Skip to the text

Articulus 4

Qualiter inducendæ sint moniales ad clausuram et ad observantiam regulæ sicut professæ sunt et tenentur.

SPONSUS. — Sicut tactum est, proprietas feminarum communiter est appetere prohibita et negata: idcirco, quum fuerint consuetudinibus pravis infectæ et deformatæ, valde difficile reformantur; nec informationibus rationabilibus faciliter acquiescunt, sed reclamant, plorant, et suis carnalibus conqueruntur amicis. Verumtamen, quia omnipotenti Deo facile est corda ipsarum illuminare, compungere, emollire, convertere, in primis orandum est pro eis fervide et instanter; deinde admonendæ et instruendæ sunt pie et seriose, ut bene considerent quid Deo in sua professione promiserint, quam enormiter peccent quotidie, contra suam professionem agendo ac regulam in multis transgrediendo, et quam gravissimam per hoc damnationem promereantur. Idcirco perpendant rigorem divini judicii, et brevitatem atque incertitudinem vitæ præsentis, et quam grave ac intolerabile eis erit æternaliter claudi, torqueri et uri in carcere infernali, quæ modo non volunt per modicum tempus propter Deum manere intra clausuram cœnobii. Insuper exhortandæ sunt ut sapienter advertant quam ineffabiliter magnam gloriam mererentur, si sponte in sua clausura et observantia regulari manerent; quantum quotidie crescerent in omni virtute, dono et gratia Spiritus Sancti; quam dulciter visitarentur et consolarentur a Sponso cœlesti, ita quod desuper illustratæ, maxime abhorrerent exitum de clausura, et omnem Dei offensam ac regulæ transgressionem, potissime in his quæ sunt contra tria vota omni religioni claustrali substantialia. Si autem non acquieverint his et consimilibus exhortationibus piis, compellendæ sunt a superioribus suis per viam rigoris, per debitas pœnas ecclesiasticasve censuras, ad observantiam sui Ordinis et clausuram. Propinqui quoque et fautores earum informandi sunt seorsum prudenter de periculositate status monialium attinentium eis.

SPONSA. — Boni essent isti processus; sed majores ac Visitatores nostri ad deformationem sunt lapsi, et vivunt sicut et nos.

SPONSUS. — Majoribus prælatis, archiepiscopis atque episcopis jussum est in constitutione Bonifacii Papæ præallegata, reformationi monialium operam dare.1 Verum circa hoc eamdem facere potes objectionem.

SPONSA. — Quid igitur restat?

SPONSUS. — Deficiente humano auxilio, ad divinum oportet confugere. Monialis itaque cupiens juxta regulam suam ducere vitam salubrem, si hoc in monasterio proprio deformato agere nequit, ingrediatur aliud claustrum Ordinis sui in quo regularis observantia viget: et si tale invenire nequiverit, intret cœnobium alterius Ordinis in quo virtuosa est vita; et si hoc sine dispensatione facere prohibetur, dispensationem per veros amicos adipisci conetur. Interim vero inter suas consorores conversetur melius quo potest, offerendo Omnipotenti promptum affectum pro opere, et dolendo de eo quod opere non potest implere. Id quoque quod ei a spirituali matre conceditur, habeat non ut proprium, neque ut domina rei illius, sed tanquam sibi aliquo modo appropriatum pro sua sustentatione, et tanquam procuratrix sui ipsius de licentia superioris; et re illa utatur moderate ac sobrie, nec faciat inde eleemosynam aut aliam erogationem nisi de superioris licentia, sitque semper toto corde parata resignare ad manus superioris, dum ipsa voluerit, quidquid habet. Et si plures essent hujusmodi moniales in uno cœnobio, possent inter se vivere in communi. Itaque ita se habeat quousque poterit locum acquirere in monasterio virtuose regulariterque viventium.

SPONSA. — Sanum consilium; sed inter perversas et proprietarias religiose vivere et salvari, valde videtur difficile.

SPONSUS. — Ita est, sed gratia adjuvante alleviatur: gratiosum autem et copiosum auxilium datur postulantibus illud ferventer ac incessanter.

SPONSA. — Multum periculosa et vitiosa apparet vita monialium quæ vota sua non implent nec regulariter conversantur.

SPONSUS. — De hoc consequenter clarius te informabo.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

Chapter 5 of 12