Articulus 8
De contemplatione et speciebus ejus secundum Doctorem devotum.
INTER divinorum elevatissimos contemplatores expertissimosque gustatores, non mediocrem locum sortitus dominus Bonaventura, doctor dulcissimus ac devotus, de contemplatione præ multis abundantius scripsisse videtur. De cujus tamen redundantibus dictis non nisi paucissima hoc loco arbitror inserenda, eo quod scripta ejus, ut dignum est, ubique vulgata sint et prompte queant haberi. Multa quoque ex dictis ejus induxi, et (Deo exsequente) opportunis locis tertio libro inducam.1
Itaque Doctor iste in libro qui dicitur Itinerarius mentis in Deum, assignat gradus seu species quasdam contemplationis, quibus ad Divinitatis æternæ summæque Trinitatis speculationem quasi per ascensiones scalares pertingitur. Primus gradus est speculatio Dei per vestigia ejus in universo; secundus, speculatio Dei per sua vestigia in hoc mundo sensibili. De quibus gradibus primo libro jam dictum est, in his quæ de quinta contemplationis specie illic tractata sunt articulis sexagesimo octavo et sexagesimo nono. Tertius insuper gradus est speculatio Dei per suam imaginem naturalibus potentiis insignitam, videlicet animam rationalem. De quo etiam gradu dictum est primo libro, articulis septuagesimo et septuagesimo primo. Quartus gradus est speculatio Dei per suam imaginem donis gratuitis reformatam. De quo dictum est primo libro, in his quæ quartam speciem contemplationis concernunt.2 Quintus, speculatio divinæ unitatis per ejus nomen primarium, quod est Esse. De hoc dictum est in primo libro, in his quæ ad secundam contemplationis pertinent speciem.3 Sextus est speculatio beatissimæ Trinitatis in ejus nomine quod est Bonum. De quo dictum est libro præfato, in his quæ contemplationis speciem primam respiciunt. Septimus est excessus mentalis et mysticus, in quo requies intellectui datur, affectu in Deum totaliter transeunte. De quo infra, tertio libro, quod Fons veritatis concesserit, oportet diligentius pertractare.
Præterea, in alio quodam tractatu, cujus exordium est, Contemplativorum aquilinos obtutus, ponit alios septem gradus contemplationis, præinductis sublimiores: quos nominat gloriosissimos, et sola experientiæ scientia cognitos. Primum nuncupat ignem, secundum unctionem, tertium ecstasim, quartum speculationem, quintum gustum, sextum quietem, septimum gloriam. Primo enim anima ignitur, ignita ungitur, uncta rapitur, rapta speculatur vel contemplatur, contemplans gustat, gustans quiescit. Hæc sex in via valent acquiri, non tamen subito, sed gradatim; citius autem hæc experitur, qui in spiritualibus frequentius exercetur. Septimus confertur in patria tanto abundantius, quanto quis in prædictis gradibus perfectius se ipsum exercuerit.
Ignis est vehemens divini caloris vel amoris fervor desuper veniens, qui animam contemplativam, quum se coram Deo in oratione effundit, subito valde perlucido splendore irradians, quamplurimum ignit, et arentes motus affectionesque accendit, malosque concremat et exsufflat, teporem inflammat torporemque excitat, et animam velut pinguissimum holocaustum Deo præsentat. Super hunc gradum pedem fixit qui dicere potest :4 In meditatione mea exardescet ignis. Unctio est velut quidam roseus liquor qui per totam animam se diffundens, ipsam erudit et confortat, eamque disponit ad veritatis luculentias suscipiendas et contemplandas. Hac perunctus fuit qui dixit : Unxit me unctione misericordiæ suæ. Ecstasis est, deserto exteriori homine, sui ipsius supra se voluptuosa quædam elevatio, ad superintellectualem divini amoris fontem pro viribus se extendens. Speculatio est Beatorum et supercœlestium solique Deo plene scibilium divitiarum intellectualis et affectualis pia investigatio. Gustus est superinæstimabilis divinæ dulcedinis persuavis quædam et inolita prælibatio, ex munificentia Spiritus Sancti in contemplativorum animas distillata. Quies est totius animæ mira quædam ac suavis tranquillitas, per infusam nobis ex frequentia orationis dulcedinem concreata. Gloria est Sanctorum felicitas, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor viatorum, ut tales sunt, ascendit.5 — Hæc Bonaventura.
Verum hos gradus contemplationis elucidare, et qualiter inter se differunt explicare, parvitatem meam transcendit. Ignis enim, gustus et quies non videntur ad contemplationis essentiam pertinere, nec sunt species ejus, sed formæ seu complementa ipsius, vel effectus eam concomitantes. Denique, quum in omni proprie dicta contemplatione inveniantur ignis amoris, unctio spiritualis, speculatio mentalis, gustus et quies, quomodo penes ista sumi potest distinctio graduum contemplationis?
Et respondendum, quod divisio sive distinctio contemplationis per ista, non est sicut dividitur genus in species, vel superius in inferiora, de quibus formaliter seu essentialiter sit prædicabile, sed sicut dividitur atque distinguitur aliquid per ea quæ non differunt nisi secundum magis et minus perfectum, quemadmodum virtus dividitur in virtutem civilem, purgatoriam et purgati animi. Designatur ergo distinctio graduum contemplationis præinducta per quædam ipsam contemplationem ornantia, perficientia sive formantia, secundum quod caritas dicitur forma virtutum, ornatus et complementum ipsarum. Et hæc ipsa contemplationis complementa, quamvis secundum aliquem gradum et juxta communem suam acceptionem in omni contemplatione proprie sumpta inveniantur atque concurrant, nihilo minus in uno actu contemplationis sunt magis excellenter quam in alio : sicque, prout a præfato Doctore hoc loco accepta sunt, utpote secundum eminentiam quamdam et strictam acceptionem, constituunt gradus contemplationis diversos, et singulis singula per appropriationem quamdam convenire videntur. Sic quippe et divinus Dionysius cœlestium spirituum choros ordinesque distinxit, vel potius distinctos exposuit : siquidem ipse nullum nomen ordinum supernorum distinctivum de novo imposuit, verum in Scripturis imposita et expressa exponendo elucidavit. Itaque, quamvis fervor amoris, plenitudo scientiæ, inhabitatio Dei, omni angelicæ menti secundum aliquem conveniant gradum, supremæ tamen hierarchiæ ordinibus distincte et appropriate attribuuntur.
Ita plene in proposito esse opinor ista : ut illa divinorum cognitio quam specialiter appropriateque complet ac perficit ignis divini amoris supra dicto modo descriptus, ad primum contemplationis gradum pertineat.
Quum vero prædicto calori in contemplatione adjicitur unctio modo præhabito sumpta, contemplantis præcordia irrigando fecundans vel fecundando irrigans, itemque præfatum primi gradus calorem dulciter, ne plus quam oportet ardeat, temperans, jam secundus et altior gradus perhibetur. Nempe quod ignis sanctæ dilectionis purificat concremando et excitat inflammando, hoc unctio mulcet sua spirituali pinguedine perfundendo, de qua habetur in Psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.6 Sic quoque unctio efficit animam divinorum ac sapientialium radiorum capaciorem, ita ut ignorantiæ locus non pateat, ubi tam gloriosi luminis copia fulget. Unde, teste discipulo quem diligebat Jesus, unctio docet de omnibus;7 sicut et Vas electionis disseruit: Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum.8
Insuper, dum contemplationis sublimitas eatenus crescit, ut præ intentissima mentis, elevativa, intuitiva et affectuosissima occupatione in Deo æterno ac supersanctissimo exterior homo deseratur, et sensuum usus jam suspendatur, erit tertius contemplationis gradus, qui ecstasis appellatur. Etenim amor fervescens divinus ecstasim facit, non sinens amatores esse sui ipsorum, sed Dei quem diligunt, ut fatetur secretorum Dei conscius, beatissimus Dionysius.9
Quum demum adhuc contemplatio altius surgens in tantum perficitur, ut eam adeptus illud apostolicum dicere queat, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes;10 attingitur quartus gradus. In quo gradu, quum animus synderesim in specula æterna extendit, apex intelligentiæ et principalis affectio pariter in divina feruntur. Præcurrente autem intelligentia et ingredi non valente, quoniam per speculum in ænigmate intuetur, affectio ingreditur et unitur; moxque intellectus per amorem subintrans ac speculans, copiosissime divina luce perfunditur, eruditur et clarificatur; affectio etiam hilariter a Deo suscipitur, nutritur, atque intimius in Deum trahitur et impletur. Itaque intellectu et affectu taliter in Deum per contemplationem et gustum ardenter avideque suspensis, bonitas divina se ipsam exuberantius influit et immittit, et abundantius superfulget, et contemplantes in se transformat et quasi demergit.
Quum autem contemplationis gradui huic quarto adjicitur gustus dulcedinis Dei dulcissimus supra descriptus, ad quintum gradum pes mentis devenit. Quæ dum ex copiosissima atque piissima summi boni perceptione, unione, impletione seu participatione, quantum in via exstat possibile, quasi obdormit in Deo, sextus gradus jam adest, in quo ratio ipsa splendescit, concupiscibilis dulcescit, irascibilis hilarescit. Ex sanctarum animarum contemplativarum dilectione præfata quies deifica emanare non dubitatur: per quam ad septimum gradum, qui est gloria Beatorum, propinquissime pervenitur.
Footnotes
Chapter 81 of 110