Skip to the text

Proœmium

DE REFORMATIONE MONIALIUM

DIALOGUS

CHRISTUS. — Vox Sponsi : Aperi mihi, soror mea, Sponsa. Cant. v, 1, 2.

Te alloquor et exhortor, o monialis, quæ in tua professione consecrata, oblata et desponsata es mihi, ut præter et extra me nullum adspicias amatorem, et solenni voto te obligasti adhærere et servire mihi inviolabiliter usque ad mortem in vera paupertate, in sancta mentis et corporis castitate, atque in spontanea obedientia. Et quamvis vota ista non impleas, tamen sororem te voco et Sponsam : sororem, propter communionem naturæ humanæ in me et te; Sponsam quoque, propter spiritualem desponsationem qua desponsata et dedicata es mihi et meis mancipata obsequiis juxta tenorem Regulæ tuæ; et etiam ideo, quatenus tam amorosis et dulcibus nominibus nominata a me, accendaris meo divino amore, atque celerius convertaris ad me tuum Creatorem, Salvatorem ac Sponsum.

MONIALIS. — Magna, fateor, et ineffabiliter magna est ista dignatio, quod tu, Domine Jesu Christe, Unigenitus Dei Patris, æterno Patri æqualis, verus Deus et homo in unitate personæ, dignaris me fragilem creaturam vocare tuam sororem ac Sponsam; tantæ quoque dignationi teneor esse grata. Verumtamen hoc contristat me et affligit, quod asseris me non implere vota quæ tibi in professione mea promisi. Ecce enim, nonne in claustro maneo, habitum mei Ordinis porto, chorum die ac nocte visito, Horas persolvo canonicas, abbatissæ meæ obedio, nec aliquid habeo nisi de voluntate ipsius, nec virum cognosco? Numquid parva aut nulla videntur tibi hæc omnia? Numquid tantus labor erit inutilis, quum tamen dicat Scriptura, Bonorum laborum gloriosus est fructus?1

CHRISTUS. — Quoniam emollitum et compunctum est cor tuum ex dignatione mea et amorosa vocatione qua te nominavi sororem et Sponsam, ideo, ut amplius inflammeris caritate bonitatis ac dulcedinis meæ divinæ ac infinitæ, volo te consequenter sub nomine Sponsi alloqui et hortari, et volo ut tu sub nomine Sponsæ respondeas mihi.

SPONSA. — Hoc facere non auderem, nisi tu ipse, o gratiosissime Sponse, præciperes. Non ergo præsumptioni, sed obedientiæ adscribatur quod te nomino Sponsum meum, et me Sponsam tuam.

SPONSUS. — Ita fiat. Sed respondere tibi nunc volo super hoc quod dicis te contristatam atque afflictam, eo quod dico te tua vota mihi promissa non adimplere; et probo tibi, quod nullum eorum quæ modo dixisti te observare, observes eo modo quo obligaris.

SPONSA. — Dixi in primis, quod in claustro maneo : quod patet ad oculum.

SPONSUS. — Corporaliter manes in claustro, sed mente vagaris per mundum; et mundum quem corporaliter reliquisti, intra te habes clausum, vana et sæcularia cogitando ac appetendo. Interdum quoque exis de claustro, et visitas tuos propinquos, et quæris mundana solatia. Sæpius quoque optas exire, quum tamen deberes in claustro sub perpetua clausura manere, atque implere quod Spiritus Sanctus per Ps.xlIV, 11. Prophetam locutus est tibi: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui.

SPONSA. — Multa objicis mihi, et in multis accusas me, quæ negare non possum Hebr.IV, 13. nec audeo, quoniam omnia nuda et aperta sunt oculis tuis, et cordium intueris secreta. Sed unum dixisti quod admiror et horreo, quod et valde difficile mihi esse videtur. Nam dicis quod deberem in claustro sub perpetua clausura manere: quod non habetur in Regula. Et cur moniales potius essent sic clausæ quam monachi exsistentes Ordinis ejusdem cum ipsis? Aliquos tamen monachos clausos esse cognosco, ut Cartusienses: idcirco nec miror quod moniales Ordinis Cartusiensis sint clausæ. Verumtamen et ipsi Cartusienses ex speciali suorum superiorum licentia aliquando exeunt et visitant suos.

SPONSUS. — Ad hæc tibi respondebo plenarie in sequenti articulo.

DE

REFORMATIONE MONIALIUM DIALOGUS¹

Footnotes

  1. Sap. III, 15. ↩

Chapter 1 of 12