Skip to the text

Articulus 7

De contemplatione secundum Doctorem sanctum.

DE contemplatione specialem hoc loco formare articulum secundum B. Thomas, insignem philosophum atque profundum egregiumque theologum, non intendebam. Nempe quæ ipse de contemplatione in secunda secundæ inducit, jam pro maxima commemorata et allegata sunt parte.1 Primo etenim movet, an vita convenienter ac sufficienter dividatur per contemplativam atque activam. De hoc autem in primo libro præhabitum est, articulo undecimo.

Deinde circa contemplativam movet octo quæstiones. Prima est, an vita contemplativa pertineat tantum ad intellectum, an etiam consistat in affectu. De hoc tractatum est septimo primi libri articulo. Secunda est, an ad vitam contemplativam pertineant virtutes morales. Quod vicesimo articulo præfati libri solutum est. Tertia est, an vita contemplativa consistat solum in uno actu. Idque duodecimo articulo primi libri discussum invenio. Quarta, an ad vitam contemplativam pertineat consideratio cujuscumque veritatis. Hoc tertio libri primi articulo est solutum. Quinta est, an vita contemplativa in hoc statu possit elevari usque ad visionem Dei per speciem. De hoc nondum quid dictum, sed infra, Deo agente, dicetur. Sexta est de motibus contemplationis secundum Dionysium. De hoc jam primo hujus libri articulo memini dictum. Septima, de delectatione contemplationis. De quo dictum reperio tertiodecimo primi libri articulo. Octava est de diuturnitate vitæ contemplativæ. Estque id ipsum quintodecimo libri præfati articulo determinatum, infra quoque plenius, Deo implente, tractabitur et solvetur.

Deinde inducit quatuor quæstiones de comparatione vitæ activæ et contemplativæ ad invicem.2 Prima est, quæ earum sit potior. Secunda, quæ magis meritoria. De his dictum est quartodecimo articulo libri primi. Tertia est, an contemplativa vita per activam impediatur. De qua re aliquando dictum recordor. Quarta, quæ earum præcedere debeat. Quod vicesimo primi libri articulo satis discussum opinor. Postremo, quid ipse de raptu seu ecstasi contemplationem concernente dicat, infra, si dederit Deus, locum habebit.3

Footnotes

  1. quæst. CLXXIX, CLXXX. ↩

  2. quæst. CLXXXII. ↩

  3. art. XXVII et s. ↩

Chapter 80 of 110