Skip to the text

Articulus 4

Commemoratio horum quæ ad turpium ac pravarum delectationum detestationem ac fugam inducunt.

SENIOR. — Quædam appetibilia reputantur, quæ tamen in fastidium, fugam ac odium convertuntur, si bene considerentur quæ ea concomitantur : quemadmodum delectat aliquem ire ad loca amœna; sed si loca illa sint raptoribus atque latronibus plena, tædet et horret eum ipsa accedere. Sic voluptas carnis suo modo appetibilis est; verum si ea consideres quæ eam sequuntur, abhorrebis eamdem.

JUVENIS. — Quæ sunt illa ?

SENIOR. — Non solum æterna damnatio in futuro, sed et multiplex malum tam culpæ quam pœnæ in præsenti. Nempe, ut scire potes, ad luxuriam vitia multa sequuntur : imo et propter eam plurima fiunt mala. Nonne ex luxuria oriuntur excæcatio mentis, fastidium divinorum, inquietudo et inconstantia cordis, præcipitatio et inconsideratio mentis, stultiloquia, ludicra, scurrilia, turpiloquia, consumptio facultatum, enervatio virium, odia, lites, contentiones, diffamatio, immorigeratio ? Denique, quo major est voluptas luxuriæ, et quo plura ac graviora ei annexa sunt vitia, eo intolerabilior æternæ damnationis punitio eam consequitur, sicut in Apocalypsi Dominus loquitur : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.1 Ecce quam brevis est delectatio fornicationis ! Sed perpetua est pœna fornicatoris. Ideo recte asserit Augustinus : Qui pro tam brevi voluptate dat diabolo animam suam, pro qua Christus dedit se ipsum in mortem ac pretium et fudit sanguinem suum, stultissimus est, aut fatuum mercatorem reputat Christum.2 Insuper, quemadmodum et philosophi quidam egregii fassi sunt, in vitiis carnis maxima est turpitudo et inhonestas. Suntque vitia illa prorsus brutalia atque vilissima, et brutis assimilant, imo incomparabiliter viliorem et deteriorem efficiunt hominem. Ideo Innocentius recte dixit : O extrema libidinis turpitudo, quæ non solum mentem effeminat, sed et corpus enervat; non solum maculat animam, sed et fœdat personam !3 Omne namque peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus ipsius est; qui autem fornicatur, peccat in corpus suum.

JUVENIS. — Nonne delectatio illa est naturalis, et ab auctore naturæ rationabiliter instituta, non ergo tam vitiosa ?

SENIOR. — Prout a Deo est instituta, nec vitiosa est neque illicita, utputa prout immixta est actui conjugali a recta voluntate mananti. Sed annexa actui venereo a perversa voluntate divino præcepto contraria procedenti, est vitiosa.

JUVENIS. — Si displicet Deo illegitimus concubitus, cur Deus perficit eum, infundendo animam fetui ex concubitu tali concepto ?

SENIOR. — Actus ille, in quantum operatio potentiæ vegetativæ ac generativæ, a Deo est, et complementum ab eo sortitur, videlicet formam seu animam rationalem; non autem in quantum est actus voluntatis perversæ.

JUVENIS. — Nonne sapientissimus Salomon dixit, Feci mihi cantatores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, et omnia quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quæ præparaveram ?4 Itemque : Nonne (inquit) melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ?5 Et rursus : Lætare, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui.6 Ac iterum : Laudavi lætitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole.78

SENIOR. — Ex libro quodam Salomonis jam allegasti quæ lubricorum affectui magis deservire et favere videntur; sed verba in eodem libro contenta, et omnium iniquorum ac lubricorum vanitatem, voluptatem ac impietatem reprobantia, non advertisti, aut ex proposito subticuisti. Noveris ergo quod liber ille vocetur Ecclesiastes, id est concionator. Quo in libro loquitur Salomon instar concionatoris, in personis diversorum, et ad partem utramque, videlicet nunc in persona carnalium, jam in persona sapientium virtuosorumque hominum. Quod etiam ex verbis ejus apertissime innotescit. Nam et auctoritati quam primo allegasti, adjecit: Quumque me convertissem ad universa opera mea, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.9 Porro secundæ auctoritati adjecit: Homini bono dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam. Tertiæ quoque auctoritati mox addidit: Scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium; aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. Præterea, quod verba illa, Lætare, juvenis, in adolescentia tua, etc.10, non dixerit eo sensu quo allegasti, constat ex hoc quod in eodem loquitur libro: Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis tuæ, et appropinquent anni de quibus dicas:11 Non mihi placent. Similiter quo sensu dixerat, Laudavi lætitiam, quod non esset bonum homini, nisi quod comederet et biberet atque gauderet, elucescit ex eo quod in eodem codice dixit: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.12 Itemque: Dixi in corde meo, Vadam et effluam deliciis, et fruar bonis;13 et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Et denuo: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.1415 Quod autem pœnitentia virtuosaque vita non sint differendæ, sed indilate ac jugiter exercendæ, Salomon contestatur: Quodcumque (inquiens) potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos.16

JUVENIS. — Objectionibus meis sapienter atque plenissime respondisti, nisi quod ipsemet Salomon deliciis carnis se totum exposuit.

SENIOR. — De hoc Scriptura eum acriter reprehendit.17 Imo ex vitio illo ad tantam devenit dementiam, ut idola coluerit, ne suas contristaret delicias. Ex hoc ergo non datur hominibus licentia lasciviendi, sed cautela vitandi.

JUVENIS. — Ecce David vir sanctus, præter sex uxores legitimas, legitur decem habuisse concubinas.18 Conformiter in Genesi recitatur quod Abraham filiis concubinarum suarum largitus est munera.19 Si ergo tales ac tanti viri, Prophetæ, Patriarchæ, non solum plures habuerunt uxores, sed multas etiam concubinas: cur simplicem fornicationem in tantum condemnas?

SENIOR. — Ad hæc tibi sequenti articulo respondebo.20

Footnotes

  1. Apoc. xviii, 7. ↩

  2. Is. iii, 12. ↩

  3. 1 Cor. vi, 18. ↩

  4. Eccle.ii, 8, 10. ↩

  5. Ibid. 24, 25. ↩

  6. Eccle. xi, 9. ↩

  7. Eccle. viii, 15. ↩

  8. Ibid. viii, 15. ↩

  9. Eccle.ii, 11. ↩

  10. Eccle. xi, 9, 10. ↩

  11. Eccle. xii, 1. ↩

  12. Eccle. vii, 3. ↩

  13. Eccle.ii, 1, 2. ↩

  14. Eccle. vii, 5. ↩

  15. Ibid. 26. ↩

  16. Eccle. ix, 10. ↩

  17. Eccli.xlvii, 21-23. ↩

  18. II Reg. xv, 16. ↩

  19. Gen. xxv. 6. ↩

  20. III Reg. ix, 4-8. ↩

Chapter 5 of 12