Articulus 6
De contemplatione et speciebus ejus secundum Richardum de S. Victore.
QUONIAM contemplatio est spiritualis quidam animæ nostræ volatus, Richardus differentias contemplationum assignat juxta differentias volationum volatilium cœli. Contemplationis, inquit, formam in avibus perpendere possumus: in quibus videmus nonnullas nunc se ad superiora erigere, nunc ad inferiora descendere, idque frequentius iterare; aliæ autem nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum se ferunt; quædam jam in anteriora, jam in posteriora multoties se devolvunt; aliquæ vero se in gyrum flectunt, eosdemque circuitus sæpe repetunt; reliquæ quoque in uno eodemque loco diutius suspenduntur, et mobili agitatione quasi immobiliter illic figuntur.
Porro, ut S. Thomas in secunda secundæ compendiose explanat, per hos motus signantur diversi rationis discursus:1 quia si discursus rationis sit a genere ad speciem, vel a toto ad partem, vel e converso, erit (ut Richardus exponit) secundum sursum et deorsum; si vero sit ab uno oppositorum in aliud, prout ex notitia unius contrarii ad alterius scientiam devenitur, erit secundum dextrorsum et sinistrorsum; si insuper sit a causis in effectus, vel econtra, erit secundum ante et retro; si deinceps sit secundum accidentia quæ rem circumstant, propinqua sive remota, erit quasi in gyro vel secundum circuitum; dum autem ratio in alicujus rei contemplatione libenter moratur, est secundum immobilitatem. Dicit quoque S. Thomas, quod B. Dionysius motus contemplationis multo sufficientius subtiliusque describit quam Richardus.
Denique, Richardus ponit sex genera contemplationis. Primum est in imaginatione et secundum solam imaginationem, quando videlicet corporalia ista quæ sensu exteriori percipimus, attendimus quam sint multa, magna, diversa, pulchra sive jucunda, atque in omnibus his Creatoris potentiam, sapientiam magnificentiamque mirando veneramur, eum in suis operibus mirabilem, laudabilem et amabilem cognoscentes. Secundum genus est in imaginatione secundum rationem, quando eorum quæ ad primum contemplationis genus pertinent rationem inquirimus, atque inventam in considerationem cum admiratione adducimus, ordinem, dispositionem, modum et utilitatem corporalium speculantes.
Tertium est in ratione secundum imaginationem, quando per rerum visibilium similitudines, naturas seu proprietates, ad invisibilium ac divinorum notitiam elevamur: ad quod pertinent loca Scripturæ sacræ in quibus cœlestia ac divina per sensibilia designantur, videlicet beatifica visio Dei per panem seu mensam. Quartum est in ratione et secundum rationem, quando secluso omni imaginationis officio, ex cognitione invisibilium quæ in nobis sunt, scilicet animæ nostræ et superiorum virium ejus, ad superiorum intellectuum contemplationem assurgimus.
Quintum est supra rationem, sed non præter rationem, dum ex divina revelatione ea cognoscimus quæ nulla humana ratione plenarie investigari comprehendive possunt: ut sunt præsertim quæ de divina essentia et ejus unitate tenemus; quæ licet ratione comprehendi non valeant, ratio tamen eis non contradicit, sed facile acquiescit atque alludit. Sextum est supra rationem, et videtur esse præter rationem, quando ea adspicimus quibus ratio naturalis reclamat: ut sunt quæ de superbenedicta Trinitate cognoscimus. Sed et ea in creaturis quæ comprehendi non valent, vel rationi contraria prorsus videntur, ad hæc duo contemplationis genera spectant, secundum Richardum.
Itaque horum generum contemplationis duo prima in imaginatione, duo media in ratione, duo ultima in intelligentia nostra consistunt.
Præterea, in gratiam contemplationis tribus modis proficimus, scilicet, ex gratia, ex propria industria, ex aliena quoque doctrina.
Adhuc autem, qualitas contemplationis tribus modis variatur. Interdum agitur mentis dilatatione, interdum mentis sublevatione, aliquando mentis alienatione. Dilatatio est, quando acies mentis latius extenditur vehementiusque acuitur, modum tamen humanæ industriæ non supergreditur. Sublevatio mentis est, quando vivacitas intelligentiæ divinitus irradiata humanæ industriæ metas transcendit, nec tamen in mentis alienationem transit, ita ut supra se sit quod videt, nec tamen ab assuetis recedat. Alienatio est, quando præsentium memoria menti excidit, et peregrinatio humanæ industriæ statum divinæ operationis transfiguratione transit: quod tribus modis contingit. Jam enim præ magnitudine devotionis, jam præ magnitudine admirationis, jam præ magnitudine exsultationis fit ut mens se ipsam non capiat, sed supra se elevata in alienationem transeat. — De hoc nunc pertranseo, quia infra, ut reor, plus inde dicetur.
Præterea, dubitare quis potest quomodo duo prima contemplationis genera in imaginatione ponantur, quum certum sit omnem veram contemplationem actum intellectivæ esse potentiæ, nec sine ratione fieri possit quod Richardus ad primum contemplationis genus asserit pertinere, utpote corporalium multitudinem, magnitudinem, pulchritudinem jucunditatemque cum obstupefactione attendere. Iterum quærendum esset quid nomine imaginationis intelligat, an vim imaginativam, an actum ipsius. — Ad hæc breviter dici posset, quod prima genera contemplationis non sunt in imaginativa potentia subjective, sed in imaginatione tanquam in subserviente præcipue et directe ad veritatis intuitum obtinendum; vel « in imaginatione », id est actu rationis ad imaginativam omnino reflexæ seu imaginationi permixtæ. Quandoque enim imaginatio pro actu rationis accipitur, sicut quum dicimus : Illius doctoris imaginatio est.
Postremo, præinductæ distinctioni Richardi simile aliquid legitur, quod Aristoteli adscribitur; nomen quoque libelli est, De quinque digressionibus cogitationis. Cujus opusculi iste est totus textus : Quinque sunt digressiones cogitationis. Prima est in sensu, secunda est in imaginatione, tertia est in ratione, quarta in intellectu, quinta in intelligentia. Per sensum, est in istis et secundum ista; per imaginationem, non est in istis, sed secundum ista; per rationem, non est in istis nec secundum ista, sed in illis et de illis quæ sunt secundum ista; per intellectum, non est in illis, sed de illis; per intelligentiam, non est in illis nec de illis. Explicit textus.
Forte ex his verbis sumpta fuit occasio distinguendi genera contemplationis modo jam introducto. Quamvis autem propter prolixitatem vitandam, textus verborum illorum tam involutus, obscurus atque difficilis, non sit loco hoc elucidandus, ut tamen aliqualiter innotescat, lectorique curioso ac avido satisfiat, breviter est tangendum, quod primus animæ motus vel cogitatus a sensuum exercitio procreatur, per quos primo anima digreditur, id est, de re una in aliam mentis circuitione graditur seu defertur. Ideo prima digressio cogitationis motusque animæ « est in istis », hoc est in conspicabilibus ac sensibilibus rebus, « et secundum ista », utpote sensibilia, hoc est secundum eorum præsentiam, qua sublata, sensuum frustrantur præludia et cessant officia. Prima ergo digressio cogitationis est in sensu exteriori, id est, per usum ejus in anima generatur : cognitio quippe inchoatur a sensu.
Porro secunda digressio est per imaginationem, quum in rememoratione sensibilium ad quæ sensus exierat, anima penes se quasi quoddam memoriale exemplum inscribit, ut præter sensibilium de quibus cogitat præsentiam, in eorum imagine videatur suspensa. Ideo digressio cogitationis secunda jam « non est in istis », scilicet sensibilibus, a quibus, actu sensus cessante, discessit, « sed » est « secundum ista », id est in formis imaginibusque ipsorum, dum ad eorum considerationem recordationis motus notitias imaginarias in animam spargit.
Insuper vis animæ quæ judicii veritatem inquirit, ratio appellatur; quæ etiam in quantum veritatem judicii sentit, intellectus nomen sortitur. Tertia ergo cogitationis digressio exsistens in ratione, « non est in istis », videlicet sensibilibus, sicut sensus, « nec secundum ista », sicut imaginatio, « sed in illis et de illis quæ sunt secundum ista », id est de intrinsecis ac substantialibus sensibilium formis, quæ interioris oculi luce cernuntur : sicque ratio sensus et imaginationis transgreditur metas, sed tamen cognoscit quæ conspicit, per concretionem ad ea in quibus sunt.
Ideo quarta digressio est in intellectu, cujus est formas per rationem quæsitas a subsistentibus cunctis abstrahere, et quid proprietate efficiendi vel essendi aut ex genere sint, aut cujus conditionis, ex ratione puriori mentis radio intueri. Ideo « non est in illis », in quibus est ratio, sed supra illa, in illorum generibus, hoc est in efficientiis essentiisve naturæ; « sed de illis » est, quorum utique certitudo seu notitia per rationem adepta, intellectum defert in genera atque communia abstractive inspicienda: ideo non de illis est proprietate concretionis, sed consideratione abstractionis.
Postremo, quinta digressio in intelligentia collocatur, quæ « non est in illis nec de illis », sed de Deo uno ac trino, de ente illo quod super omnia incomparabili excellentia præstat, quod nec genere nec specie cum creatis communicat. Ad ejus contemplationem qui iter considerationis assumit, relictis rerum consequentiis, fidei potius quam argumentis innitatur: quoniam Deus Trinitas supra indagationem naturæ est, non sensui pervius, nec imaginatione memorandus, nec ratione penetrari nec intellectu poterit comprehendi. Nempe quod supra omnia est, informe est, simplex est, unicum est, inexpugnabile est, immensum, æternum, nulloque termino clausum est; in quo non modo infirmitatem, sed etiam taciturnitatem profitebitur sermo; ubi quidquid vocabulorum multitudo designet, solius professionis seu nostræ laudationis ac considerationis pluralitas est, et non signati, utpote simplicissimi Dei per diversa vocabula designati a mente humana, quæ ipsum in suæ simplicitatis puritate comprehendere nequit. Quum enim nominatur Trinitas aut Opifex vel Νοῦς, unitatis significantia multiplici subest professioni.
Verum, si Aristoteles præinductum editit textum, ipse per digressionem quintam, quæ est in intelligentia, non superbenedictæ Trinitatis, sed divinæ essentiæ contemplationem insinuasse credendus est. Auctor vero commenti, ex quo ista breviter sunt collecta, christianus fuisse non dubitatur, qui in fine ait commenti: Quanto anima immutabilis veritatis fide sustolitur, tanto alacriori desiderio in supercœlestis ac imperscrutabilis omnium causæ contemplatione rite succenditur.
Footnotes
-
q. CLXXX, a. 6 ad 3 u.n. ↩
Chapter 79 of 110