est eminenter illuminatus luce divina summique boni amore vehementer succensus.
Præterea, in ipsa antestatione sentit in se spiritus æternum amoris incendium. Semper quidem spiritus ardens permanet in se ipso actu, vel saltem habitu, vel tempore opportuno, et quantum est ex parte amoris, quia amor ejus æternus est, scilicet Deus quem amat, vel amor quo amat formaliter modo jam tacto. Semper se quoque sentit in amore comburi, non per pœnalem aut nocuam consumptionem, sed per salubrem atque dulcissimam fervidæ dilectionis affectuosissimam continuationem et inflammationem majorem, quia trahitur in ipsam superinformationem Spiritus Dei. Ubi autem spiritus ardet in amore, ipso spiritu se considerante, differentiam inter se et Deum alteritatemque percipit; ubi vero in amore comburitur, simplex est, nullam prorsus habens discretionem, ita quod discretionem nequaquam advertit, et per affectum, non per essentiam, unum cum Deo est, et ideo nihil nisi unitatem sentit. Immensa namque divini amoris flamma in se ipsam absorbet, consumit ac devorat quidquid potest complecti, non substantiam annihilando, sed proprietatem meliorando, totumque in se trahendo, igniendo ac deificando: prout etiam ait Gregorius, quod quem perfecte absorbuerit, ad ea quæ mundi sunt velut insensibilem reddit.
Præterea dicit iste Joannes: In hoc autem amore ardere volumus in perpetuumque comburi. Nam in hoc consistit felicitas omnium nostrum. Quamobrem oportet nos fundare vitam nostram supra infinitæ profunditatis abyssum, scilicet Deum: sicque poterimus in æternum in amorem mergi, et a nobis in ipsam inscrutabilem profunditatem demergi, Deum acutissime ac penetrabilissime diligendo; et in eodem amore altabimur, et a nobis exaltabimur in ipsam incomprehensibilem altitudinem Dei, atque in ipso amore modo carente palpabimus, et a nobis deviabimus; et ipse nos ducet in immensam amoris Dei amplitudinem, in quam nos fluemus, et a nobis defluemus in ignotas delicias opulentiæ bonitatisque divinæ, in quibus liquebimus et deliquebimus, profundabimur et deprofundabimur æternaliter in gloriam Dei, ac per hoc fruitio ejus erit commoratio animæ nostræ.
Quartum vero quod ad perfectissimum statum vitæ Ecclesiæ spectat, est ut fidelis præinductis bonis ornatus, sit caritate effluens, communis et generalis, videlicet non quærens quæ sua sunt, sed in omnibus actibus suis justus ac verax, atque ad omnes indigentes jugiter effluens; est quoque vivum instrumentum Dei, quo Deus quod vult et quomodo vult operatur; habet etiam æque promptum contemplari et agere.
Amplius autem, in libro de Spirituali desponsatione asserit tria ad supernaturaliter videndum seu contemplandum necessaria. Primum est lumen gratiæ; secundum, libera et advertens seu conversa voluntas; tertium est, sine mortali crimine immaculata conscientia. Alio demum in loco ponit et quartum, quod est extranearum imaginationum, turbationum sollicitudinumque exspoliatio sive nudatio, ut sit homo non transformatus imagine, nec depictus corde, non retentus nec implicatus, sed ab omni vacuus creatura.
In tertia vero præfati libri parte loquitur de vita contemplativa satis profunde, inter cetera dicens:
Quando homo ad hoc pervenit, quod Deum cognoscit ac intime diligit, eumque cum fruitivo amore, et se ipsum cum conjungente amore operativo, totam quoque vitam suam in virtutibus cum justitia et rectitudine possidet, tunc venit ad vitam contemplativam. Amatorem enim intimum et rectum Deus ex sua liberalitate ad quamdam superessentialem contemplationem in divino lumine deiformem vult elevare: ad quam tria requiruntur.
Primo, ut homo sit ad extra bene in cunctis virtutibus adornatus, atque ab intra nullatenus impeditus, utpote tam otiosus et vacuus ab omnibus exterioribus operibus, ac si nihil operaretur. Nam si fuerit ab intus aliquo virtutis opere occupatus, jam imaginatione informatus est: in qua quamdiu duraverit, contemplari non potest. — Istud intelligendum opinor quoad indepictionem, vacuitatem seu non informationem actualem, non habitualem. Non enim requiritur quod intelligibiles species rerum creatarum desinant esse in intellectu, sed ut intellectus eas actualiter non intendat nec inspiciat, præsertim ut sunt rerum creatarum imagines.
Secundo oportet ut Deo intus adhæreat adjungente intentione atque amore recte, sicut accensus ignis et qui non potest exstingui. In illo tempore quo ita se sentit affectum, potens est contemplari.
Tertio oportet ut jam se ipsum perdiderit in divina essentia modo carente, et in caligine in qua omnes contemplantes homines fruitive deviant seu errant, et in qua se ipsos nunquam creato modo inveniunt. — Non enim se quoad proprium esse attendunt, sed prorsus relinquunt atque transcendunt. Qualiter vero in divina caligine seu incomprehensibili luce æterna deviare et errare dicantur, experientia melius docet quam sermo, siquidem non videndo vident, et videntes non vident: quod infra plenius (Deo implente) tractabitur.
In abysso illius tenebrositatis seu caliginis, ubi amans spiritus sibi ipsi mortuus est, ibi incipit Dei manifestatio et vita æterna: quia in illa caligine splendet et generatur quoddam incomprehensibile lumen, quod est ipsemet Filius Dei, in quo conspicitur vita æterna. In hoc lumine spiritus videns efficitur: quia hoc divinum lumen datur in simplici esse spiritus, ubi spiritus claritatem increatam, videlicet Deum, supra omnia dona et omnia opera ejus, in otiosa sua vacuitate recipit, in qua, mediante fruente amore, se perdit, et claritatem Dei sine medio recipit. Hæc abscondita claritas et lux divina, in qua quidquid desideratur videtur, tam magna est, quod amans contemplator in suo fundo, quo quiescit, nihil videt vel sentit nisi quodam incomprehensibile lumen. Quumque suam æternam fuerit assecutus vel imitatus imaginem, atque in hac claritate per Filium possederit sinum Patris, tunc divina veritate clarificatus est, æternamque Verbi generationem omni hora recipit novam, et in divinam contemplationem secundum hujus luminis modum ingreditur. Hic scaturit et oritur obviatio Dei amorosa, in qua summa beatitudo consistit.
Quocirca notandum, quod Pater æternus cum omnibus in ipso viventibus, tanquam vivus fundus in suum Filium sicut in sui ipsius sapientiam active seu operative conversus est; Filius quoque cum omni quod vivit in ipso, in Patrem, puta in fundum ex quo fluxit, active seu operative reflexus est. In hac autem obviatione Patris ac Filii, tertia persona scaturit ex utroque. Is amor amborum cum tanta opulentia atque lætitia Patrem et Filium active et fruitive complectitur et penetrat, quod de hoc omnes creaturas silere necessè est: nam illud mirabile et incomprehensibile superaltatur et supereminet omnium creaturarum intellectui. Ubi ergo illud admirabile sine admiratione intelligitur et sapitur, ibi stat spiritus supra se ipsum, estque unum cum Spiritu Dei, et videt et sapit sicut Deus opulentiam quæ est ipsemet Deus, sine mensura, in unitate seu unione vivi fundi, in qua ipsum secundum suæ increationis possidet modum. Hæc admirabilis obviatio secundum modum deiformem in nobis sine intermissione active seu operative renovatur. Pater enim dat se in Filio et Filius in Patre, in quadam æterna beneplacentia atque in quodam amoroso amplexu, scilicet Spiritu Sancto. Istud quoque in amoris vinculis omni hora in spiritu contemplante renovatur. Ista est activa illa obviatio in qua per Spiritum Sanctum æterno amore sumus amplexati a Patre et Filio. Inibi spiritus in quodam Trinitatis amplexu est æternaliter immanens.
Longum atque difficile, meæ quoque inexperientiæ impossibile satis esset præinducta liquide explanare, quanquam et quædam his difficiliora præallegato in loco præfatus auctor conscripserit. Porro in libro de Sacramento altaris, itemque in tractatu qui De alta contemplatione intitulatur, et incipit, Samuel propheta, de contemplatione sublimiter scribit: quorum aliqua infra forsitan locum habebunt.
Footnotes
Chapter 82 of 110