Articulus 3
De speciebus contemplationis secundum Augustinum.
PAULO ante jam patuit quemadmodum juxta beatissimi ac divini Dionysii anagogica documenta, angelis triplex conveniat contemplationis seu intellectivæ operationis modus, gradus seu species.1 Pariformiter alii angelicis mentibus triplicem cognitionem seu contemplationem attribuunt, utpote: matutinam, qua cuncta cognoscunt in Verbo, seu immediate in Deo per divinam essentiam eis per modum intelligibilis formæ unitam; item meridianam, id est apertam, fruitivam seu beatificam Dei visionem; vespertinam quoque, prout creata per species sibi concreatas ac proprias noscunt secundum quod in propria subsistunt natura; vel vespertina vocatur cognitio qua cognoscunt res ipsas in se.
Porro de cognitione angelorum matutina et vespertina loquitur Augustinus quarto super Genesim ad litteram, undecimo quoque de Civitate Dei. Et sicut Thomas super secundum Sententiarum et prima Summæ parte disseruit, præfata angelicæ cognitionis distinctio in matutinam ac vespertinam, ab Augustino exordium sumpsit, qui dies illos quibus in Genesi legitur Deus cuncta creasse, non accipit de usitatis temporalibusque diebus, sed de una spirituali die, videlicet angelica cognitione, sex generibus rerum creatarum distincta. Quemadmodum ergo diei naturalis principium dicitur mane, et vespera finis ejus; sic notitia rerum ut sunt et cernuntur in Verbo, dicitur matutina, earumdem quoque notitia in propria specie vel natura, vespertina vocatur: quoniam sicut vespera sequitur mane et inde procedit, ita esse rerum quod habent in se, procedit ab esse quod habent in Verbo.
Qualiter autem hæc tripartita angelicorum cognitio spirituum adaptetur ad triformem angelorum contemplationem seu intellectualem de qua loquitur Dionysius actionem, consideratione dignum existimo. Præterea arbitror quod cognitio matutina et etiam meridiana ad illam pertineat quam Dionysius motum circularem appellat: utraque namque attenditur penes illuminationem immediate a Deo in eis manantem, per quam convertuntur in ipsum. Cognitio autem vespertina ad alteram duarum de quibus Dionysius est locutus reducitur.
Denique, sicut præfatis nunc locis ponit Augustinus in angelis cognitionem matutinam ac vespertinam, ita duodecimo de Trinitate in anima rationali distinguit rationem in rationem superiorem ac inferiorem. Quæ quidem distinctio non est per diversas potentias, sed ejusdem potentiæ secundum varios usus seu actus, vel penes distincta objecta aut media. Unde ratio superior animæ appellatur, in quantum divinis atque æternis intenta est, vel conspicendis et considerandis in se, vel consulendis, in quantum ex eis accipit causam ac regulas agendorum. Eadem demum ratio nuncupatur inferior, in quantum de transitoriis judicat et disponit. Hinc ratio superior sumit agendi rationes, causas seu regulas secundum leges divinas, ut hoc est agendum vel fugiendum, quoniam2
Deus præcepit; ratio vero inferior, secundum leges humanas, sicut hoc est observandum, quia reipublicæ congruit.
Itaque, secundum hanc rationis duplicem distinctionem potest duplex contemplatio assignari, videlicet, divinorum, quæ (secundum Augustinum duodecimo de Trinitate) ad sapientiam pertinet, et temporalium, quam Augustinus scientiæ deputat. Per æterna autem atque divina quibus superior ratio est intenta, non solum intelliguntur ipsemet Deus sublimis et benedictus, rationes quoque et leges entium exemplares in ipso, sed rationes etiam rerum ac leges divinitus exemplatæ ac traditæ, secundum se sumptæ, vel ad exemplares rationes relatæ: secundum quem modum nominat eas Augustinus rationes incorporales et incommutabiles, super mentem exsistentes.
Præterea S. Augustinus super Genesim ponit triplicem speciem visionum. Primam nominat corporalem, secundam imaginariam ac spiritualem, tertiam intellectualem. Quemadmodum ergo in natura humana naturaliter invenitur tripartitum visionis genus, videlicet corporale, quo visu carnali et exteriori colorata lucidaque videmus; et spirituale seu imaginativum, quo per sensum interiorem et cogitationem seu imaginationem absentia atque præterita cernimus, non per corpora, sed eorum imagines; et intellectuale, quo mentali intuitu incorporalia per se intelligibilia, divina atque simplicia contemplamur: ita supernaturaliter assignatur visionum genus triforme. Primum est corporale, dum exteriori visui alicujus aliquod divino munere demonstratur, quod aliis præsentibus videre nequaquam conceditur: quemadmodum Daniel vidit Gabrielem, Eliseus igneos equos et currus in montibus, Balthasar quoque articulos manus scribentis in pariete contra se.345 Secundum genus est imaginarium, dum revelatione superna aliquid demonstratur alicui in somno vel ecstasi: sicut Petrus apostolus vidit discum, et Pharao spicas.67 Tertium est visio intellectualis, qua nec corporalia, nec eorum imagines, sed divina, separata atque interna puro mentis conspiciuntur intuitu: quod ad anagogicam cognitionem certum est pertinere. Ad quod tertium genus etiam spectat, quod præfatæ duæ visiones designent Deo revelante dignoscere. Intelligentia nempe est opus (id est principale) in visione, ut legitur in Daniele.8 Unde et Danieli datum est per intellectualem visionem imaginarias visiones Nabuchodonosor ac corporalem visionem Balthasar interpretari.9
Itaque, juxta hanc triplicis visionis distinctionem potest et triplex contemplatio assignari, quamvis non proprie neque univoce ratio contemplationis ipsis conveniat. Scriptura tamen aliquando utitur nomine contemplationis pro quacumque visione. Unde in Daniele leguntur senes presbyteri contemplantes Susannam.10
Footnotes
Chapter 76 of 110