Skip to the text

Articulus 11

De contemplatione secundum quemdam devotum, videlicet fratrem Guigonem de Ponte, monachum olim domus Cartusiæ.

DEVOTUS quidam in tractatu suo de Contemplatione ponit duodecim gradus contemplationis, quorum quidam sunt ad contemplationem aptantes ac dispositi vi, alii vero ad contemplationem formaliter seu essentialiter pertinent.1

Primus est a peccatis purgatio. Secundus, studiosa mentis anxietas ac diligens labor ad divinam unctionem et gratiam impetrandam, sine qua mens est arida, quemadmodum herba sine rore ac pluvia. Tertius est devota mentis compunctio in qua regnat amor, ex quo generatur devotio, et dolor, qui est confessionis origo. Quartus est, proximis compati in adversis et congratulari in prosperis. Quintus, compassio animi in passione, afflictione persecutioneque Christi. Sextus est igniculus ardentis desiderii, quod est valida oratio coram Deo. Septimus, visitatio Sponsi, seu illapsus Verbi Dei, qui in animam sitientem tanquam flumen pacis gratiose declinat per infusionem consolationis occultæ. Octavus est contemplatio mentis sursum adspirantis, quæ cives patriæ et Regem gloriæ ut eis præsidentem, fideliter contemplatur. Nonus est jugis meditatio divinorum, quemadmodum legitur : In lege Domini meditabitur die ac nocte.2 Decimus, obumbratio divinæ caliginis in cubiculo cordis, dum mens ingressa caliginem incomprehensibilis lucis, oculis animæ in infinitum lumen defixis, habet Deum sibi cohabitantem, sub umbra desiderati quiescens. Hoc ad mysticam pertinet theologiam, estque contemplatio Dei per abnegationem seu negativa.3 Undecimus est mentis excessus, cujus vehiculo pia mens vecta, frequenter supernorum civium consortio per contemplationem ecstaticam jungitur, et faciem Dei, quantum fieri potest, vicinius atque sincerius contemplatur. Duodecimus est mors felix in patriamque ingressus.

Denique horum graduum quinque primi sunt ad contemplationem præambulariter dispositivi; quinque autem postremi ad contemplationem substantialiter pertinent, si tamen per ultimum detur intelligi visio Dei per speciem, quæ est contemplatio consummata. Sextus autem et septimus gradus aliquid participant de utroque. Oratio namque sincera, consolatio quoque interna sine contemplatione non sunt, quum oratio sit ascensus mentis in Deum, et consolatio ex consideratione convenientis emanet.

Præterea, iste devotus inducit tres esse species contemplationis speculativæ. Prima dicitur naturalis seu physica : quæ quærit et inspicit Creatorem per speculum creaturarum, per quarum considerationem philosophi Deum noverunt. Secundam appellat scholasticam : quæ intuetur Deum per speculum Scripturarum et sapientiam acquisitam. Et hæc quidem utilis ac necessaria perhibetur : interdum tamen cœlestium illuminationum influxiones per accidens impedit, dum circa Scripturas et lectiones anima per nimiam occupationem tenetur captiva, atque per hoc a Dei consortio itemque interno colloquio elongatur : quod, proh dolor ! multis religiosis indiscrete studiosis et cognitionem ad praxim non extendentibus, frequenter contingit. Tertiam vero vocat divinitus infusam : quæ contemplatur Deum per sapientiæ radios desuper fusos, stillicidiaque divina supremam animæ portionem tangentia, sicut in superiori libro plenius dictum est.4

Postremo et alia multa utilia scribit in præfato tractatu iste devotus : quorum aliqua infra forsitan sunt tangenda.

DE CONTEMPLATIONE

Footnotes

  1. Cant. i, 3. ↩

  2. Ps. 1, 2. ↩

  3. Cant. 11, 3. ↩

  4. art. xix. ↩

Chapter 84 of 110