Articulus 7
Exhortatio ad cupiditatem vitandam.
SENIOR. — Advertere debes, o juvenis, quod temporalia et corporalia bona ordinantur ad bona spiritualia et divina, sicut medicina ad sanitatem, et sicut media ad finem. Ideo, sicut medicina nocet ac lædit, debilitat et occidit, si abundantius accipiatur quam ad sanitatem requiritur : sic temporalia bona si plus appetantur, congregentur aut reserventur, quam necessarium aut utile est ad virtuose vivendum, ad proficiendum in gratia atque virtutibus, ad obtinendum salutem æternam ; culpa est et superfluitas, quæ avaritia nuncupatur, id est inordinatus amor temporalium rerum. Ideo dixit Apostolus : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.1
JUVENIS. — Certe ex terrenis divitiis consequitur homo commoda multa, provisionem securam, lautam refectionem, honorem, famam et dignitatem.
SENIOR. — Non vides quod lauta refectio, promotio ad honores, reputatio hominum, pretiosus vestitus, abundans provisio pro hac vita, sunt instrumenta peccandi, periclitatio animarum, occasio vitiorum, origo superbiæ, otii causa, materia gulæ, fomentum luxuriæ, impedimentum spiritualis amoris? Propter quod dixit Apostolus : Radix omnium malorum est cupiditas ;2 itemque : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.3 Hinc ait Chrysostomus : Divitiarum sequela sunt, gula, luxuria, ira intemperata, furor injustus, arrogantia, superbia, et omnis irrationabilis motus. Innocentius quoque : Dives, inquit, in superfluitatem resolvitur, jactantia effrenatur, currit ad libitum, corruit ad illicitum.
JUVENIS. — Nonne hereditatem parentum meorum possum sine peccato possidere ? Nonne multi divites justi fuerunt et sancti ? Nonne Christus divites habuit quosdam discipulos, Nicodemum et Joseph ab Arimathæa, Lazarum et ejus sorores, Joannam, Susannam, et alios utriusque sexus nonnullos ? Nonne omnis creatura Dei est bona ? Cur ergo contemnis divitias ?
SENIOR. — Si bene advertisti, non damno divitias, nec omnes divites dico injustos, sed divitiarum abusum, cupiditatem, tenaciam ; idque affirmo, quod paucissimi sunt qui eis non abutantur, ideoque periculosum sit eas habere ; nec ultra quam utiles aut necessariæ sunt ad spiritualia bona licet eas appetere.
JUVENIS. — Nonne multa possunt adversa et damna ac pericula homini evenire ? Propter quod providentiæ esse videtur congregare et reservare divitias : præsertim quum in senectute pluribus indigeat homo.
SENIOR. — Dominus noster Jesus Christus per omnem Evangelii textum nos docuit Deum altissimum patrem vocare, ut in ipso filialem confidentiam habeamus, atque superfluam circa temporalia sollicitudinem aspernemur, nec propter incertos futurorum eventus adversos thesaurizemus, quum et bruta pascat et inanimata servet atque gubernet Deus. Hinc etenim ait : Ne solliciti sitis quid manducetis neque quid induamini. Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt neque metunt ;45
Ibid. 19. solliciti esse in crastinum. Itemque : Nolite thesaurizare in terra.6
JUVENIS. — Si non licet sollicitum esse in crastinum, non licebit fructus terræ congregare in horreum.
SENIOR. — Per crastinum intelligitur tempus futurum.
JUVENIS. — Usque in quantum tempus licitum est sibi providere de necessariis vitæ ?
SENIOR. — Dicunt quidam famosi doctores, quod pro uno anno.
JUVENIS. — Adhuc intelligere nequeo cur non liceat divitias possidere ac conservare nisi secundum mensuram quam præfixisti, utpote prout utiles aut necessariæ sunt ad spiritualia bona, quum possideantur titulo justo et ex successione legitima, et multa opera bona fieri possint ex ipsis.
SENIOR. — Omnia temporalia et terrena sunt dona Dei concessa hominibus ad bene et ordinate utendum eis : ita quod homines magis sunt dispensatores divitiarum quam domini. Propter quod tenentur eis uti secundum præceptum Domini Dei sui, cui et de omnibus bonis eis concessis daturi sunt rationem. Audi ergo quid sancti patres Basilius atque Ambrosius dicant : Non minoris est criminis habenti sua auferre ac rapere, quam quum possis et habeas, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem detines; nudorum indumentum, quod recludis; miserorum redemptio et captivorum absolutio, pecunia quam in terra abscondis : tantorum ergo scias te bona invadere, quantis possis et non vis præstare. Hinc ait gloriosus Hieronymus : Quidquid amplius quam nobis opus est a Deo accepimus, pauperibus erogare debemus; si autem quod eis deputatum est, nostris cupiditatibus vel vanitatibus reservamus, quanti pauperes in locis ubi sumus paupertate aut nuditate defecerint, noverimus nos de animabus illorum in die judicii rationem daturos. Denique, ut S. Thomas in secunda secundæ declarat, temporalia bona quamvis sint possidentis quantum ad proprietatem, tamen quantum ad usum debent esse illorum qui de eorum superfluo possunt sustentari. Propter quod sanctus ait Basilius : Si fateris ea tibi divinitus provenisse, an injustus est Deus res inæqualiter nobis distribuens ? Cur tu abundas, et ille mendicat, nisi ut tu bonæ dispensationis merita consequaris, et ille patientiæ braviis decoretur ?
JUVENIS. — Nimis arctam facis viam salutis.
SENIOR. — Quæ dixi adhuc minus stricte minusque terribiliter sonant quam quod Filius Dei in Evangelio ait : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.7
JUVENIS. — Omnes ergo divites sunt in statu damnationis ?
SENIOR. — Sicut in libro sancti Job legitur, Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens;8 sic dicere possumus : Deus divites non abjicit, quum et ipse sit dives. Porro Christus per divitem intellexit amatorem divitiarum immoderatum; atque ad insinuandum quam pauci sint divites justi, sic loquitur. Unde et verbis illis præmisit : Quam difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum !910
JUVENIS. — Ad divitias vehementer affici consuevi, et quomodo possum nunc affectum meum ab illis avertere ?
SENIOR. — Si consideres quod divitiæ sint tam periculosæ, ut dixi, et quod eis sint tot mala annexa, quod item superfluus amor earum sit caritatis venenum, et avaritia appelletur, quam Apostolus idololatriam vocat;11 insuper, si attendas quod Deus sit infinite et prorsus incomparabiliter universis et cunctis creatis amabilior, melior atque suavior, quod etiam spiritualia ejus dona, quæ sunt animarum opulentia, sint ineffabiliter digniora cunctis terrenis divitiis; si quoque perpendas brevitatem vitæ præsentis, in cujus termino cuncta terrena relinques, ac perpetuitatem vitæ sequentis, in qua sola spiritualia bona juvare, sustentare et beatificare se disponenti suæ gratiæ denegat opem? te queunt. Nonne fatuum reputares quem cerneres lutum et stercora pretiosissimis gemmis ac purissimo auro præferre? Quanto magis te ipsum arbitrari debes insipientem, quamdiu Deo bonitatis ac amabilitatis immensæ, et spiritualibus donis ipsius ac felicitati æternæ, præfers hæc temporalia et caduca, nec quoad hoc vis ea contemnere, quod a divino amore, a gratia et virtute, a spirituali profectu, a salute perpetua te impediunt et avertunt?
JUVENIS. — Fortia, sapientialia sunt quæ dicis, nec quod dicere valeam habeo; nec tamen ex me ad hunc divitiarum despectum pertingere queo.
SENIOR. — Fac quod in te est, te ad gratiam disponendo, et Dominum invoca adjutorem, nec deerit tibi. Nonne multi gentiles philosophi ex naturali ratione atque virtutibus acquisitis contempserunt et abjecerunt divitias, ne earum amore et occupatione a studio sapientiæ naturalis impedirentur? Quanto magis amore supernaturalis sapientiæ, gratiæ gratum facientis, infusarum virtutum, atque donorum et fructuum Spiritus Sancti, beatitudinis quoque futuræ ac sempiternæ, et maxime intuitu et amore Dei tui, id facere debes, ut saltem necessariis sis contentus?
JUVENIS. — Bonum esset sic agere, sed quis potest?
SENIOR. — Cur pusillanimis manes? Cur in te stas, et non stas? Fige ancoram spei tuæ in Domino. An non vides quam multi elegantes, docti, locupletes, nobiles adolescentes ac juvenes quotidie deserant mundum, parentes, cognatos, consortes, et cuncta quæ habent habiturique erant in sæculo, et claustra ingrediantur, imo et Ordinem Cartusiensium, in quo sub perpetua manent clausura?
JUVENIS. — Video, et admiror, nec sine speciali gratia id fieri posse reor.
SENIOR.12 — Numquid personarum acceptor est Deus?13 Nonne prope est omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum perseveranter in veritate, nec ulli
JUVENIS. — Ecce ex his ad divitiarum contemptum inclinor, et necessariis contentus esse propono. Verumtamen ad honores mundi, ad humanas laudes, ad dignitates ac præsidentiam adhuc cor meum afficitur; seque ad hæc licite affici arbitratur, quum (juxta Philosophum) honor videatur præmium esse virtutum, solique sapientes ac virtuosi principatu ac prælatione sint digni.
SENIOR. — Talis affectio christianæ religioni non congruit: imo ambitionis est vitium, et veræ humilitati contraria, imo et vitiorum gravissimorum origo, quemadmodum in sequenti tibi pandam articulo.
Footnotes
Chapter 8 of 12