Skip to the text

Articulus 5

Quam enorme crimen sit adulterium; et qualiter intelligendum sit quod aliqui sancti in veteri Testamento ac lege naturæ leguntur concubinas habuisse.

SENIOR. — Quamvis actus conjugalis absque peccato fieri queat, dum in ipso non intenditur voluptas, sed proles ad Dei obsequium educanda, aut persolutio debiti carnis, vel evitatio incontinentiæ in contorali; multi tamen abutuntur connubio, et suas accedunt uxores non maritali sed adulterino affectu, hoc est concupiscentia prædominante, voluptatem quærentes etiam extra limites ipsius conjugii. Qui in hoc peccant mortaliter, quum sanctus dicat Hieronymus: Omnis amator ferventior, est adulter. Hi sua voluptate et carnalitate sic excæcantur et indurantur, quod legitimis non sunt contenti uxoribus, sed vagam exercent luxuriam, jam cum solutis, jam cum maritatis personis, imo interdum cum personis religiosis. Denique quorumdam talium tanta est perversitas, ut quum uxores habeant formosas, bonas, aut etiam nobiles, quibus sine peccato possent uti, nihilo minus illis contemptis, potius delectentur turpibus ac vilibus seu aliis quibuslibet puellis aut feminis commisceri: quorum iniquitas ineffabiliter est enormis, nec ullam excusationem admittit.

JUVENIS. — Videtur tibi adulterium esse tam grave scelus ut tangis?

SENIOR. — Jam dixi, et iterum dico et sentio, quod ineffabiliter sit enorme; et inter peccata quæ fiunt in proximum, post homicidium, est de gravioribus unum.

JUVENIS. — O horribile verbum, quum multi tam levi occasione illud committant! Sed nunc, quæso, causas tantæ enormitatis expone.

SENIOR. — In adulterio primo est violatio voti fidelitatis quam conjugati sibi invicem in contractione connubii promiserunt. Porro violatio voti, secundum doctores, gravius crimen est quam perjurii scelus. Secundo, in adulterio maxima est inhonoratio et contemptus sacramenti Matrimonii, quod ipsemet Deus in exordio mundi instituit in innocentiæ statu atque paradiso. Tanti autem injuriatio sacramenti non caret grandi contumelia Dei. Tertio, in adulterio est furtum, dum maritus propriæ conjugi aufert suum corpus et semen corporis sui, quod conjugis suæ est et ei debetur, quum dicat Apostolus:1 Vir potestatem corporis sui non habet, sed mulier. Quarto, in adulterio est rapina, dum quis manifeste adulterium agit. Imo in adulterio frequenter est duplex furtum, aut duplex rapina: ut quum uxoratus cum uxore alterius viri peccat.2 Tunc enim suæ uxori aufert suum corpus, marito quoque uxoris quam fœdat, aufert corpus uxoris illius. Quinto, in adulterio est sacrilegium, id est abusus rei sacræ. Conjugati quippe in sua desponsatione solenniter ab Ecclesia benedicuntur, eorumque corpora consecrantur ad prolificandum Deo, ut sobolem generent in qua fides et cultus Dei conserventur: idcirco dum adulterio polluuntur, suis corporibus sacrilege abutuntur. Sexto, in adulterio maxima fit injuria proximo cujus uxor contaminatur: quod tam viro illi quam soboli ejus est valde injuriosum et confusivum. Sicque adulterium est juri naturali valde contrarium. Naturalis etenim juris præceptum est: Quod tibi non vis fieri, non facias alteri. Adulter enim nequaquam vult conjugem suam ab alio inquinari:3 imo multi potius usque ad mortem resisterent quam hoc ipsum permitterent.4 Septimo, in adulterio est origo exheredandi veram sobolem propria portione, dum ad filium illegitimum devolvitur hereditas legitimæ debita proli. Et dato quod ex adulterio soboles non nascatur, adulterans tamen tanto periculo se committit.

Præterea, tanta est gravitas hujus facinoris, quod pro eo jussit Dominus in veteri Testamento mortem infligi. In sacrificio quoque zelotypiæ dicebatur uxori de adulterio suspectæ: Si concubuisti cum adultero viro, his maledictionibus subjacebis: Det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus dirumpatur; ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum.5 Amplius, quum David rex, Dei sui oblitus, adulterium perpetrasset, Dominus dixit ad eum:6 Non recedet gladius de domo tua (id est de sobole et posteritate tua) usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hethæi. Ecce ego suscitabo super te ma-

Exod. IX- XI, XIV. lum de domo tua, et tollam uxores tuas, et dabo eas proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis.7 Hoc autem dicitur Deus fecisse, quia justo judicio permisit hoc fieri : quemadmodum Pharaonem dicitur indurasse. Unde elicitur, quod qui aliorum cognoscunt uxores, hoc promerentur, ut ipsorum quoque conjuges constuprentur. Postremo, quidam gentiles, sicut Ægyptii, in tantum abhorruerunt adulterium, quod dixerunt illud homicidio gravius esse, ut aliqui expositores Scripturæ fatentur, exponentes quod in Genesi recitatur : Quum prope esset ut Abraham ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier, et quod quum te viderint Ægyptii, dicturi sunt, Uxor illius est;8 interficientque me, et te reservabunt : dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi.

JUVENIS. — Nimis gravas atque magnificas adulterii culpam, et forsan ut terreas ac revoces homines inde. Sed non apparet tam grave ut asseris; et forsitan tropice ac hyperbolice loqueris.

SENIOR. — O male fili ! adhuc inclinatio tua infecta est, et ad tantum scelus inclinat te. Sed audi quid sanctus Job in lege naturæ locutus sit : Si deceptum est (inquit) cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alterius uxor mea, et super illam incurventur alii :9 hoc enim nefas est, et iniquitas maxima; ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

JUVENIS. — Si ita est, cur sancta Scriptura affirmat præfatos sanctos patriarchas Abraham, Jacob et David habuisse concubinas ?

SENIOR. — Qualiter intelligendum sit hoc, ipsa Scriptura non tacet : quoniam concubinas illas interdum vocat uxores, aliquando concubinas, quoniam erant uxores secundariæ minusque principales, quæ (juxta modum loquendi in veteri Testamento) concubinæ vocantur.10 Nempe, quod Abraham legitur filiis concubinarum munera præstitisse, exponitur de filiis Agar et Ceturæ : quæ tamen ab aliquibus una fuisse mulier asseruntur. Ipsaque Agar in Genesi uxor Abrahæ appellatur. In eodem quoque Geneseos libro narratur :1112 Abraham aliam duxit uxorem, nomine Ceturam. Idem patet in Genesi de Zelpha et Bala, quæ interdum uxores, aliquando concubinæ ipsius Jacob ibi vocantur.13 Denique, quod de uxoribus David Dominus dixit, Tollam uxores tuas, et dabo eas proximo tuo, certum est de decem concubinis David intelligi, prout secundo Regum describitur.14

JUVENIS. — Cur sanctus vir ille voluit tot uxores habere, quod non videtur junioribus exemplare ?

SENIOR. — Tempore legis Mosaicæ cultus veri Dei quasi in sola Israelitica viguit plebe, in qua per generationem carnalem conservabatur : ideo desiderio sobolis ad Dei obsequium educandæ, non voluptatis affectu, David tot conjuges sumpsit; quibus et moderanter est usus, nocturnis temporibus lacrimis compunctionis magis quam lasciviis vacans, sicut in Psalmo testatur : Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo.15 Quocirca ait Chrysostomus : Summus rex erat, qui ista dicebat; summus rex erat, qui ista faciebat.

JUVENIS. — Ecce instructionibus et exhortationibus tuis obtemperare desidero; sed retrahit prava consuetudo. Et quamvis ratio deprecetur et conetur ad optima, atque synderesis remurmuret malo, conscientia quoque remordeat : passiones tamen fortes sunt valde, et caro infirma, sensualitasque infecta;16 fomes etiam et lex peccati regnans in membris, stimulare non cessant.17 Objecta item alliciunt, societas trahit, dæmones tentant, et sanguis est calidus. Quid in tot impugnationibus ac incitamentis peccandi facturus est miserabilis adolescens aut juvenis ?

SENIOR. — Plures et fortiores nobiscum sunt, quam contra nos : imo omnipotens est, qui paratissimus est ad se confugien-

II Reg. XII, 11.

IV Reg. VI, 16. tes, in se sperantes, suum auxilium invocantes, juvare, confortare, defendere; qui et angelis suis mandavit de nobis, et per Scripturas ac suos ministros nos instruit, multa et efficacia præbens ac docens remedia contra vitia carnis.18

JUVENIS. — Tange, o senex, tange et doce me remedia ista.

SENIOR. — Sic agam.

Footnotes

  1. I Cor. VII, 4. ↩

  2. Deut. XXII, 22. ↩

  3. Tob. IV, 16. ↩

  4. Lev. XX, 10; ↩

  5. Num. V, 20-22. ↩

  6. II Reg. XI, 4. ↩

  7. II Reg. XII, 10, 11. ↩

  8. Gen. XII, 11- 13. ↩

  9. Job XXXI, 9- 12. ↩

  10. Gen. XXV, 6. ↩

  11. Ibid. XXV, 1. ↩

  12. Gen. XVI, 3. ↩

  13. Gen. XXX, 4, 9, 26; XXXV, 22. ↩

  14. Gen. XVI, 22. ↩

  15. Ps. VI, 7. ↩

  16. Matth. XXVI, 41. ↩

  17. Rom. VII, 23. ↩

  18. Ps. xc, 11. ↩

Chapter 6 of 12