Articulus 10
De contemplatione secundum Vercellensem.
VIR gloriosus et contemplativus, atque in libris magni Dionysii studiosissimus, abbas Vercellensis, de contemplatione sublimia multa conscripsit.1 Denique illud Canticorum pertractans, Osculetur me osculo oris sui: Mens, inquit, contemplativa postquam lustravit cuncta creata, ab exsistentium universitate cupiens separari et supersubstantiali Sponso uniri, petit osculum, id est conjunctionem cum Sponso, ita ut dicere possit illud Job:2 Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Suspendium quippe est mentis extentio in superfulgidas theorias seu sapientiales intuitus divinorum; ossa vero sunt robustissimæ vires mentis, videlicet intellectus theoricus et principalis affectus; in morte quoque defectus notatur ac separatio. Quum autem mens per orationes castissimas ad osculum Sponsi assumitur, omnis operatio et efficacia intellectus et affectus deficit circa creata. Scintilla quidem apicis affectualis, quæ est principalis et pura participatio divinæ bonitatis, ab omni inferioritate ineffabiliter separata, et quasi in vitam divinam mirabiliter transformata, supernaturaliter deificatur; deificatio autem est ad divina, quantum possibile est, assimilatio atque unitio. Hæc est spiritualis bonaque mors, de qua in Ecclesiastica hierarchia divinus Dionysius loquitur: Mors est in nobis, quando anima ab aliis recedens et se ipsam dimittens, supersubstantiali Sponso feliciter copulatur.
Insuper, secundum Vercellensem, anima tribus artificiis utitur ad hoc quod Divinitati adsistat, videlicet, revelatione mentis, aptitudine ad unitionem, orationibus quoque castissimis. Revelatio mentis consistit in subtractione exteriorum et quorumlibet offendiculorum. Aptitudo ad unitionem acquiritur per affluentem mentis devotionem ac resolutionem internam: fluida namque facilius uniuntur. Castissimæ orationes sunt, quando non petuntur temporalia commoda obtineri vel incommoda removeri, ut in oratione casta; nec spiritualia mala amoveri vel bona hujusmodi consequi, ut fieri solet in oratione castiori; sed ipse Sponsus in se ipso desideratur et postulatur amplecti: quo facto, unguenta optima mentem contemplativam gratissima suavitate perfundentia, sunt superintellectuales illæ theoriæ quæ mentes sibi unitas deliniunt, et uberi quadam effusione internæ dulcedinis, interioris decoris ac intimæ claritatis replent atque reficiunt. Verum, quoniam ad inaccessibile illud lumen nemo venit, nisi quem traxerit Pater, anima ad divinæ gustum dulcedinis exardescens, oret cum Sponsa: Trahe me post te, hoc est: radios tuos me ad te perducturos mihi infunde, qui me sursum agant, quo pergere opto, sed ex me nequeo: tu ergo mentem meam emunda, illumina et inflamma.
Porro optimus modus quærendi Deum, est recte superintellectualiter sursum extendi, donec apex mentis ab omni re creata separatus, super omnia exsistentem supersubstantialiter apprehendat, et per ignorantiam eum qui est super omnem agnitionem agnoscat. Quumque in summo apicis affectualis fuerit constituta, et in divinæ lucis supersplendenti caligine posita, dicere potest illud in Canticis:3 Nigra sum, sed formosa, id est, divinæ incomprehensibilitatis caligine circumsepta, ejusque pulchrificis claritatibus decorata. Nigredo quippe quum sit color caliginosus, incomprehensibilis lucis occultationem apte designat. Quumque per contemplationis exercitium divinæ consolationis ubera suxerit anima, visibilia mox caligant, carnalia desipiunt, in fastidium cuncta creata deveniunt, temporalis etiam vita mors potius judicatur quam vita. Unde in præsentia Sponsi per contemplationem hanc modice perdurantem anima intime delectata, et quasi cum B. Petro contestans, Bonum est nos hic esse;4 quærit quomodo possit ei incessanter adsistere clarissimeque conjungi, et ait: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.5
At vero, ad perfectum contemplationis studium quatuor requiruntur, secundum Vercellensem, videlicet: frequens animæ pulchrificatio, felix alienatio per spiritualem abstractionem, alienatæ mentis elongatio, et elongatæ mentis unitiva applicatio. Pulchritudo autem animæ contemplativæ præsertim consistit in hoc, quod castitatem et fidem in amore ecstatico conservat Sponso cœlesti.
Postremo, de his plura desiderans, legat expositionem Occam super Cantica, quoad eum sensum quo Cantica exponuntur de sponsa speciali, quæ est anima justi.
Footnotes
Chapter 83 of 110