Skip to the text

Proœmium

SIGNUM magnum apparuit in cœlo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Apoc. XII, 1.

Induimini (ait Apostolus) Dominum Jesum. Et tu, o nedum inter mulieres, sed et inter creaturas benedicta Maria, lumine tanquam vestimento amicta es :12 quippe quæ inaccessibili illi luci sic immersa, tam intima et item eatenus vicina facta es, ut post personalem adorandi tui dilecti unigenitique Filii humanitatis cum Verbo unionem, non dicam major aut tanta, sed ne comparabilis quidem alicujus cum Deo unio, tuæ felicissimæ cum Deo conjunctioni consistere queat.

Denique sub pedibus tuis luna sita est. Ego, meliori salvo judicio, per lunam, universam creaturam intelligo : luna equidem defectum ubertim in Scriptura veritatis designat.3 Etenim stultus ut luna mutatur, sapiens autem permanet ut sol. Omnis autem creatura ex se utique defectuosa est atque instabilis : quippe quæ ab omnipotenti Deo in esse et item in conservari dependet, neque sine illius manutenentia vel in momento subsistere valet. Rite igitur sub Mariæ pedibus luna perhibetur : ipsa namque omni creaturæ prælata est, quoniam universitatis Creatorem effudit.

Denique lunæ appellatione militantem capi Ecclesiam, nil (ut opinor) disconvenit : ipsa enim a vero Sole lucem sortitur, atque ex se tenebrosa censetur. Et hæc quoque Mariæ pedibus provoluta est, advocatam mediatricemque se illam habere congratulans.

Insuper et duodecim stellarum diademate feminæ hujus caput adornatum est. Quid vero per duodecim has stellas efficacius intelligi par sit, ego interim sapientiori relinquo. Verumtamen quid per eas ardens Reginæ istius amator (Bernardum insinuo) intelligendum arbitratus est, æquum reor effari. Itaque duodecim Mariæ prærogativas, per duodecim stellas concepit. Est (inquiens) in Maria invenire prærogativas cœli, prærogativas carnis, prærogativasque cordis. Has demum prærogativas triformes quadripartitus est, quatuor ponens cœlestes, quatuor carnis, et quatuor mentis. Quas enumerans : Mihi, inquit, singularis rutilat fulgor, primo quidem, in Mariæ generatione ; secundo, in angelica salutatione ; tertio, in Spiritus Sancti superventione ; quarto, in Filii Dei inenarrabili conceptione. Præterea carnis quoque excellentias tangens : In his, ait, sidereo etiam radiat decus, quod virginitatis primiceria, quod sine corruptione fecunda, quod sine gravamine gravida, quod sine dolore puerpera. At vero et ultimas ponens : Coruscant, asserit, in A Maria mansuetudo pudoris, devotio humilitatis, magnanimitas credulitatis, martyrium cordis.

Denuo et ego utique (ni fallor) has stellas duodecim aliter quoque interpretari posse opinor. Sunt nempe tres virtutes theologicæ, fides, spes, caritas; quatuor cardinales, justitia, prudentia, fortitudo, temperantia; quinque intellectuales : quibus dum sanctissimæ Virginis cor sacratum resplenduit, apte utique duodecim corona stellarum decorata describitur. Amplius, quum secundum præostensa, moralium splendore virtutum, quæ utique, si rite memini, duodecim sunt, et paulo ante enumeratæ consistunt, Maria summa refulserit, per stellas duodecim, has quoque virtutes duodecim accipi nil prohibet.4

Quoniam quidem ergo jam nunc tres præsentis editionis tractatus consummati sunt, ultimum aggredi recte incumbit. Nempe in primo, de dignitate mundissimæ carnis sanctæ Virginis, in secundo autem, de ipsius sapientia, in tertio demum, de virtutibus et gratia ejusdem, juxta vires disputatum est : ideoque modo de beatitudine et gloria amantissimæ Dei effari par est.

Footnotes

    1. c. 2.
    ↩
  1. Rom. XIII, ↩

  2. Eccl. xvii, 12. ↩

  3. lib. III, art. x. ↩

Chapter 99 of 110