Articulus 5
Quam periculosissima, vitiosissima et damnabilissima sit vita monialium irregulariter conversantium nec sua vota implentium.
SPONSUS. — Agnosce et diligenter perpende, quod solennis professio religiosæ personæ plus obligat quam juramentum, ita quod vitiosius est votum quodcumque talis professionis frangere, quam pejerare, ut S. Thomas declarat.1 Sicque monialis quotiescumque aliquid agit contrarium suæ professioni, toties peccat enormius et magis mortaliter quam pejerans: et tamen perjurium est tam grave peccatum etiam secundum reputationem juris civilis, quod perjuri fiunt omni honore indigni et maxime coram omnibus confunduntur, quamvis semel dumtaxat pejerent. Quam vitiosa ergo, detestabilis atque damnabilis est persona claustralis quæ non semel dumtaxat, sed quotidie, imo multoties quolibet die suam violat professionem, habendo proprium, et proprio illo multis modis ac frequenter utendo? Nam quotiescumque tractat et exponit rem illam peculiarem, seu aliquo modo utitur ea, toties agit contra votum paupertatis, et peccat non solum mortaliter, sed et mortalissime, et enormius quam si pejeraret, violando suam professionem. Et idem judicium est, si agat contra votum castitatis aut obedientiæ, seu contra alia quæ præcipiuntur in regula, vel in professione formaliter continentur.
SPONSA. — Heu! quid audio? Quam enormiter sæpe excessi!
SPONSUS. — Audi plenius. Quid festinas? In religionibus approbatis excommunicantur a præsidente aut regente, in die Palmarum aut Cœnæ, personæ monasterii proprietariæ: a qua excommunicatione absolvi non queunt quamdiu manent proprietariæ.
Quam vitiosa ergo et damnanda conversatio est earum quæ in proprietate et excommunicatione illa manentes, in die Pascæ et postea communicare præsumunt, atque in tantis manent flagitiis usque ad mortem? Amplius, sicut doctores catholici fideliter probant et dicunt, religiosæ personæ regulam non servantes, sed vitiose viventes, nihil juris habent in bonis cœnobii, quæ deputata sunt observantibus regulam, et vitam vere religiosam ducentibus, non transgressoribus regulæ. Ideo quidquid moniales proprietariæ et sua vota præceptaque regulæ violantes consumunt et in suos usus convertunt de bonis claustri, hoc totum est furtum et sacrilegium ac rapina, et ad restitutionem tenentur. Insuper, multa continentur in regula, quæ quamvis prima facie non obligant ad mortale peccatum si aliquando non serventur, dummodo persona religiosa suam culpam inde recognoscat, pœnitentiamque assumat ac impleat juxta Ordinis consuetudinem et tenorem seu institutionem; si tamen frequenter et passim violentur, nec per recognitionem culpæ et satisfactionem emendentur, nequaquam excusari possunt a culpa mortali, ut sunt: fractio silentii, absentia a divinis, omissio jejunii regularis aliquo die ex fragilitate humana, vel ex dispensatione præsidentis, non exsistente causa rationabili ad dispensandum sufficienti. Quum ergo in talibus multis excedant frequenter moniales vota sua et regulæ instituta non implentes, certum est quod ineffabiliter et innumerabiliter multa magna vitia incidunt: quia nec abstinent ab esu carnium, prout regula continet, et in vestium curiositate ac transgressione suæ clausuræ multisque aliis peccant assidue, nec Horas canonicas cum debita gravitate, devotione et observantia temporis cantant et solvunt.
SPONSA. — Si hæc ita se habent, imo quia hæc vera sunt, videtur vita tam vitiosa atque damnabilis in hoc mundo non esse ut vita religiosorum utriusque sexus sua vota et regularia instituta non observantium.
SPONSUS. — Sic utique est. Nam et sancti patres Hieronymus, Augustinus ac alii protestantur, quod sicut non viderunt meliores iis qui in religione monastica profecerunt, sic non viderunt pejores et obstinatores iis qui in eadem non profecerunt, nec sua vota ac debita persolverunt.
SPONSA. — Nisi tales essent omnino excæcati et graviter obstinati, compungerentur et terrerentur ex verbis jam habitis. Et nunc, quæso, doce me qualiter possim ac debeam ad tantam virtuositatem et spiritualem cœlestis Sponsi degustationem pertingere, ut non optem claustrum exire aut mundanas consolationes habere.
SPONSUS. — Tam pio ac salubri desiderio satisfaciam modo.
Footnotes
-
Summ. th 2ª 2ª, q. Lxxxix, a. 8 ↩
Chapter 6 of 12