Articulus 11
Exhortatio monialium ad pœnitentiam et reformationem.
SPONSUS. — Attendite et videte vocationem vestram, o religiosæ personæ;1 considerate vestram professionem, o moniales mihi cœlesti Sponso oblatæ et consecratæ. Venire ad monasterium, et assumere ac profiteri sacram religionem, exordium est et via summæ perfectionis; sed in monasterio irregulariter vivere, intimorate et sæculariter se habere, nec professionem sacram implere, summa damnatio est. Nolite me spernere, hoc est, nolite mihi carnalem sponsum præponere, nolite alienum amatorem admittere, nec terrenum aliquid mihi præferatis. Nonne ego sum singulis et universis creaturis infinite et incomparabiliter melior, amabilior atque suavior, nobilior, pulchrior, sapientior, potentior, ditior, fidelior, et in omni perfectione, felicitate et gloria excellentior? Quid ergo displicet vobis in me, ita ut me derelicto, vertatis corda vestra ad vana, carnalia et caduca, in quibus non est salus vestra, nec quietatio desiderii vestri, sed deceptio, inquinatio et æternalis damnatio animarum vestrarum? Cur peculium vestrum præfertis mihi bono immenso, et potius vultis habere pecuniam modicam ac proprium temporale, quam divitias gratiæ meæ, dona Spiritus Sancti, et spiritualem profectum in omni virtute? Cur propter vanas et viles ac modicas consolationes externas privatis vos ipsas in vita hac omni consolatione mea interna, spirituali, angelica ac cœlesti, imo perfecta ac sempiterna felicitate et gloria ?
O quam infinita est excæcatio et insipientia vestra, quod ita negligitis vestram salutem, quod ista sensibilia et terrena, vana et cito peritura, præfertis vestro Creatori ac Salvatori, et cunctis spiritualibus bonis æternaliter permansuris; quod non consideratis nec abhorretis neque defletis periculosissimum et vitiosissimum statum in quo estis, in quo vota vestra quotidie violatis, et ad æternam damnationem non solum itis, sed etiam festinatis et curritis, nec solum ad damnationem æternam, sed etiam ad acerbiora et intolerabilissima tormenta inferni! Certe, quanto in vita hac vestram emendationem patientius ac longanimius præstolor, quanto nunc benignius ac frequentius vos exhortor, tanto post vitam istam brevissimam acrius vos torquebo, et intolerabilius vos æternaliter condemnabo, nisi adimpleveritis vota vestra, et digne Deo vixeritis juxta exigentiam vestræ vocationis et professionis, de præteritis quoque excessibus vestris dignos pœnitentiæ fructus feceritis. Quare differtis converti et reformari, pœnitere et satisfacere Deo, quum ignoratis diem et horam? Aperite oculos cordis vestri, et considerate magnitudinem ac multitudinem culparum vestrarum, et intolerabilia inferorum supplicia, quæ indesinenter appropinquant ac imminent vobis, imo et quæ quotidie ineffabiliter vobis augetis: quæ omnia ego cognoscens ac pensans, condoleo vobis. Ideo vos tam clementissime modo exhortor et obsecro ut resipiscatis a laqueis inimici, a captivitate diaboli, a servitute peccati, quibus juxta voluntatem dæmonum estis circumdatæ, vinctæ, oppressæ et obtenebratæ.
Quid vobis cum hoc mundo immundo, quem corporaliter reliquistis sacram religionem intrando, spiritualiter quoque relinquere promisistis per solennem professionem, vos obligando ad regulæ vestræ observationem, ad virtuosam et vere religiosam conversationem, ad fidelitatem ac puritatem cœlesti Sponso inviolabiliter observandam? Quid vobis cum hoc sæculo nequam, in quo quidquid est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ2, quæ tria vovistis abnegare, vitare, abjicere, per vota castitatis, paupertatis et obedientiæ? Libenter ergo amore mei perseverate in claustro, ubi me melius, jucundius ac salubrius invenire potestis. Nolite cum curiosa et fatua Dina exire ad videndum sæculares personas : alioqui corrumpemini mente, et forsitan etiam corpore. Nolite temporalia bona claustri indigne consumere; sed tam juste et sancte vivatis, ut dignæ sitis ea in usum vestrum communem vertere, efficaciterque orare pro illis qui ea claustro dederunt pro sobria sustentatione personarum religiose regulariterque viventium, quatenus orent pro ipsis: alioqui cum sceleratissimis furibus injustissimisque raptoribus æterna inferorum acerbissima recipietis incendia et tormenta gravissima, tanquam abutentes spiritualibus bonis. Cessate ab insipientia vestra. Cur corpora vestra mortalia, sordibus et fœtoribus plena, curiose vestitis et vitiose ornatis, et immortales ac nobiles animas vestras negligitis atque turpissime maculatis, quæ promisistis vos placitas exhibere Sponso cœlesti, qui interiorem ornatum gratiæ ac virtutum sanctorumque operum requirit a vobis?
Nunc ergo acquiescite his exhortationibus meis, et quæ mihi promisistis implete. Invocate auxilium gratiæ meæ, et libenter ac copiose vobis succurram. Adhærete et servite mihi fideliter ut vovistis, et post modicum istum laborem dabo vobis coronam vitæ beatæ, et conjungam vos mihi in nuptiis gloriæ æternalis per beatificam vultus mei visionem, per suavissimam deitatis meæ fruitionem, per plenissimam desideriorum vestrorum quietationem et contentationem immobilem. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.345
Footnotes
Chapter 12 of 12