Skip to the text

Articulus 10

Exhortatio, confortatio et consolatio ad aggrediendum viriliter ac jucunde viam salutis, pœnitentiam salutarem, conversionem perseverantem.

SENIOR. — Considerare debes in primis, o juvenis, quod Dominus noster Jesus in Evangelio ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris:1 jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Mox ergo ut viam pœnitentiæ ac salutis cœperis introire, et laborem ac difficultatem senseris in eadem, accede ad Christum, et ipse reficiet te. Quumque jugum præceptoris ipsius super te sumpseris, et mandata ejus exsequi cœperis, invenies requiem animæ tuæ, et experieris quod jugum Christi, id est lex evangelica, suave exsistat, et prompte ac dulciter Deo obediens serviensque eris.

JUVENIS. — Quid est ad Christum accedere? et quid est refici ab eo?

SENIOR. — Ad Christum accedere, est ejus pietatem, caritatem et omnipotentiam considerare, et ipsum confidenter, humiliter ac perseveranter orare ut dona gratiæ suæ dignetur augere in ipso orante, et consolationem internam interdum conferre, et præsertim caritatem accendere, atque in omni tentatione et necessitate gratiose adsistere ac juvare. Ad hunc spiritualem accessum hortatur Apostolus, dicens: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.2

Et Psalmista:3 Accedite (inquit) ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur. Denique, quam confidenter debemus orare, ipsemet Christus, infallibilis veritas, docet, dicendo: Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis:4 omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Atque, ut idem testatur, oportet semper orare et non deficere.5 Oportet quoque Deum majestatis et sanctitatis immensæ, ubique præsentem ac omnia intuentem, cum grandi reverentia et diligenti cordis custodia invocare, non ex arida consuetudine, nec corde distracto, pigro ac tepido. Qui ergo sic invocaverit Deum, exaudietur certissime, et consolationes divinas experietur frequenter: sicque celeriter in caritate proficiet, et accendetur cor ejus in Deo, ita quod cum ingenti alacritate spiritualique gaudio serviet ei, sicut hortatur Propheta: Servite Domino in lætitia, introite in conspectu ejus in exsultatione;6 Paulus quoque: Gaudete in Domino semper. Verum ad hæc impetranda et conservanda, necesse est carnales et mundanas consolationes despicere ac vitare, et coram Deo timorate, custodite ac sollicite ambulare, cogitando ac venerando assidue omnipotentis Dei præsentiam.

JUVENIS. — Magna sunt hæc. Virtus tamen, ut puto, ex sua natura est ardua, estque difficile ac laboriosum actibus virtutum insistere.

SENIOR.7 — Melius intuere. Quid enim dulcius et quietius caritate, pietate, mansuetudine, patientia, sobrietate? Quid vero amarius ac pœnalius invidia et rancore, crudelitate, indignatione, ira, impatientia et gulositate? Virtus ergo ex sua natura suavis est, et actui suo habet delectationem annexam: idcirco menti bene dispositæ delectabile est virtutum actibus inhærere, et spiritualibus exercitiis occupari. Quid dulcius animæ devotæ ac fervidæ quam Deum laudare, psallere, orare, contemplari, diligere, et ipsum brachiis caritatis intra se amorose constringere? Hinc Jacobus apostolus, assignans quædam remedia pravæ tristitiæ expulsiva, disseruit: Tristatur aliquis vestrum? oret æquo animo, et psallat.8

JUVENIS. — Unde ergo oritur difficultas insistendi actibus virtutum in multis hominibus?

SENIOR. — Dimissis peccatis, manent adhuc in homine noviter converso reliquiæ peccatorum, id est pronitas ad peccandum, difficultas ad bene agendum, infirmitas resistendi tentationibus ex pristina assuefactione iniqua. Hæ autem reliquiæ vitiorum paulatim tolluntur per exercitia bona, per assuefactionem ad meliora, per caritatis profectum, per diligentem exercitationem in omni virtute. Sicque vitiis exstirpatis cum suis reliquiis, et passionibus reformatis, virtus dulcescit, atque facillimum fit virtutum actibus occupari, Deo uniri, in ipso quiescere, et ea quæ Dei sunt ac salutis intendere. Imo sic mens in affectum totius boni honesti totaliter transformatur, ac in Deo firmatur, atque ab eo quotidie copiosius locupletatur, limpidius illustratur, frequentius visitatur, validius quoque accenditur, et uberiores consolationes sortitur, ita ut cum viro sancto dicere possit Deo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam;9 et cum Apostolo: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.10

JUVENIS. — Bona et consolatoria sunt hæc verba.

SENIOR. — Si Deus in isto exsilio, in valle hac lacrimarum, in hoc pœnitentiæ loco, suos electos tam dulciter consolatur et tanta eis charismata gratiarum largitur, quantam puta beatitudinem, quam gloriosam et copiosam mercedem præparavit eis in cœlis, in throno gloriæ suæ, in patria Beatorum?

JUVENIS. — De hoc audire te opto.

SENIOR. — Spes et consideratio præmii minuunt vim flagelli, et difficultatem laboris alleviant. Si ergo perpenderis quam inæstimabilem et exuberantissimam atque æternam mercedem, felicitatem et gloriam præparaverit Deus altissimus suis fidelibus servis pro temporali eorum obsequio, pro brevi labore, pro modico cultu, maxime autem pro pia ac ferventi eorum affectione ad Deum; fateberis nihil dignum ad præmia illa cœlestia te agere posse, non terrebit, sed delectabit te pœnitentiæ labor, obsequium Dei, et omnis adversitas. Propter quod ait Apostolus : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam illam; et rursus :11 Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.12 Imo, si possemus quotidie millies mortem pati pro gloria illa, et mille annis Deo servire pro fruitione illa beatifica summi boni per unum diem habenda, adhuc non esset condigna omnis hæc passio et universa hæc servitus ad tantam mercedem et gloriam, quæ consistit potissime in clara, immediata ac jucundissima visione divinæ essentiæ, atque in plenissima ac suavissima fruitione bonitatis æternæ ac infinitæ. Quam incomparabiliter puta esse jucundum, summi et adorandi Dei vultum superpulcherrimum in se ipso clarissime intueri, ejusque infinita dulcedine ad libitum frui, quum ipse gloriosissimus Deus sit universis et singulis creaturis prorsus infinite pulchrior, melior, amabilior, dulcior, perfectior atque felicior; deinde conspicere qualiter natura nostra ab unigenito Dei Filio sit in unitatem personæ assumpta, gratiosissime decorata et gloriosissime exaltata; videre insuper electissimam et præclarissimam Dei Genitricem ac Virginem, omnesque ordines angelorum ac civium supernorum?

JUVENIS. — Tantæ mercedis et gloriæ consideratio, tam immensa et nunquam finienda felicitas, omnem torporem pigritiæ, omnem horrorem laboris, omne tædium merito debent excludere, alacritatem ingerere, caritatem accendere, et ad indesinentem excitare profectum virtutum.

SENIOR. — Quamvis hoc ita est, potius tamen debemus Deo servire et ipsum diligere propter puram ac infinitam bonitatem, honorabilitatem et sanctitatem ipsius, quam præmiorum intuitu.

JUVENIS. — Ad hæc successive pertingitur. Verumtamen de cœlesti felicitate et gloria illa plus aliquid audire inardesco.

SENIOR. — Quid tibi plus dicere possum? Apostolus dixit, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se.13 Ecce tanta est caritas, liberalitas, dignatio Dei ad suos electos, quod præparavit eis se ipsum, ut suæ gloriæ infinitæ sint participes et consortes, et ipsum possideant, intueantur et gustent sicuti est in se ipso, atque quod ipse est per naturam, sint ipsi per participationem et gratiam consummatam, sicque plenissime transformentur ac felicissime absorbeantur in ipsum, et inavertibiliter ac æternaliter cum securitate perfecta stent intenti vultui gloriæ ejus, cum ardentissima caritate et superfluentissima jucunditate. Certe tanta est pulchritudo Deitatis æternæ, tanta jucunditas visionis lucis divinæ et increatæ, tanta dulcedo beatificæ fruitionis summæ ac præstantissimæ bonitatis, ut quamvis non liceret manere in gloria illa nisi horula una, propter hoc tamen innumerabiles anni sæculi hujus pleni deliciis merito contemnerentur. Ibi incessabilis et infatigabilis laus Creatoris, contentatio plena, ita ut nil amplius appeti possit, summa concordia, inviolabilis amor, invariabilis status, æterna securitas, jucundissima prorsus societas.

JUVENIS. — Satisfecisti desiderio meo, et nunc toto corde cum ingenti affectu ad pœnitentiam et conversionem indilatam paratus sum. Sed, precor, dignare me informare qualiter inchoandum, prosequendum et consummandum sit mihi.

Footnotes

  1. Matth. XI, 28-30. ↩

  2. Hebr. IV, 16. ↩

  3. Ps. xxxiii, 6. ↩

  4. Matth. vii, 7, 8. ↩

  5. Luc xviii, 1. ↩

  6. Ps. xcix, 2. ↩

  7. Philipp. iv, 4. ↩

  8. Jacob. v, 13. ↩

  9. Ps. xciii, 19 ↩

  10. II Cor. i, 3, 4 ↩

  11. Rom. VIII, 18. ↩

  12. II Cor. IV, 17. ↩

  13. I Cor. II, 9. ↩

Chapter 11 of 12