Skip to the text

Proœmium

SPECULUM SIVE DIALOGUS

DE CONVERSIONE PECCATORUM

JUSTUS. — Convertere ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. Osee XIV, 2.

Quum peccatum sit aversio ac recessus mentis creatæ a summo, immenso et incommutabili bono, atque conversio quædam inordinata ad bonum creatum, caducum et vanum; constat quod ipsum peccatum sit maxima profundissimaque ruina, puta lapsus a summo ad infimum, ab optimo ad pessimum, a dignissimo ad vilissimum. Idcirco peccator merito suæ transgressionis repelli meretur a Deo altissimo, ac præcipitari in profundissimum inferorum, ut culpæ correspondeat pœna. Quum ergo hoc ita sit, admoneo te, peccator, ut relicto impietatis tuæ errore te ad inferos pertrahente, ad tuum redeas Creatorem, ad tuæ salutis fontem, in quo solo salus tua consistit. Usquequo per abrupta ambulas vitiorum?1 Cur itinera eligis tenebrosa, ad terram mortis caligine coopertam ducentia? Aperi oculos cordis, et pensa quo tendas.

PECCATOR. — Quis tu, qui me increpare, docere, judicare præsumis, quum scriptum sit, Nolite judicare, et non judicabimini; itemque, Tu quis es, qui judicas alium servum?2 Domino suo stat aut cadit.3

JUSTUS. — Putasne intelligis quæ allegas? Nonne sicut de occultis et ignotis judicare vetamur, sic de manifestis judicare licentiamur, imo et sæpe jubemur, quemadmodum per Moysen locutus est Deus, Juste judica proximo tuo?4 Et cur increpationem graviter accipis, quum rursus per Moysen locutus sit Dominus, Publice argue fratrem (id est proximum) tuum peccantem, ne habeas super illo peccatum?5 Cur non attendis quod Salomon dixit, Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus?6 An non credis quod asserit Augustinus, Si increpare errantem neglexeris, pejor eo efficeris? Nonne peccantem et non corripientem eadem involvit damnatio?

PECCATOR. — Quis te huc adduxit? et quis te constituit judicem super me? Cur me turbas et inquietas, et a concupita delectatione me impedis?

JUSTUS. — An ignoras quod in Ecclesiastico scriptum est, Unicuique mandavit Deus de proximo suo?78 Nonne tenemur diligere proximos nostros sicut nos ipsos? Attende quod summus præcipit Judex: Si peccaverit in te (id est te sciente) frater (id est proximus) tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.9

PECCATOR. — Unde advenit mihi tribulatio ista, qui sine resistentia in deliciis vivere statui?10 Nonne et tu peccator es, quum Jacobus dicat apostolus, In multis offendimus omnes?11

JUSTUS. — Videtur mihi impleri in te quod Salomon dixit: Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit;12 Amos quoque propheta:13 Odio habuerunt corripientem; et item quod loquitur Jeremias: Sapientes sunt ut faciant mala. Sic quippe et tu, qui in Scripturis eruditus esse videris, per easdem te armas ad impietatem, hoc est, ad excusandum et palliandum vitia tua, et ad redarguendum increpantem et exhortantem te caritative. Verumtamen, ut tuæ satisfaciam objectioni, homo in Scripturis multis modis vocatur peccator. Primo, propter originale. Secundo, propter veniale. Tertio, propter mortale peccatum in quo fuit, quamvis nunc in eo non sit, quum et Paulus apostolus protestetur:14 Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Quarto, propter mortale in quo jacet. Porro qui a mortalibus vitiis abstinet, de venialibus quoque dolet quotidie et ea deplorat, virtutibusque insistit, faciens quod tenetur, justus censetur: cui et licet, imo injungitur, ut eum qui publice peccat, corripiat.

PECCATOR. — Scriptum est: Ubi non est auditus, non effundas sermonem; et rursus: Ne mittas falcem tuam in messem alienam. Desine ergo esse sollicitus mei. Ætatem habeo, præcepta cognosco: permitte me agere quod delectat.

JUSTUS.15 — Sapientia tua et scientia tua te deceperunt, ut asserit Isaias. Ea quoque quæ nosti, impertinenter allegas. Adverte quod sacratissimus ait princeps apostolici agminis: Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.16 Recordare et expavesce quod Filius Dei deprompsit: Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit, plagis vapulabit multis. Noli Pharisæis te conformare, qui dixerunt ad Lumen, Numquid et nos cæci sumus?17 ne merearis audire quod illi audierunt a Judice: Si cæci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem quia dicitis, Videmus, peccatum vestrum manet.18

PECCATOR. — Adverte et tu illud Apostoli: Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit;19 itemque: Qui se putat aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.20 Cur ergo te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?21 Cur sapientis ac justi officium tibi assumis, ne dicam usurpas, sicque sapientem ac justum te esse præsupponis aut jactas?

JUSTUS. — Herinaceo assimilaris, et dialecticus acer et recens effectus es. Verum, ut cerno, correptione acuta non emendaris, nec proficis, imo potius obduraris. Aliud ergo assumam genus sermonis, quo te ad tuorum recognitionem, deplorationem emendationemque vitiorum ac periculorum queam reducere.22

SPECULUM SIVE DIALOGUS

DE CONVERSIONE PECCATORUM¹

Footnotes

  1. Job x, 21. ↩

  2. Luc. vi, 37. ↩

  3. Rom. xiv, 4. ↩

  4. Lev. xix, 15. ↩

  5. Ibid. 17. ↩

  6. Prov. xxix, 1. ↩

  7. Eccl. xvii, ↩

  8. Eccli. xvii, 12. ↩

  9. Matth. xviii, 15. ↩

  10. Matth. xxii, 39. ↩

  11. Jacob. iii, 2. ↩

  12. Amos v, 10. ↩

  13. Prov. xviii, 3. ↩

  14. I Tim. 1, 15. ↩

  15. Is. XLVII, 10. ↩

  16. II Petr. II, 21. ↩

  17. Joann. IX, 40. ↩

  18. Ibid. 41. ↩

  19. Galat. VI, 3. ↩

  20. I Cor. VIII, 2. ↩

  21. Job xv, 12. ↩

  22. Eccli. xxxii, 6. ↩

Chapter 1 of 12