Articulus 8
Quod ad veraciter christianum pertineat gloriam et honorem mundi, laudes humanas, promotionem ad præsidendum aspernari ac fugere.
SENIOR. — Scire te puto, sanctam humilitatem esse fundamentum virtutum, sicut superbia mater est et origo omnium vitiorum. Agnosce ergo te ipsum, et ita intelliges an liceat tibi appetere principatum, honorem laudemque hominum.
JUVENIS. — Cognosco me esse rationalem creaturam, non solum cunctis irrationalibus creaturis eminentiorem, sed multis quoque hominibus doctiorem, atque in multis præeminentem his inter quos vivo et ambulo: propter quod dignum me arbitror honorari ab ipsis, ac ipsis præesse.
SENIOR. — Si propter hujuscemodi eminentias tuas contendis aliis præsidere, non deerunt qui in his aut consimilibus aut certe majoribus donis erunt (aut reputabunt se) excellentiores te, et tuæ promotioni resistent, ac tibi præferri nitentur: sicque inter illos et te orientur dissensio, displicentia, inquietudo, suspicio, rancor, lis atque contentio.
JUVENIS. — Hæc quotidie oriri inter eos qui ad principatum et prælationem adspirant, experientia monstrat.
SENIOR. — Quomodo ergo opinaris te id licite affectare ex quo tot vitia oriuntur, et quod affectantem sic maculat, inquietat, atque ab omni profectu spirituali et vera mentis tranquillitate impedit et elongat?
JUVENIS. — Nonne aliqui justi pro principatu obtinendo aut conservando decertant?
SENIOR. — Hi quibus ex jure successionis aut alio titulo justo competit principatus, pro eo possunt certare, dummodo recta eorum sit intentio, et ipsi se dignos exhibeant principatu. Aliunde vero ad præsidentiam adspirare, præsertim ad ecclesiasticas dignitates ac promotiones quibus cura annexa est animarum, præsumptuosum, ambitiosum, incautum, imo et stultum censetur.
JUVENIS. — Nonne his qui vigent et præpollent ingenio ac prudentia, jure naturali competit præsidere, ut ait Philosophus?
SENIOR. — Si ingenio ac vera prudentia, quæ sine aliis virtutibus non habetur, præsertim infusa prudentia polleant, ceterosque transcendant, præesse sunt digni: non tamen consequitur quod se ipsos ingerere debeant, aut præsidentiam affectare; sed præstolari, humiliare se ipsos, subesse et obedire convenit, quousque vocentur legitime, quum dicat Apostolus: Nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron;1 et Isaias: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.2 Unde et Paulus: Nolite (inquit) esse prudentes apud vosmetipsos. Quod si væ his qui in oculis suis prudentes sunt, quanto magis his qui se aliis reputant prudentiores, potissimum quum infusa prudentia præsupponat caritatem, in qua nemo se esse cognoscit pro certo sine revelatione divina? Sed jam plenius exprime mihi quid sis. Quum enim dixi, Agnosce te ipsum, non id admonere intendi, ut noscas quid sis definitive seu per naturam, et quantum ad dona fortunæ, quæ bonis et malis sunt communia, sed ut penses qualis sis per conversationem.
JUVENIS. — Defectuosum et fragilem me esse non denego.3
SENIOR. — Si ergo hucusque non recte rexisti te ipsum, nec sub regimine superioris juste vixisti, quo colore appetis aliis præsidere? Intuere quantæ debeat esse virtuositatis, qui dignus est præesse hominibus. Nonne judex debet esse quasi viva lex ac animata justitia, ut nusquam ab æquitate et veritate declinet? Quod si quis vera careat humilitate, utpote ambitiosus, o quam longe distat a virtuositate! Denique, si universa et singula tua peccata clare et efficaciter penses ac ponderes, non jam primatu, honore, laude et gloria, sed omni dejectione, confusione, vituperio, subjectione dignum te reputabis.4 Itaque qui in virtutibus et profunda humilitate exercitatus non est, et qui subesse ac prompte obedire non didicit, non est aptus et dignus præesse. Nec enim idoneus est alios in virtutibus edocere, qui in virtutibus non est practice doctus.
JUVENIS. — Si hæc ita se habent, quid est quod in Ecclesia non solum ad sæcularia officia et ad dignitates civiles, sed ad spiritualia quoque regimina et ecclesiasticas prælaturas, multi inexercitati et juvenes ac se ipsos ad talia ingerentes quotidie promoventur?
SENIOR. — Allegare inconvenientia, non est satisfacere veritati, sed absurditates augere sive detegere. Verumtamen, quoniam id quod tangis, assidue agitur, Ecclesia vehementer declinat, et innumerabiles tam præsidentes quam subditi pereunt ac damnantur. Præterea, si tales ad præsidendum sic adspirantes, districtionem pensarent divini judicii, nequaquam se tanto innodarent periculo; et qui pro se ipsis non sufficiunt summo Judici reddere rationem, nullatenus statum illum appeterent in quo pro aliis quoque obligarentur rationem dare Altissimo. Scriptum est
Sap. vi, 6. enim : Judicium durissimum in his qui præsunt fiet.
JUVENIS. — Si tam periculosum est præsidere, mirum quod aliquis cupit primatum.
SENIOR. — Audi quid electus et illuminatus dicat Gregorius : Unusquisque toties ad apostasiæ crimen delabitur, quoties præesse hominibus gloriatur ; et rursus : Toties Deum meum præcedere cupio, quoties proximis meis præesse desidero ; et iterum : Quem nunc judicem esse delectat, Christum judicem videre in die judicii non delectabit ; itemque : Numerari vitia nequeunt quæ ex ambitione procedunt. Hinc et S. Bernardus disseruit : O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places ? Et denuo : Quid magis mirandum, quid amplius detestandum, quid gravius puniendum, quam ut videns Filium Dei summum in regno angelorum, factum novissimum in regno hominum, apponat ultra magnificare se homo super terram ?
Ps. x, 18, sec. Hebr.
JUVENIS. — Mirum quod Christus in Evangelio ista non tangit.
SENIOR. — Non solum in Evangelio tangit hæc, sed exemplo et verbo apertissime percutit, damnat, confundit totius ambitionis insaniam, omnis arrogantiæ vanitatem, universam laudis humanæ, gloriæ sæcularis transitoriique honoris affectionem. Nonne apud Joannem narratur, Quum cognovisset Jesus quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit in montem solus ?5 Nonne de Christo vere dixit Apostolus, quod proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta ?6 Et denuo :7 Christus (inquit) non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum :8 Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Nonne in Evangelio ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde ?9 Nonne frequenter locutus est, Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur ?1011 Denique ipse venit in mundum hunc, et in mundo hoc inter homines conversari elegit, non in opulentia temporali, non in deliciis carnis, non in mundano honore, non in potestate et gloria, sed in maxima paupertate, in corporali afflictione, in profundissima humilitate, abjectione, persecutione, obedientia, servitute, factus obediens Patri usque ad mortem ; et dixit :12 Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Præterea, quum in cœna novissima facta fuisset inter discipulos adhuc imperfectos et rudes contentio quis eorum videretur esse major, respondit : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur ; vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor ; et qui præcessor est, sicut ministrator. Apud Marcum quoque loquitur : Quicumque voluerit fieri major, erit vester minister ; et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit omnium servus.13 Atque, ut in Matthæo recitatur, interrogatus ab Apostolis Jesus, Quis major est in regno cœlorum ? respondit : Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum : quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum.14
Matth. xx 28.
Luc. xxii 24-26.
JUVENIS. — Ut video, humilitas in primis necessaria est, et ipsa præcipue commendatur ; estque necesse ut homo in oculis suæ mentis sit vilis et modicus, et deprimat, non extollat se ipsum, et cupiat obedire, subesse ac parvi pendi, potius quam jubere, præesse aut promoveri, quamvis hoc totum satis difficile videatur implere.
SENIOR. — Hoc totum facile fiet nobis, et paulatim delectabile erit, si consideremus quotidie omnem Domini nostri Jesu Christi humilitatem, obedientiam, subjectionem, proprias quoque defectuositates, et innumerabiles quotidianasque culpas, sed et naturales defectus in corpore et in anima, sordes fœditatesque carnis, et quod a nobis ipsis nil habeamus nisi deficere et peccare, imo quod nec ad momentum possimus manere in esse nec aliquid meritorie agere, nisi ex conservatione et gratia
Dei, cui omne bonum semper adscribere obligamur; si demum pensemus quantum displiceat Deo et quantum noceat homini superbia, quantam mereatur damnationem, quantum etiam placeat Deo et quantum prosit homini beata humilitas.15 Nonne inter superbos semper sunt jurgia, humiles vero pacifice ac jucunde conversantur ad invicem?
JUVENIS. — Bona doctrina, cui nec quidquam objicere queo. Plenius tamen et compendiose, quæso, me instrue qualiter omnia ad quæ in isto dialogo ac tractatu me admonuisti, valeam adimplere.
SENIOR. — Dilige te in Deo, et hæc omnia implebis.
JUVENIS. — Quid est diligere se in Deo?
SENIOR. — Omnia illa appetere et amplecti quæ expediunt homini ad complacendum Deo, ad proficiendum in gratia et caritate ipsius, ad obtinendum æternam salutem.
JUVENIS. — Quæ sunt illa?
SENIOR. — Corpus proprium per jejunia et abstinentias, per vigilias fructuosas et disciplinas, per pœnitentiæ opera castigare, sensualitatem rationi subjicere, in adversis gaudere, injurias, correptiones, aspernationes hilariter tolerare, ad assiduam mentis unionem cum Deo indefesse conari per orationes ferventes ac frequentes, per meditationes salubres, per ardentes affectus, atque in omnibus coram Deo custodite ac timorate et sinceriter conversari.
JUVENIS. — Ad carnalium deliciarum despectum, ad temporalium divitiarum vilipensionem, ad transitoriorum, inanium fallaciumque honorum horrorem ac fugam, per omnia præinducta me attraxisti. Verumtamen, quoniam sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia, in tantum quod peccare delectat, et ad ludos, jocos, confabulationes, solatia jugiter inclinamur nos qui in virtutibus nondum sumus constabiliti;16 precor ut aliquid dicas de his quæ ad peccati horrorem et fugam accendunt.
Footnotes
Chapter 9 of 12