Articulus 2
Quam periculosum, impium et damnosum sit, pœnitentiam usque ad tempus ægritudinis aut senectutis differre.
SENIOR. — In omni materia acquiescendum est prudentibus et expertis in ipsa materia. Quum ergo ipsemet Dominus noster Jesus Christus, Sapientia Dei Patris et magni consilii Angelus, et universi sancti ipsius Apostoli et Prophetæ, ac ceteri sancti Doctores, hanc pœnitentiæ dilationem omnino dissuadeant, concorditer reprobent ac vehementer condemnent; certum est quod stultissimum et iniquum sit, pœnitentiam sic differre.
JUVENIS. — Ubi Christus sic reprobat eam? Nonne in Evangelio ait, Beati servi quos quum venerit Dominus, invenerit vigilantes, et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi?1 Ergo in quacumque ætate invenerit hominem præparatum ad mortem, beatus est homo. Quid ergo necesse est in juventute pœnitere, et semetipsum in arduis virtutum exercitiis cruciare, ac pondus diei et æstus tam diu portare, quum valeat homo brevi compendio adipisci salutem? — Præterea, in evangelica parabola loquitur Christus : Quum sero factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Quum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes, murmurabant adversus patremfamilias, dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstus.23 Quibus verbis paulo post addidit Dominus : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Potest ergo accidere ut conversi in senectute æquales fiant in præmio conversis in juventute. — Imo, ut in homilia scribit Gregorius, quidam sero conversi et de magnis sibi sceleribus conscii, ferventiores fiunt innocentibus ac mane conversis. Atque, ut asserit Augustinus, non diuturnitas temporis, non numerositas operis, sed major caritas meliorque voluntas præmiantur a Domino. Non ergo oportet ad agendum pœnitentiam festinare. — Denique, quum sit valde difficile in viis justitiæ diu perseverare, periculosum apparet in juventute converti, quum juventus habeat multa ac magna incitamenta peccandi atque recidivandi. Consultius ergo videtur ad senectutem vel ægritudinem conversionem pœnitentiamque differre, quatenus cor tunc tanto ardentius ac festinantius et perseverantius convertatur ad Dominum, quanto videt sibi de propinquo majus imminere periculum ac minus superesse de tempore: quemadmodum cernimus in quibusdam reis et criminosis et morti adjudicatis, quod pœnitent vehementer.
SENIOR. — Audi me, fili, et divinam Scripturam sane intellige; noli ex verbis Veritatis fabricare arma iniquitatis, noli abuti eloquiis Spiritus Sancti, noli decipere temetipsum. Cur pedibus tuis expandis rete damnationis? Cur laqueis perditionis te ipsum innectis? Porro quod in præinducta argumentatione abusus sis verbis Scripturæ, eliciendo et concludendo ex sermonibus Christi id quod intentioni Christi directe contrarium est, nunc tibi ex verbis Domini nostri Jesu Christi ostendam. Certe in Evangelio locutus est : Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.4 In quibus verbis, si rite intelligis, exhortatur ut indesinenter et absque dilatione vigilemus, hoc est, custoditi simus atque ad mortem dispositi (quoniam incessanter sumus incerti quando visitandi simus a Christo per mortem ac particulare judicium), quum infinitum exstet periculum inveniri imparatos. Hinc alibi apertius monet : Vigilate, quia nescitis diem neque horam.5 Quolibet ergo die et indesinenter sic conversari tenemur, quasi morituri quocumque die. Hinc ait apud Marcum, tertiodecimo: Videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. Eodem quoque capitulo rursus hortatur ac jubet:6 Vigilate, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes, id est torpore vitiorum oppressos.7 Insuper præcipit: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris; et vos similes estote hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut quum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.8 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati:9 quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. In quibus utique verbis vult nos indesinenter omni hora esse paratos ad vitandum æternæ damnationis periculum: quia hora qua non putamus, perhibet se venturum, tam ad particulare nostrum judicium, quod in morte agitur singulorum, quam ad universale judicium.
Amplius, pœnitentiam et conversionem differre, non est aliud quam in peccatis manere, alios scandalizare, carnaliter vivere. Quod quam damnabile sit, Dominus pandit, ita loquens apud Matthæum: Si dixerit servus malus in corde suo, Moram facit dominus meus venire; et cœperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere et inebriari: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat;10 et dividet eum (id est, ab electorum grege ac præmio separabit), et partem ejus cum infidelibus et hypocritis ponet.
JUVENIS. — Satis probasti utile esse ac tutius sine dilatione converti ac pœnitere, non tamen quod sit necessarium ad salutem; nec ceteris meis satisfecisti instantiis.
SENIOR. — Instantiæ tuæ innumerabiles decipiunt homines, qui sub spe pœnitendi in posterum, manent in vitiis differuntque converti. Etenim, quo diutius in vitiis perseverant, eo plus habituantur, radicantur et assuefiunt in eis; sicque mole vitiosæ ac pessimæ consuetudinis opprimuntur, ut vix queant consurgere; atque per hoc quotidie ineptiores ad conversionem redduntur, et vix unquam veraciter pœnitent. Et quamvis quidam talium tandem aliquando, vel in senio vel tempore ægritudinis, convertantur; hoc tamen respectu et comparatione aliorum paucissimis datur, minimeque consultum est se periculo huic committere, in quo tam pauci evadunt. Quis audeat ire per iter in quo vix unus de centum evadit?
JUVENIS. — Nonne in extremis usque ad ultimum vitæ suæ momentum potest unusquisque pœnitere mortalium? Et quis tam amens, qui videns se protinus moriturum, non de suis pœniteat culpis? An non vides quod Christiani quantumlibet mali, tamen dum putant se morituros, confitentur atque ecclesiastica suscipiunt sacramenta? quod nisi de suis dolerent peccatis, non facerent. Certe tales sunt innumerabiles. Quibus (ni fallor) spem remediumque salutis non audebis negare: alioqui homines ad desperationem induces.
SENIOR. — Verba suscipe Augustini dicentis: Qui dum sani sunt pœnitent et se emendant, secure hinc exeunt (id est, salubriter moriuntur); qui autem tunc pœnitent quando diutius se vivere posse non putant, an secure hinc exeant, ego non sum securus. Et hoc loquitur Augustinus, non quod dubitaverit an tales salventur, dummodo ex vera pœniteant contritione et decedant in ea, sed quia paucissimi talium veram habent contritionem, et confitentur ex consuetudine quadam Ecclesiæ, aut ex servili timore districtionis divini judicii atque æterni supplicii, non ex vero zelo justitiæ, caritateque Dei, sine qua nihil proficit ad salutem. Denique hujus rei satis probabile signum est, quod si viderent se diutius vivere posse, non confiterentur, nec a solitis resipiscerent culpis. Ideo non amore boni, sed timore mali ad hujusmodi pœnitentiam inducuntur: quamvis ex speciali gratia Omnipotentis queat accidere ut pœniteant vere. Idcirco nec desperandum affirmo, sed periculosissimum esse protestor pœnitentiam sic differre. Privilegia quoque paucorum non faciunt legem. At vero tempore magnæ ægritudinis, et præsertim tempore mortis, natura infirmantis ita debilitatur, interioresque sensus tam dire gravantur, et ratio tam graviter offuscatur, ut difficillimum sit tunc veram habere devotionem, salubrem contritionem, perseverantiamque finalem, sine valde speciali gratia Dei: quæ illis tunc datur qui eam tempore suæ incolumitatis promeruerunt; qui autem dum sani et fortes sunt et apti ad Dei obsequium, Deum creatorem suum parvi pendunt ac deserunt, in hora necessitatis extremæ ab ipso relinqui merentur. Adde quod in extremis agonizantes tam acriter a dæmonibus impugnantur, ut etiam si virtuose jam ante fuerint conversati, absque præcipuo Dei auxilio nequeant prævalere. Atque, ut sanctus vir Climacus scribit, dæmones qui peccatoribus adhuc sanis fallaciter persuadent peccata non esse ita enormia sicut fertur, Deum quoque misericordissimum esse et omni momento etiam in extremis paratum ad indulgendum, tempore mortis econtrario ostendunt agonizanti quam multa et enormia fuerint ejus peccata, quanta fuerit ejus ingratitudo, quam infinita sit justitia Dei, et quam horrendum sit in manus ejus incidere;1112 sicque infelicem inducunt ad desperandum, nisi forsan succurrat Omnipotens, qui tunc eos non derelinquit qui in sua juventute ac sanitate ei fideliter servierunt.
Postremo, conversionem pœnitentiamque differre, est tempus non solum infructuose, imo et vitiose expendere; spiritualia lucra negligere, hoc est profectum in omni gratia et virtute, in multiplicatione meritorum, in incremento cœlestium præmiorum; propriam animam vitiis lacerare, dæmonibus deservire; Deo altissimo prorsus ingratum exsistere, qui emendationem iniqui tam misericorditer præstolatur, qui ei pro malis tot bona largitur et ipsum ad meliora hortatur, qui in se ipso tam infinitæ est bonitatis, sanctitatis ac dignitatis, ut solo ejus amore debeamus ad honorificentiam et amorem ejus allici et accendi. Hinc impio pœnitentiam differenti terribiliter ait Apostolus: Existimas, o homo qui impie agis, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis et patientiæ et longanimitatis Dei contemnis? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum thesaurizas tibi iram13 (id est justam ac diram ultionem) in die iræ et revelationis justi judicii Dei.
JUVENIS. — Prævaluisti mihi, o senex, et undique obstruxisti mihi os contradicendi. Verumtamen a conversione et pœnitentia indilata me retrahunt spes pœnitendi in posterum atque pensatio immensæ misericordiæ Creatoris, amor quoque pristinarum solitarumque voluptatum, copia facultatum, jucunda societas, speciositas terrenorum, pœnitentiæ horror, difficultas et labor virtuose vivendi: quanquam non negem periculum esse in mora, et culpam in dilatione hac ipsa; in quibus tamen confido de meliori. Sed vehementer admiror, quod dicis eorum qui in juventute ac tempore sanitatis prave vivunt, tam paucos vere pœnitere in fine, in tantum ut vix credere queam istud. Idcirco, si placet, hoc per Scripturas et exempla evidentius mihi demonstres.
SENIOR. — Quidquid pro tua salute agere potero, agam cum gaudio.
Footnotes
Chapter 3 of 12