Skip to the text

Articulus 9

De his quæ ad horrorem et fugam peccati inducunt, et de enormitate ac gravitate peccati; de stultitiis quoque peccantium, et de effectibus vitiorum.

SENIOR. — Gravitas enormitasque peccati ex multis pensantur, præsertim ex parte Dei, qui per omne mortale peccatum contemnitur, relinquitur et amittitur. Ideo, quanto major est bonitas Dei, tanto detestabilius est ei præferre ista terrena, carnalia et caduca, et propter ista vana, fœda ac vilia se ab ipso avertere, ac bonum tam purum et infinitum relinquere. Rursus, quo major est auctoritas ac dignitas Dei præcipientis, eo enormius est ipsius præcepta prævaricari, præsertim ipsomet intuente. Iterum, quo major est sapientia Dei, eo stolidius est ejus documentis et exhortationibus non obtemperare. Amplius, quo major est sanctitas ac justitia Dei, eo plus displicet ei iniquitas. Quo etiam gratiosius nos prævenit sua gratuita ad nos dilectione, eo perversius est eum non redamare, et ab ipso mentem avertere. Quo item majora et copiosiora sunt beneficia ejus, eo plus improbum et ingratum est ipsum offendere, et mala pro tot bonis rependere. Postremo, quo major est dignatio atque fidelitas ejus ad nos, in tantum quod a nobis pauperrimis vermiculis pater appellari dignatur, eo damnabilior est nostra transgressio. Et si vitiosum valde censetur carnalibus esse rebellem parentibus, nonne sceleratissimum est Deo Patri omnipotenti non obedire?

JUVENIS. — His plane contradici non potest.

SENIOR. — Quemadmodum ergo infinitam Dei bonitatem, fidelitatem, dignitatem, sapientiam, caritatem, beneficientiam, dignationem et eminentiam in hac vita comprehendere non valemus, ita nec plene et limpide capere aut exprimere possumus quanta sit gravitas atque enormitas omnis peccati mortalis.

JUVENIS. — Heu ! quid audio ? Quum enim inter peccata mortalia sit tanta diversitas, ita ut unum sit alio quasi incomparabiliter majus et gravius; si tanta est minimi peccati mortalis enormitas, quid de gravioribus vitiis, quibus et me contaminatum non ignoro, est sentiendum ?

SENIOR. — Bene consideras. Quemadmodum enim una virtus est dignior alia, sic unum peccatum est alio gravius.

JUVENIS. — Inchoatam disputationem prosequere.

SENIOR. — Frequenter contingit ut id quod in se ipso plene cognosci non valet, ex suis cognoscatur effectibus. Sic et cujuslibet mortalis peccati ineffabilem gravitatem aliqualiter scire valemus, si consideremus quod Deus naturaliter pius et bonus, non obstante omni sua benignitate et caritate ad genus humanum, pro unoquoque peccato mortali æternam damnationem et pœnam omni tormento hujus vitæ acerbiorem, nunquam finiendam, infligit, imo pœnarum congeriem inæstimabiliter dolorosam, videlicet pœnam damni et pœnam sensus. Ipsaque pœna sensus est multiplex: quia nunc æstuantissimo calore, nunc vehementissimo frigore, absque reductione ad medium, miserrimi affliguntur damnati. Nec tantum ipso infernali incendio gehennalique frigore cruciantur quantum ipsa mentis desolatione, angustia, desperatione, pressura, dum jugiter pensant tantam eorum calamitatem perpetue duraturam. Jam dæmonum quoque societas et horrendus adspectus pœnalissimus est damnatis.

JUVENIS. — Metuenda et jugiter pensanda sunt ista. Quod si pro quolibet mortali peccato quantumlibet parvo infligitur tanta punitio, quam intoleranda ac vehementissima erit eorum pœna qui gravioribus vitiis implicantur, imo multis mortalibus sordent criminibus? Sed dic an etiam venialia puniantur in inferis, et quam diu.

SENIOR. — Deus justus nullum malum quantumlibet modicum deserit impunitum. Nonne Christus in Evangelio dixit, quod de omni verbo otioso exigenda sit in die judicii ratio?1 Quamvis autem peccato veniali non æterna sed temporalis pœna debeatur secundum se, tamen in quantum conjunctum est culpæ mortali, et ratione status miserorum in inferno, in quo nulla est redemptio, dicunt doctores communiter, quod etiam venialia in inferno æternaliter puniantur.

JUVENIS. — Grandem formidinem et tremorem mihi ista incutiunt. Et certe insensati sunt qui ista non pensant, sed absque terrore et freno perpetrant mala.2

SENIOR. — Multæ et magnæ sunt peccantium stultitiæ. Prima est, quod pessimo et crudelissimo suo hosti deserviunt, a quo tanto graviora recipient ac sustinebunt tormenta, quanto plus servierint et acquieverint illi. Secunda, quia a summo et optimo suo amatore, scilicet Deo, avertunt se, et ejus voluntati, præceptis, documentis, consiliis renuunt consentire. Tertia, quia spiritualiter corda sua excæcant, juxta quod scriptum est: Excæcavit illos malitia eorum.3

Quarta, quia letaliter vulnerant, imo occidunt animas suas, sicut in libro Sapientiæ scriptum est: Homo per malitiam occidit animam suam; et item: Os quod mentitur, occidit animam. Quinta, quia se ipsos diabolo incorporant, illaqueant, tradunt et vendunt.4 Sexta, quoniam omnia præcedentia merita sua mortificant. Septima, quia omnes spirituales suas divitias, scilicet gratiam, virtutes et dona Spiritus Sancti, amittunt.5 Octava, quia Spiritum Sanctum ejusque inhabitationem piissimam a cordibus suis excludunt, atque in eis diabolo exhibent mansionem. Nona, quia scienter et sponte ad inferos gradiuntur. Decima, quoniam vilia corpora sua præferunt suis nobilibus et immortalibus animabus, magisque amant et quærunt temporalia quam æterna, præsentia quam futura, terrena quam cœlestia, carnalia quam spiritualia ac divina. Undecima, quod dæmonum suggestionibus acquiescunt, et angelorum sanctorum inspirationibus inobedientes consistunt. Duodecima, quod matrem suam Ecclesiam, ac bonos prælatos spiritualesque patres suos, audire contemnunt.

JUVENIS. — Incomparabiliter magnæ et inexcusabiles sunt istæ stultitiæ. Nunc de effectibus vitiorum aliquid adde.

SENIOR. — Quemadmodum caritas virtutesque ceteræ faciunt hominem Dei amicum, filium adoptivum, servum fidelem, æternæ vitæ heredem, membrum ac militem Christi, Deo consimilem et unitum; sic omne mortale peccatum facit hominem adversarium Dei, filium et servum ac membrum diaboli, dignum pœnis inferni, spiritualiter mortuum, miserum, pauperem, cæcum et nudum: ita quod suæ salutis fit immemor, nec sua advertit pericula, nec ea quæ Dei sunt sapiunt ei, nec vitiorum suorum percipit læsiones, imo ad ea quæ suam concernunt salutem insensibilis exsistit.6 Venialia quoque peccata ad mortalia disponunt, caritatis fervorem diminuunt, spiritualem consolationem impediunt, a profectu retrahunt spirituali, retardant a gloria, et magna purgatorii merentur tormenta, mentis quoque inquinant puritatem, et ejus cum Deo familiaritatem præpediunt, tempus infructuose expendunt. Idcirco qui mortalia peccata cupit vitare, necesse habet diligentiam adhibere ut et venialia, quoad ejus fieri poterit, declinet, et quotidiana peccata deploret quotidie, atque in via virtutum proficiat, quia in ea non progredi neque proficere, regredi est et deficere.

JUVENIS. — Jam tanta mihi locutus es de enormitate peccati, de stultitiis peccatoris, de effectibus vitiorum, de suppliciis damnatorum, ut saxo et ferro sit durior qui ex his non compungitur nec terretur, nec vitia detestatur, nec pœnitere et converti festinat. Ego itaque consideratione horum pœnitere et mox converti propono, auxilianteque Deo dignos pœnitentiæ fructus agere cupio. Sed, proh dolor! adhuc terret me arctitudo viæ salutis, difficultas virtutum, pœnitentiæ labor, pugna tentationum, et perseverantia laboriosa usque in finem. Ideo precor ut ad hæc arripienda me animes et confortes, meque mœstum ac tremulum consoleris.

SENIOR. — Libenter, quantum Dominus dederit, faciam.

Footnotes

  1. Matth. xiii. 36. ↩

  2. Eccle. viii. 11. ↩

  3. Sap. ii, 21. ↩

  4. Sap. xvi. 14. ↩

  5. Sap. i, 11. ↩

  6. Apoc. III, 17. ↩

Chapter 10 of 12