Skip to the text

Articulus 1

Captatio benevolentiæ peccatoris.

SENIOR. — Audi, fili mi, disciplinam patris tui, ut addatur gratia capiti tuo.12 Fili mi, si susceperis sermones meos, ut audiat sapientiam auris tua, tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.

JUVENIS. — Quæ est hæc vox dulcis quæ resonat in auribus meis ?

SENIOR. — Amator sum animæ tuæ, et ejus opto salutem. Et quoniam extra viam salutis te esse intueor, ad viam salubrem et rectam te reducere nitor : ideo dulcibus paternæ caritatis verbis te affari et aggredi orsus sum.

JUVENIS. — Quemadmodum omnes homines naturaliter scire desiderant, sic et beatitudinem omnes naturaliter cupiunt. Ideo informationem ad beatitudinem obtinendam tendentem ac proficientem abjicere, improbum fateor et perversum. Nunc ergo me doce, et festinabo accipere.

SENIOR. — Initium sapientiæ quam te cupio edocere, est timor Dei, ut discedas ab omni iniquitate.34 Hoc itaque in primis te hortor et instruo, ut timeas Deum atque ad mandatorum ipsius observantias te extendas : quia ingratum est Deo quidquid egeris, quidquid studueris, quidquid ei obtuleris, neglectis his ad quæ teneris.

JUVENIS. — Putabam quod in scientiis naturalibus et speculativis erudire me velles. Nam et in sapientia quæ speculativa vocatur magis quam in practica, beatitudo consistit : sicut decimo Ethicorum ait Philosophus, quod in speculatione optimi speculabilis consistit felicitas.

SENIOR. — Ad sapientiam illam ejusque contemplationem, per moralem scientiam practicam pervenitur. Ethica namque ad theoricam introducit. Primo itaque moralia Scripturæ sanctæ documenta tibi propono, quorum finis est operatio bona et conversatio virtuosa. Siquidem quid sit virtus, quid vitium, quæ mandata sint observanda, discimus et docemus, non principaliter ut sciamus, sed ut bene vivendo, virtuosi efficiamur. Nisi istam scientiam in primis habueris et vixeris juxta eam, nunquam ad sapientiam salutarem, nunquam ad felicitatem pertinges.

JUVENIS. — Bona, fateor, est ista moralis doctrina ; sed juxta eam vivere, præsertim in juventute, molestum videtur. Estque difficile et cum pœna quadam conjunctum, in timore Dei assidue stare.

¹ Ex editionibus Coloniæ, Melchioris Novesiani, 1530, 1533, 1540.

SENIOR. — Longe aliter sensit, qui dixit: Nihil dulcius quam timere Deum;5 et denuo: Timor Domini delectabit cor.6 Nihilo minus, sicut dicis, in servili timore sic jugiter esse, est grave.7 Sed arcta est via salutis; et regnum cœlorum vim patitur, atque necesse est vincere semetipsum.8 Denique, sicut dixit Apostolus, hi qui sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.9

JUVENIS. — Durus est sermo iste, et quis juvenum potest eum audire ac adimplere? Quis sic refrenare potest se ipsum, quum naturale sit homini liberum esse ac libertate gaudere?

SENIOR. — Duorum tibi optio datur: aut temporaliter atque carnaliter nunc gaudere cum sæculo, et post vitam hanc brevem damnari et puniri æternaliter in inferno; aut certe in vita hac per arctam viam salutis incedere et de culpis præteritis pœnitere, sicque post vitæ hujus curriculum æternæ beatitudinis consequi bravium.

JUVENIS. — Gravis conditio, atque horribile verbum. Attamen inter hæc duo medium esse videtur. Quod si non esset, quis non potius eligeret temporaliter pœnitere in tota hac vita, quam post eam sortiri æterna supplicia?

SENIOR. — Quod est medium illud, quum dicat Hieronymus, Impossibile est, jam gaudere cum mundo, et postea regnare cum Christo? imo, quum protestetur Veritas ipsa, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis?10

JUVENIS. — Veritas non dixit, Nisi pœnitentiam egeritis in juventute, peribitis; sed, Nisi pœnitentiam (inquit) egeritis (subintelligendum est, ante terminum hujus vitæ), peribitis. Et quod affirmat Hieronymus, impossibile esse, jam gaudere cum mundo, et postea regnare cum Christo, sic reor intelligendum, quod impossibile sit, toto hujus vitæ tempore gloriari cum sæculo, et post vitam hanc beatificari in Deo. Verum potest contingere, imo contingit quotidie, ut aliquis in juventute in deliciis conversatus libertateque propria ad libitum usus, in senio convertatur. Insuper cernitur frequenter accidere ut aliquis in juventute ac senectute conversatus inique, in ipso mortis articulo pœniteat ac salvetur. Nonne in extremis plurimi convertuntur? Et certe ubicumque ceciderit lignum, ibi erit, sive ad austrum, sive ad aquilonem.11 Quis tam enormiter videtur peccasse, etiam in tota sua juventute, sicut Manasses rex Juda? qui tamen in senectute vere pœnituit.

II Par. XXXIII.

SENIOR. — Satis abundas in verbis et in acumine intellectus, imo et in Scripturis; sed utinam omnibus his salubrius utereris. Hinc frequenter contingit ut difficilius sit convertere ingeniosos ac litteratos atque prudentes sæculi hujus, quam idiotas ac simplices. Ad quod insinuandum dixit Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.12 Hoc ipsum et ipsemet Christus insinuavit, dicendo: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, id est humilibus.13

Itaque multipliciter tibi persuasisti, esse medium inter duo quorum tibi optionem proposui: ut scilicet homo in juventute sua in concupiscentiis vivat, et in senectute pœniteat; aut etiam toto sanitatis suæ tempore conversetur ad libitum, et pœniteat in extremis. Hoc quoque medium tu ipse elegisse videris.

JUVENIS. — Fateor ita esse: præsertim quum (teste Apostolo) ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia;14 quum et per Ezechielem prophetam locutus sit Dominus: In quacumque hora impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius.15

SENIOR. — Quam periculosum, damnosum et perversum sit istud, tibi monstrabo.

Footnotes

  1. Ibid. n. 1, 2, 9. ↩

  2. Prov. 1, 8, 9. ↩

  3. Prov. xv, 27. ↩

  4. Ps. cx, 10. ↩

  5. Eccl. xxiii, 37. ↩

  6. Ibid. 1, 12. ↩

  7. Matth. vii, 14. ↩

  8. Matth. xi, 12. ↩

  9. Galat. v, 24. ↩

  10. Luc. xiii, 3, 5. ↩

  11. Eccle. xi, 3. ↩

  12. I Cor. i, 26, 27. ↩

  13. Matth. xi, 25. ↩

  14. Rom. v, 20. ↩

  15. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

Chapter 2 of 12