Skip to the text

Articulus 5

De contemplatione secundum Hugonem.

HUGO de S. Victore, quem Richardus affirmat sui temporis præcipuum fuisse theologum, super Ecclesiasten de spiritualium speculationum generibus loquens: Tres, inquit, sunt animæ visiones (id est interiores considerationes sive adspectus), videlicet cogitatio, meditatio, contemplatio. Cogitatio est, quum mens notione rerum transitorie tangitur, quum ipsa res sua imagine subito præsentatur animo, vel per sensum ingrediens, vel a memoria exsurgens. Meditatio autem est assidua et sagax retractatio cogitationis, aliquid involutum explicare nitens, vel scrutans penetrare occultum. Contemplatio est perspicax et liber animi contuitus, in res perspiciendas usquequaque diffusus.1 Inter meditationem et contemplationem hoc interesse videtur, quod meditatio semper est de rebus ab intelligentia nostra occultis, contemplatio vero de rebus vel secundum suam naturam vel secundum nostram capacitatem manifestis; et quod meditatio semper circa unum aliquid rimandum occupatur, contemplatio autem ad multa vel etiam ad universa comprehendenda diffunditur. Meditatio itaque est actio animæ curiosa et sagax ad investigandum obscura et evolvendum perplexa; contemplatio vero est vivacitas illa intelligentiæ quæ cuncta in palam habens, manifesta visione comprehendit: et ita quodammodo quod meditatio quærit, contemplatio possidet.

Denique his verbis Hugonis se conformans discipulus ejus Richardus: Cogitatio, ait, est improvidus animi respectus ad evagationem pronus. Meditatio est studiosa mentis intentio circa aliquid investigandum diligenter insistens; vel sic: Meditatio est providus animi contuitus in veritatis inquisitione vehementer occupatus. Simili modo accipit eam Bernardus, dicens: Meditatio est studiosa mentis actio, occultæ veritatis notitiam ductu propriæ rationis investigans. Unde et Thomas in secunda secundæ disseruit, quod meditatio pertinet ad processum rationis ex aliquibus principiis ad veritatis contemplationem pertingentibus, et quod ad idem, secundum Bernardum, pertinet consideratio.2

Verumtamen unum præinductorum frequenter pro alio sumitur. Augustinus quippe in libro de Trinitate et Anselmus ubertim cogitationem accipiunt pro quocumque actu intellectus seu qualibet cognitione intellectiva. Aristoteles quoque in tertio de Anima sumit considerationem pro omni actu intellectus. Imo Scriptura canonica nominibus cogitationis, meditationis et considerationis sic utitur. Scriptum est namque in Psalmo: Consilium Domini in æternum manet, cogitationes cordis ejus in generatione et generationem;3 et rursus: Cogitabo pro peccato meo; et, Considerabo mirabilia de lege tua;4 et, In lege Dei meditabitur die ac nocte.5 Item in Isaia, Jeremia et Zacharia cogitatio Deo adscribitur. Ideo de istis quid nominis non videtur multum curandum, nisi ut diversi actus animæ appropriatis vocibus designentur. Sicque ait Richardus, quod eamdem rem aliter per cogitationem intuemur, aliter per meditationem rimamur, atque aliter per contemplationem miramur. Cui conforme est illud Boetii: Unam atque eamdem rem aliter sensu exteriori, aliter imaginatione, aliter ratione, aliter intelligentia noscimus.6

Præterea, duas contemplationis species ponit Hugo. Una est in creaturarum consideratione: quam appropriato vocabulo speculationem appellat. Alia est in Creatoris contemplatione: quæ proprie contemplatio nominatur. In Proverbiis Salomon quasi meditando processit, in Ecclesiaste ad primum contemplationis gradum ascendit, in Canticis canticorum ad supremum se transtulit.

In meditatione quasi lucta quædam est ignorantiæ cum scientia, et lumen veritatis quodammodo in media erroris caligine emicat. Cor quippe adhuc aliqualiter carnale, quasi lignum viride, et nondum ab humore carnalis concupiscentiæ exsiccatum, si quando aliquam divini timoris seu dilectionis scintillam conceperit, primo pravis desideriis reluctantibus, passionum ac perturbationum fumus exoritur; deinde roborata mente, dum flamma amoris divini validius ardere clariusque splendescere cæperit, mox omnis perturbationum caligo evanescit, et jam pura mente se animus ad contemplationem veritatis diffundit. Novissime autem postquam assidua veritatis contemplatione cor penetratum fuerit, et ad ipsum summæ veritatis fontem medullitus toto animæ affectu intraverit, tunc in id ipsum dulcedinis, quasi ignitum totum et in ignem amoris conversum, ab omni strepitu et perturbatione pacatissimum, requiescit.

Primo igitur, quia inter pericula tentationum consilium quæritur, quasi in meditatione fumus cum flamma est. Secundo, quia mente pura cor ad contemplationem veritatis diffunditur, quasi in principio contemplationis flamma sine fumo est. Tertio, quia jam inventa veritate et perfecta caritate, nihil ultra id quod unicum est quæritur, in solo igne amoris summa tranquillitate et felicitate suaviter repausatur. Tunc corde toto in ignem amoris converso, vere Deus omnia in omnibus esse sentitur, quum tam intima dilectione suscipitur, ut præter illum etiam de semetipso cordi nil relinquatur.

Ut ergo tria hæc propriis vocabulis distinguamus, prima est meditatio; secunda, speculatio; tertia, contemplatio. In meditatione, mentem pia devotione succensam perturbatio passionum carnalium importune exsurgens obnubilat; in speculatione, novitas insolitæ visionis in admirationem sublevat; in contemplatione, miræ dulcedinis gustus totam in gaudium et jucunditatem commutat. Igitur in meditatione est sollicitudo, in speculatione admiratio, in contemplatione dulcedo. Solet tamen etiam speculatio ipsa spiritualis magna animum jucunditate reficere, dum post luctam tentationum et caliginem erroris, subito insperata animam pace componit, insolita claritate perfundit. — Hæc Hugo.

Footnotes

  1. Ps. XXXVII, 19. ↩

  2. q. CLXXX, a. 3 ad 1um. ↩

  3. Ps. XXXII, 11. ↩

  4. Ps. CXVIII, 18. ↩

  5. Ps. 1, 2. ↩

  6. De Consolat. lib. v, pros. 4. ↩

Chapter 78 of 110