Articulus 11
Qualiter pœnitens et converti volens debeat inchoare, prosequi et complere.
SENIOR. — Sicut sanctus asserit Augustinus, initium bonorum confessio est malorum. In primis ergo debes in secreto et quieto loco vitam tuam præteritam diligenter discutere, peccata tua, quantum poteris, omnia ad memoriam revocare, atque de eis intra te cordialiter ac vehementer dolere, sicque ad confessionem procedere, et ea distincte ac dolorose cum pleno emendationis proposito confiteri, et quidquid tibi pro satisfactione a confessore injungitur, devote et in statu salutis humiliter adimplere, et a recidivo incessanter cavere. Deinde, quum dicat Salvator, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, oportet te præcepta Dei atque Ecclesiæ omnia observare, quantum ad tuum pertinet statum :1 quia, ut ait apostolus Jacobus, si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.2 Debes ergo Deum super omnia toto corde diligere, et te ipsum ac omnia tua, et cuncta quæ agis, cogitas, appetis aut loqueris, ad Dei honorem et gloriam et ad divini amoris ordinare profectum. Quatuor novissima tua jugiter in memoria habe. Totam conversationem tuam in timore Dei initiali ac filiali et in profunda ac stabili funda humilitate. Coram proximis exemplariter vive. Ad resistendum tentationibus semper esto paratus. In dubiis quære a sapientibus ac discretis consilium et doctrinam. Quotidie antequam eas dormitum examina temetipsum, qualiter diem expenderis, quid mali in ea commiseris, quid boni omiseris; et sic de omnibus tuis peccatis quotidianisque culpis dole, ingemisce, plora, veniam pete, emendationem propone, et suo tempore confiteri intende. In lecto decenter et pudice te habe; mox quando evigilas cor tuum leva ad Deum, orando ac salubria meditando;3 et dum surgis, primum quære regnum Dei et justitiam ejus, ac diem fructuose expende. In cibo, potu, somno ac vestitu moderamen observa. Passionem Domini nostri Jesu Christi quotidie diligenter recogita. Motus animi ac passiones vince ac rege. Proximis esto benignus, affabilis, caritativus, pauperibus liberalis, imo ad omnia opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia pro posse intentus. Linguam refrena. In exterioribus occupationibus mentem multoties ad Deum erige; discretionem in cunctis observa; præsentiam Dei assidue pensa. Justitiam dilige; esto sincerus, omni calliditate, duplicitate, simulatione exclusis; majoribus esto subjectus.4 Nemini quidquam debeas, nisi ut diligas omnes. In his et consimilibus te exerce, profice, persevera.
JUVENIS. — Saluberrimæ prorsus doctrinæ : quibus, Deo præstante, obtemperare conabor. Et nunc, senior venerande, o pater optime, ex totis præcordiis gratias tibi ago, me totum tibi exhibeo ac rependo.
SENIOR. — Conversioni et gratitudini tuæ toto corde congratulor, de tuo profectu in Domino lætor. Præstet nobis Altissimus taliter conversari in sæculo isto, ut vitæ hujus completo curriculo congregemur et beatificemur simul in cœlo, in Creatore et Salvatore nostro : qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 12 of 12