Articulus 2
De speciebus vel gradibus contemplationis secundum Origenem.
DENIQUE ingeniosissimus Origenes inducit quinque esse gradus contemplationis, quæ est carnalium mors quædam affectuum per sublevatæ illuminatæque mentis jubilum.
Primus gradus est absolutio affectivæ ab omni re potenti alligare vel retinere ipsam ad inhærendum sibi inordinate, puta ab omni re creata, vana, caduca. Si autem per absolutionem hanc intelligatur expurgatio a passionibus et peccatis, seu expeditio mentis ab impedimentis contemplationis, tunc absolutio ista non est essentialiter ipsa contemplatio, sed gradus et proximum præparamentum pertingendi ad eam; si vero per absolutionem istam rem verum et jubilatorem certum te judico, si te perficit actio, si sensus ab exterioribus revocas, si ima et imaginabilia felicis silentii motu pertranseas, si rationalia et intelligibilia celeri motu percurras, si in primo summoque bono intelligentiam tuam reponas, inde sugens unde teneritudinem nutrias, bibens unde gaudeas, hauriens unde nunquam deficias. Sunt autem ad contemplationem hanc maxime opportuna: munditia vitæ contra sordes peccati, ne Deus mundissimus a contemplantis anima offendatur; fervor divini amoris, ne contemplans remissus aut tepidus fiat, sed seriosus et alacer semper consistat; itemque fortitudo, ne unquam deficiat, imo usque in finem perseveret.
Chapter 75 of 110