Proœmium
DE CONTEMPLATIONE SECUNDUM SANCTORUM PATRUM ATQUE DOCTORUM PRÆCIPUORUM SENTENTIAS.
NOS vero revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu. II Cor. III, 18.
Hæc sanctus Apostolus in persona contemplativorum ac perfectorum effatus, profectum ac perfectionem viæ seu viatorum in vita præsenti paucis deprompsit sermonibus. Certum est equidem mentis creatæ in hoc consistere perfectionem, ut increatæ menti assimiletur; quod per contemplationem fieri docens Apostolus : « Nos », inquit, « revelata facie », id est, interiori animæ vultu seu intellectu divinitus clarificato, expedito, edocto, et a velamine Mosaicæ legis prophetaliumque obscuritatibus visionum ac figurarum liberato, « gloriam Domini », id est majestatem beatitudinemque divinam, seu Deum gloriosum, vel Filium Dei (de quo loquitur
Isaias : Revelabitur gloria Domini ; et item :1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est ;2 Simeon quoque in Evangelio :3 Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel :4 siquidem filius sapiens gloria patris), vel certe « gloriam Domini », utpote felicitatem et gaudia regni cœlestis, « speculantes » nunc per fidem et speculum in ænigmate;5 « in eamdem imaginem transformamur », hoc est, in divinæ majestatis seu Filii Dei quamdam gratiosam, supernaturalem ac deiformem assimilationem provehimur: quoniam teste Boetio, cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum. Unde per cognitionem beatam perfectissime assimilabimur Deo, sicut fatetur Joannes in prima sua Canonica :6 Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Hæc transformatio est commutatio salutaris, qua a forma aut modo propriæ subsistentiæ ad divinæ naturæ seu formæ imitationem transferimur, imo et unum cum Deo efficimur, non proprium esse perdendo, sed Deo per caritatem fortiter inhærendo. Transformamur autem « a claritate in claritatem », id est a gratia minori ad ampliorem, vel a lumine naturali ad lumen gratiæ, atque de lumine gratiæ ad lumen clarissimum gloriæ : nempe quo divinorum contemplationi magis intendimus, eo lumine exuberantiori a Luce increata perfundimur. Quod totum completur, videlicet quod gloriam Domini taliter speculemur, « tanquam a Domini Spiritu », id est virtute et gratia Spiritus Sancti nostram imbecillitatem juvantis.7 Ad contemplationem quippe, ut dictum est sæpe, singularis exigitur gratia.8
Itaque, quoniam jam superiori operis hujus tractatu de contemplatione et speciebus ac practica ejus quod Dominus dare dignatus est scripsi, propositum est in hac secunda editionis istius parte, de contemplatione sanctorum Patrum atque doctorum præcipuorum sententias commemorare, quantum donaverit ille sine quo non sufficimus aliquid salubriter cogitare.9
Footnotes
Chapter 73 of 110