Skip to the text

Articulus 4

De contemplatione et speciebus ipsius secundum Bernardum, et de mirabilibus judiciis Dei secundum Augustinum.

ASSIGNAT sanctus pater noster, divinus devotissimusque Bernardus, vir apostolicæ perfectionis, quinto libro de Consideratione, quatuor species contemplationis. Prima atque potissima est admiratio majestatis, id est Divinitatis incircumscriptæ Trinitatisque benedictæ cognitio amoroso sapore ac admiratione referta. Quo enim Divinitatis sublimitatem limpidius contuemur, eo excellentiam et proprietates ipsius vehementius admiramur. Hæc contemplatio, secundum Bernardum, requirit cor purgatum ac liberum, ut facile ad superna levetur, interdum quoque per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum admirando ferveat. Secunda species contemplationis, primæ necessaria et præsumptionis refrenativa, est intuitio judiciorum Dei: quæ dum pavido adspectu vehementer concutit intuentem, vitia fugat, fundat virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem conservat. Tertia est consideratio beneficiorum Dei: quæ ne dimittat hominem ingratum Deo, sollicitat memorantem ad benefactoris amorem. Quarta est inspectio promissorum Dei: quæ ea quæ retro sunt obliviscens, in sola promissorum exspectatione quiescit, longanimitatem alit, et perseverantiæ dat vigorem.1

Insuper, teste Bernardo, lectio, meditatio, oratio et contemplatio sunt scala claustralium, qua de terra ad cœlestia sublevantur. Lectio beatæ vitæ dulcedinem quærit, meditatio invenit, oratio postulat, contemplatio gustat.

In opusculo demum quod intitulatur, De arbore contemplationis, inducit septem esse necessaria ad hoc quod Deo in anima nostra hortum deliciosum sive pomarium fructuosum, in quo per radium contemplationis Deo vacemus, efficiamus. Primum est vera humilitas, sine qua virtutum aggregatio est ruina; secundum, compassio proximi ex pura caritate procedens; tertium, temporalis ac pœnitentialis afflictio, seu adversitatum patientiosa perpessio; quartum, cordis compunctio;2 quintum, desiderium gloriæ, ut cupiat homo dissolvi et esse cum Christo; sextum, visitatio superna quæ animam consolatur; septimum est defectio, quando divini amoris vinculis anima ita adstringitur, ut corpus deficere compellatur. His itaque ramis mens decorata, erit thronus ac lectulus veri Salomonis, eritque Sponso cœlesti sincerissima atque ignita contemplatione intenta, deliciis affluens, innixa super dilectum suum.3

Denique in epistola ad Fratres de Monte Dei, multa contemplationem contemplativamque vitam concernentia introducit. Sapientia, inquiens, præoccupat eos qui se concupiscunt, et occurrit eis, et ostendit se in viis suis hilariter in proficiendo ac meditando.4 Adjuvat enim Deus vultu suo se intuentem; movet, promovet et attrahit species summi boni se contemplantem. Tunc ratio proficiens in amorem sursum ascendit, et amanti ac desideranti gratia condescendit. Menti quippe nil dignius est ad quærendum, nil dulcius ad inveniendum, nil validius ad habendum; et hoc solum magnum et bonum est, quum animus devotus adspicit, miratur et affectat quod super ipsum est, Deo, cujus imago est, adhærere festinans memoria, intelligentia et amore. Quo etiam altius est quo nititur, eo fortioribus exercitiorum est studiis exercendus. Quemadmodum enim aliquando magno labore ac studio perseverante virtutes trahuntur in affectum et mentem bonam, sic vitia levissima remissionis et licentiæ opportunitate transeunt in conspersionem, et quasi naturalia efficiuntur.

Porro, quum de Deo et his quæ Dei sunt cogitatur, et voluntas eo proficit ut amorosa ac fervida fiat, continuo per viam amoris infundit se Spiritus Sanctus, et cuncta vivificat, adjuvans in oratione ac meditatione infirmitatem cogitantis; statimque memoria impletur sapientia, dum suaviter sapiunt ei bona Domini, et intellectus cogitantis efficitur contemplatio amantis. Tunc bene cogitatur de Deo, in cujus abundantissimæ suavitatis memoria exsultatur, jubilatur; et vere sentitur de Sap. I, 1. Domino in bonitate ab eo qui in simplicitate cordis quæsivit eum. Sed modus hic cogitandi non est in arbitrio cogitantis, sed in gratia donantis Spiritus Sancti, qui ubi vult spirans, quando vult et quomodo vult et quibus vult in hoc adspirat;5 sed hominis est jugiter præparare cor.6

Est insuper animæ similitudo quædam naturalis cum Deo, quam nemo amittit; est alia Deo magis propinqua, qua anima magnitudine virtutis magnitudinem cupit imitari Creatoris, et perseverantiæ in bono constantia, invariabilitatem æternitatis illius. Ultra hanc est et alia similitudo animæ cum Deo, in tantum propria, ut jam non similitudo, sed unitas spiritus nominetur, quum fit homo cum Deo unus, non tantum unitate idem volendi, sed expressiori quadam unitate virtutis aliud velle non valendi. Dicitur autem hæc unitas spiritus, non tantum quia efficit eam, vel quia afficit ei spiritum hominis Spiritus Sanctus, sed quia ipsa ipse est Spiritus Sanctus, quum qui est amor, unitas, suavitas, osculum et amplexus Patris ac Filii, hoc idem fit homini suo modo ad Deum, quod cum substantiali unitate Filio est ad Patrem, vel Patri ad Filium; quum in osculo et amplexu Patris et Filii mediam quodammodo se invenit beata conscientia; quum ineffabili et inexcogitabili modo meretur fieri homo Dei, non Deus, sed tamen quod Deus est per naturam, fit homo per gratiam. Ipse enim Spiritus Sanctus artifex est omnipotens, creans hominis ad Deum bonam voluntatem, Dei ad hominem faciens propitiationem, formans affectionem, dans virtutem, prosperans operationem, agens omnia fortiter et disponens cuncta suaviter;7 ipse docet invenire, habere et frui.

Quidquid tamen hujusmodi de visione et cognitione Dei hic fidelibus impertitur, speculum est et ænigma, tantum distans a futura visione et cognitione, quantum fides a veritate et tempus ab æternitate. Porro electo et dilecto Dei lumen quoddam vultus Dei aliquando vicissim ostenditur, sicut lumen clausum in manibus, quod patet et latet ad tenentis arbitrium, ut per hoc quod quasi in transcursu vel puncto videre permittitur, exardescat animus ejus ad possessionem plenam luminis æterni et hereditatem plenæ visionis Dei: cui ut innotescat aliquatenus id quod ei deest, nonnunquam quasi pertransiens gratia perstringit sensum amantis, et eripit ipsum sibi, et rapit in diem qui est a tumultu rerum ad gaudia silentii, et pro modulo suo ad momentum, ad punctum id ipsum ostendens ei videndum sicuti est. Interdum etiam ipsum efficit in id ipsum, ut sit ipse pro modulo suo sicut illud est: ubi quum didicerit quid intersit inter mundum et immundum, sibi redditur, et remittitur ad mundandum cor, ad aptandum animum suum ad similitudinem deiformem, ut si aliquando rursum admittatur, sit purior ad videndum et stabilior ad fruendum. Nusquam enim melius se deprehendit modus imperfectionis humanæ, quam in lumine vultus Dei, in speculo divinæ visionis, ubi se clarius videns, emendat similitudine seu Dei imitatione quidquid deliquit dissimilitudine vel sui a divinæ legis dissensione, quousque amor ejus proficiat in aliquam similitudinem amoris illius qui Deum fecit homini similem per humiliationem humanæ conditionis, ut hominem constituat Deo similem per glorificationem divinæ participationis. Et tunc dulce est homini cohumiliari summæ majestati, compauperari Filio Dei, divinæ sapientiæ conformari.

Hæc est sapientia cum pietate, amor cum timore, exsultatio cum tremore, dum cogitatur et intelligitur Deus humiliatus usque ad mortem crucis, ut hominem repararet et exaltaret usque ad similitudinem Divinitatis.89 Hinc emanat fluminis impetus lætificans civitatem Dei, memoria abundantiæ suavitatis ejus in intelligendis et cogitandis circa nos donis ipsius.1011

Præterea, pius ac sapiens animus, per illuminantem et adjuvantem gratiam Dei, in contemplatione summi boni speculatur etiam regulas incommutabilis veritatis, in quantum ad eas pertingere meretur intellectu amoris, et exinde format sibi modum cœlestis cujusdam conversationis et formam sanctitatis. Speculatur enim summam veritatem et quæ ex ea vera sunt, summum bonum et quæ ex eo bona sunt, summam essentiam et æternitatem et quæ ex ea sunt; illi veritati, illi caritati, illi æternitati se conformans, vel in istis se ordinans. Ex quo oriuntur virtutes sanctæ, imago Dei reformatur in homine, et vita in omnibus ordinatur.

Præterea ibidem docet Bernardus, quod licet æterna illa dulcedo visitationis supernæ perfectorum meritis debeatur, interdum tamen ex infinita clementia Dei, puræ orationis affectus et bona illa affectionis suavitas non invenitur, sed quasi invenit, quum non petentem, non quærentem, non pulsantem et quasi nescientem gratia prævenit, et tanquam genus servorum suscipitur in mensa filiorum, quum rudis adhuc animus et incipiens in eum orandi affectum assumitur qui pro præmio sanctitatis reddi solet meritis perfectorum. Sed tunc magna est opus cautela, ne imperfectus inaniter glorietur, verum se ipsum humilians, ad meliora provocetur.

Postremo, teste Bernardo, etiam a perfectis Sponsus ille cœlestis diu desideratus atque quæsitus cito secedit, cito elapsus subtrahit se quantum ad visionem prædictam sublimem, quantum ad contemplationis dulcedinem, quantum ad sensibilem unionem. De quo non est inordinate dolendum: recedit namque propter illorum cautelam, ne consolationis magnitudine extollantur, ne si semper apud eos sit Sponsus, incipiant aspernari sodales, jamque continuam visitationem non gratiæ tribuant, sed naturæ. Vulgare proverbium est: Nimia familiaritas parit contemptum. Recedit ergo, ne nimis assiduus contemnatur, ut absens magis desideretur, desideratus avidius quæratur, diu quæsitus tandem gratius inveniatur. Paulisper permittit nos gustare quam dulcis est, et antequam plene sentiamus, subtrahit se; et ita quasi expansis supra nos alis, provocat nos ad volandum, quasi dicat: Parum gustastis quam suavis sum et dulcis; si vultis plene hac satiari dulcedine, currite post me in odore unguentorum meorum, habentes sursum corda, ubi ego sum ad dexteram Dei Patris sedens. Ibi me videbitis non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem; et plene gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Quoniam autem nunc dictum est secundam speciem contemplationis versari circa judicia Dei, secundum Bernardum; de ipsis Dei admirandis imperscrutabilibusque judiciis aliqua dici possent: de quibus tamen in superiori operis hujus tractatu quædam inducta sunt.

De hac quippe materia pulcherrime loquitur S. Augustinus vicesimo libro de Civitate, secundo capitulo:

Nunc, inquiens, mala æquo animo ferre discimus, quæ patiuntur et boni, et bona non magni pendere, quæ adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus in quibus non apparet divina justitia, salutaris est divina doctrina. Nescimus enim quo judicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dives; ille gaudeat quem pro perditis suis moribus cruciari debuisse mœroribus arbitramur, contristetur ille quem pro vita sua laudabili gaudere debuisse opinamur; cur in judicio innocens obruatur, et scelestus justificetur; impius optime valeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi juvenes, et qui nec verbo aliquem lædere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur infantes; utiles rebus humanis immatura morte rapiantur, et qui videntur nec nasci debuisse, diutissime vivant; plenus criminibus sublimetur honoribus, et justus perseveret absconditus; cetera quoque hujusmodi, quæ nec colligere nec numerare sufficimus.

Quæ si haberent in ipsa velut (et ut apparet) absurditate constantiam, ita ut in hac vita, in qua homo vanitati similis factus est, soli mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, solique boni paterentur mala; posset hoc referri ad justum judicium Dei, seu etiam benignum: ut qui non erant assecuturi bona æterna, quæ beatos efficiunt, temporalibus bonis vel deciperentur pro sua malitia, vel pro Dei misericordia consolarentur eisdem; et qui non erant passuri æterna tormenta, temporalibus malis pro suis quibuscumque peccatis affligerentur, vel propter implendas virtutes exercerentur. Nunc vero quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali, quod videtur injustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona; magis inscrutabilia fiunt judicia Dei, et investigabiles viæ ejus.

1 Petr. II, 3.

Deut. XXXII, 11.

Cant. I, 3.

Coloss. III, 1.

1 Cor. XIII, 12.

Joann. XVI, 22.12

Ps. CXLIII, 4.

Rom. XI, 33.

Quamvis ergo nesciamus quo judicio Deus ista faciat vel fieri sinat, apud quem summa virtus est, summa sapientia et summa justitia; salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala quæ videmus esse bonis malisque communia, et illa bona quærere quæ bonorum, atque illa mala maxime fugere quæ propria sunt malorum. Quum vero ad diem judicii extremi venerimus, non solum quæcumque tunc judicabuntur, verum etiam quæcumque ab initio judicata, et quæcumque usque ad illud tempus judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo Dei judicio fiat ut nunc tam multa et pene omnia justa Dei judicia lateant sensus mentesque mortalium: quum tamen in hac re piorum fidem non lateat justum esse quod latet. — Hæc illuminatissimus Augustinus.

Footnotes

  1. Philipp. III, 13. ↩

  2. Ibid. 1, 23. ↩

  3. Cant. VIII, 5. ↩

  4. Sap. VI, 14, 17. ↩

  5. Joann. III, 8. ↩

  6. Prov. XVI, 1. ↩

  7. Sap. VIII, 1. ↩

  8. Philipp. II, 8. ↩

  9. Ps. II, 11. ↩

  10. Ps. CXLIV, 7. ↩

  11. Ps. XLV, 5. ↩

  12. art. LXV. ↩

Chapter 77 of 110