Articulus 6
De multis remediis contra vitia carnis.
SENIOR. — Sicut consuetudo paulatim contrahitur, ita paulatim expellitur, non sine conatu, et præsertim cum adjutorio Dei. Primum ergo remedium contra vitia carnis est, propriam fragilitatem ac pronitatem ad vitia coram Deo humiliter ac frequenter cognoscere, et Dei subsidium ad prævalendum his vitiis fideliter atque assidue invocare, et etiam Sanctos Dei, et potissimum gloriosissimam ac mundissimam Dei Matrem, et eos ad quos quis majorem devotionem et confidentiam habet, ac proprium angelum sanctum. — Secundum est, se ipsum avertere a consideratione, imaginatione, inspectione ac recordatione delectabilium delectationumque carnis et carnalium operum. Omnis namque appetitio ex prævia aliqua apprehensione seu cognitione procedit, quum objectum appetitus sit bonum cognitum: quod enim omnino incognitum est, nequaquam appetitur.
JUVENIS. — Quomodo potest se homo ab horum apprehensione et recordatione avertere, quæ oculis carnis ac cordis indesinenter occurrunt ac præsentantur?
SENIOR. — Hoc facere potest ac debet, convertendo considerationem sui cordis ad salubria ac divina. Nonne David rex dixit, Oculi mei semper ad Dominum?1 Et sanctus Job: Considerans (inquit) Deum, timore sollicitor.2 — Tertium remedium valde idoneum est, se ipsum quotidie, imo multoties omni die, diligenter exercere in præcordiali et compassiva meditatione amarissimæ passionis Domini nostri Jesu Christi: quæ si sic consideretur, omnis immunda et fœda ac vilis voluptas in nauseam vertitur. Idcirco meditatio passionis Christi tunc est protinus assumenda, dum oriri incipit in corde tentatio, aut recordatio impura, venerea. — Quartum remedium est, profunde et frequenter attendere propria metuenda novissima, hoc est: mortis acerbitatem, incertitudinem, periculositatem et approximationem; districtionem quoque divini judicii, et quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis;3 intolerabilia etiam tormenta inferni, quæ tanto acrius punient lubricum, quo intensius in rebus immundis et actibus delectatur obscenis. — Quintum remedium est, vilitatem carnalium vitiorum, et mala eis annexa, ac quantum noceant homini, vigilanter considerare: et de hoc dictum est præcedenti articulo. Verumtamen homini adhuc prono ad talia, non expedit talium considerationi diu insistere: quia ex hoc magis incitaretur ad ea. —
Sextum remedium est, occasiones et incitamenta horum vitiorum vitare, quæ sunt: morosi et incauti mulierum adspectus, familiaritates, munuscula, confabulationes, loca solitaria et secreta cum feminis, attactus, amplexus et oscula; otium, prava consortia; immoderata repletio ventris, præsertim ex calidis cibis ac potibus; amatoriæ cantilenæ, turpiloquia, et musica quædam. Hinc ait Scriptura: Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus.4 Noli circumspicere in vicis civitatis;5 averte faciem tuam a muliere compta: propter speciem mulieris multi perierunt.
— Septimum remedium est, intenta et honesta occupatio circa bona. Unde Hieronymus dixit: Ama studium Scripturarum, et carnis vitia non amabis. — Octavum est, consideratio præsentiæ summi et sancti Dei: cujus præsentia atque inspectio merito retraheret hominem ab omni peccato, præsertim a tam turpibus culpis, imo etiam præsentia proprii angeli sancti.
JUVENIS. — Fateor quod qui his remediis uteretur, et præfato modo se exerceret in meditationibus actibusque prætactis, vitia ista contemneret.
SENIOR. — Laborare oportet. Et si pro corporali sanitate recuperanda, pro temporali lucro homines tot et tanta agunt ac patiuntur : cur pro animarum curatione, pro evadenda æterna damnatione, pro adeptione gratiæ ac virtutum, et pro æterna felicitate, laborare et aliquid pati piget ?
JUVENIS. — Ora pro me, quia ad ista me dare propono, et fœda corporis inquinamenta vitare. Verumtamen divitias mundi relinquere nondum paratus sum.
Footnotes
Chapter 7 of 12