Articulus 3
Declaratio per Scripturarum testimonia et exempla, quod paucissimi vere in fine vitæ pœniteant, qui antea scelerate vixerunt.
SENIOR. — Secundo Machabæorum narratur quemadmodum Antiochus, rex superbus ac impius, propter sua facinora dire a Deo plagatus est, in tantum quod ex corpore ejus vermes scaturiebant, et carnes ejus excidebant et effluebant, atque fœtore ipsius totus gravabatur exercitus. Quumque nec ipse suum posset ferre fœtorem, vexatione propria informatus et humiliatus ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Et subditur ibi: Orabat autem scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.1 Promisit quoque quod civitatem Jerusalem faceret liberam, quam paulo ante minabatur se funditus destructurum; quod item Judæos similes Atheniensibus faceret, quos dixerat se occisurum, nec dignos sepultura habiturum; et quod templum Dei a se antea spoliatum, optimis donis ornaret, sancta quoque vasa multiplicaret, sacrificiorumque sumptus præstaret. Insuper promisit se Judæum futurum, et sacra loca perambulaturum, ac prædicaturum Dei potentiam.2 Nec tamen consecutus est veniam, sed æternaliter condemnatus.3 Vindicavitque Deus scelera ejus in vita hac et in inferno.
JUVENIS. — Hoc satis terribiliter sonat, et desperationem multis posset incutere: præsertim quod recognovit se a Deo propter crimina sua percussum, et emendationem promisit, imo quod gentilitate relicta, legem Dei assumpturus esset;4 nec tamen veniam est adeptus, sed in præsenti atque futuro punitus. Et ubi est quod ait Scriptura, Non consurget duplex tribulatio;5 et, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum ?6
SENIOR. — Tota illa vitiosi Antiochi pœnitentia ex servili processit timore ac desiderio sanitatis recuperandæ. Porro scriptura quam allegas, intelligitur, quando pœna una sufficit pro culpæ vindicta, atque dum reus pœnam illam ex vera contritione æquanimiter tolerat.
JUVENIS. — Si aliud quid ex Scripturis occurrit ad idem probandum, prosequere.
SENIOR. — Ad Hebræos protestatur Apostolus: Ne quis fornicator sit, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.7 Scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam. Præterea, his qui tempestive renuunt Deo servire, ac tempore suæ angustiæ clamant ad eum, Dominus per Salomonem ita respondet: Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, quum vobis id quod timebatis evenerit; quum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia.8 Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, nec acquieverint consilio meo. Denique, sanctus pater Gregorius in libris Dialogorum recitat de quibusdam qui in extremis dæmones visibiliter conspexerunt, aut alias territi valde fuerunt, atque inducias petierunt unius diei, haud dubium quin desiderio pœnitendi, qui et de suis dolebant peccatis; nec tamen profuit eis. Multa his similia ex Scripturis possem utique allegare, sed ad persuadendum benevolum hæc reor sufficere. nem differre, ac spe vitæ diuturnioris perseverare in vitiis! Certe, ut cerno, multi spe vana fallunt se ipsos. Et utinam Deus omnipotens oculo suæ pietatis immensæ immundum et infectum cor meum adspiceret, ac vitiosos a me auferret affectus, ac ea quæ turpiter amo, et quæ male oblectant, in fastidium mihi converteret.9
SENIOR. — Paulatim proficitur, et successive longius itur. Et quia peccata tua tibi incipiunt displicere, invoca Dominum, et invocare non cesses; fac quod in te est, acquiesce consilio, et ea quæ ad detestationem turpium voluptatum inducunt, attende.
JUVENIS. — Quænam sint hæc, precor te, tange.
Footnotes
Chapter 4 of 12