Skip to the text

Articulus 2

Quod moniales a principio suæ institutionis fuerunt clausæ, et de causis hujus clausuræ, et qualiter ad violationem clausuræ istius sint lapsæ.

SPONSUS. — Sancti Patres, beatissimi institutores Ordinum diversorum, Antonius, Pacomius, Basilius, Augustinus, Benedictus, Franciscus, Dominicus, et alii quidam, Regulas suas primo instituerunt pro viris et monachis, non pro monialibus : idcirco in Regulis Patrum illorum non fit mentio de monialibus nec de earum clausuris. Postmodum vero cœperunt non solum viri, sed etiam puellæ ac virgines assumere Ordines a sanctis Patribus institutos; et tunc religiosi Patres rectores monialium Ordinis sui, fecerunt quasdam speciales ordinationes pertinentes ad gubernationem monialium salutarem: inter quas ordinationes una de principalioribus fuit, quod clausæ essent. Aliqui vero Patres sancti Regulas suas primo et directe instituerunt pro monialibus, ut gloriosus Hieronymus; et in illorum Regulis continetur de monialium clausura perpetua, ut manifeste patet in B. Hieronymi Regula.

Porro Bonifacius Papa, qui jussit moniales esse jugiter clausas, non diu defunctus est: ideo constat quod multis et diuturnis temporibus ante ipsum moniales fuerunt clausæ. Sed per aliquot annos ante ipsum Bonifacium fuerunt lapsæ a sua clausura, sicut et modo sunt. Ideo dedit generale mandatum ut universæ moniales essent clausæ: quod mandatum fuit renovatio ac confirmatio ordinationis Patrum sanctorum de clausura monialium. Et quia præceptum summi Pontificis maxime ligat, ideo post constitutionem illam Bonifacii Papæ magis obligatæ sunt moniales ad clausuram quam ante. Quemadmodum autem ex negligentia superiorum suorum atque ex propria fragilitate et perversitate lapsæ sunt, et paulatim devolutæ ad transgressionem votorum suorum et aliarum observantiarum multarum ad quas tenentur, sic ad violationem suæ clausuræ miserabiliter devenerunt et corruerunt.

Insuper, cur monialibus magis quam monachis generaliter jussa est clausura perpetua, facile est pensare: quia videlicet feminæ sunt specialiter ac naturaliter multum instabiles, fragiles, molles ac debiles ratione; ideo periculosissimum est monialibus inter sæculares personas, præcipue inter viros, apparere et conversari, ipsosque inspicere, alloqui et audire. Nec solum monialibus, sed et viris hoc ipsum periculosum est valde: quod totum experientia, proh dolor! frequenter edocuit et quotidie monstrat; nec aliqua lingua potest exprimere quanta peccata et scandala orta sint atque assidue oriantur, ex hoc quod moniales claustra sua egrediuntur et personas visitant sæculares, viros quoque permittunt ingredi sua claustra, et loquuntur cum ipsis. Utinam tumentes uteri et argumenta currentia super terram non demonstrarent hoc ipsum. Præterea, moniales specialiter consecratæ sunt, benedictæ et oblatæ Sponso cœlesti: ideo oculos suos debent avertere ab omni alio amatore, et omnem occasionem infidelitatis et violationis vitare. Certum est quoque quod multo indecentius sit mulieres ac virgines in publico apparere quam viros.

SPONSA. — Ad omnia quæ interrogavi intelligo mihi esse responsum, nec potest his contradici: ideo precor edoceri qualiter possim ad tantam spiritualitatem et devotionem atque internam consolationem pertingere, ut nunquam desiderem claustrum exire nec personam viri adspicere, sed toto corde in cœlesti Sponso quiescam.

SPONSUS. — De hoc te libenter docebo; sed prius volo te clarius informare de causis præfatæ clausuræ, et de proprietatibus feminarum, ut cognoscas te ipsam, sicque humilior fias, et scias quam necessaria sit monialibus hæc clausura, et virorum vitare colloquia, consortia et adspectum.

Chapter 3 of 12