Skip to the text

Articulus 1

Quod universæ moniales debeant permanere sub perpetua monasterii sui clausura.

SPONSUS. — Hoc scias, quod unusquisque fidelis et Christianus, tam religiosus quam sæcularis, magis tenetur summo Pontifici obedire quam alicui inferiori prælato in omni casu sine exceptione, sicut et doctores catholici super secundum Sententiarum describunt. Nunc ergo adverte quid vicarius meus, Bonifacius VIII, Pontifex summus, sexto Decretalium ordinasse ac præcepisse legatur :1 Cupientes salubriter providere periculoso ac detestabili statui quarumdam monialium, quæ laxatis habenis honestatis et impudenter abjectis monachali modestia ac verecundia sui sexus, nonnunquam discurrunt extra monasteria sua per habitacula sæcularium personarum, et frequenter infra monasteria sua admittunt personas suspectas, in gravem offensam illius cui suam integritatem voluntate spontanea devoverunt, et in religionis opprobrium ac scandalum plurimorum;2 præsenti constitutione perpetuo irrefragabiliter valitura sancimus, universas et singulas moniales præsentes atque futuras, cujuscumque sint

A Ordinis, debere manere sub perpetua monasterii sui clausura, nisi tali ac tanto morbo aliqua earum laboraret, quod non posset cum aliis absque gravi periculo aut scandalo commorari. Nulli etiam inhonestæ personæ nec honestæ pateat accessus ad moniales sine speciali licentia superioris, et nisi fuerit manifesta et rationabilis causa : quatenus moniales sic separatæ omnino a publicis ac mundanis conspectibus, valeant Deo servire liberius, et custodire ei diligentius corda sua et corpora in omni sanctimonia, omni opportunitate lasciviendi sublata.

Considerasne in his verbis, quod statum ac usum monialium exeuntium claustra sua Pontifex summus vocat periculosum ac detestandum, atque quod moniales sic exeuntes laxant habenas honestatis, id est, contra frenum ac virtutem honestatis debitæ agunt, ac impudenter abjiciunt religiosam modestiam ac verecundiam ad sexum femineum præcipue pertinentem; quod item per hoc offendunt graviter Deum et me Sponsum cœlestem, cui voluntarie promiserunt suam integritatem et castitatem; quod etiam exitus talis cedit in opprobrium sanctæ religionis et in scandalum plurimorum? Si igitur credis me in Evangelio vere dixisse, Væ homini per quem scandalum venit;3 et rursus,

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. intra

Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris :4 si ergo tam grave atque damnabile est scandalizare unum pusillum, quam vitiosum ac damnabile puta esse plurimos scandalizare? Intuere itaque quam multipliciter exitus ille de claustro vituperetur et offensivus sit Dei.

SPONSA. — Considero ista, et terreor ac contristor.

SPONSUS. — Cur ex dictis terreris et contristaris ?

SPONSA. — Partim ob hoc, quia frequenter peccasse me video, et gravia meruisse tormenta, quia tam sæpe et sine necessitate exivi ; magis tamen ob hoc, quia res ardua est et multum difficilis, sub perpetua hac clausura manere.

SPONSUS. — O mulier mala ! cur tibi videtur ita difficile semper in claustro manere, nisi quoniam diligis mundum et ea quæ mundi sunt, nec desideria cordis tui figis in me, sicut tua requirit professio, propinquos quoque et amicos tuos sæculares diligis non pura et spirituali, sed potius sensuali affectione ?5 Porro, si toto corde diligeres me, et vere devota ac spiritualis esses et diligens in custodia cordis tui, ac fervida ad proficiendum in omni virtute, prout pertinet ad omnem religiosam personam ; tunc nihil amplius abhorreres quam de claustro exire, et jucundissimum tibi esset in claustro semper manere : quia sentires quotidie spirituales delicias, et experientia propria te doceret quam vere dulcissimum sit ac salubre, Deo pura mente vacare, et cum tranquilla ac bona conscientia ei esse unitum, et occupari in orationibus, laudibus ac contemplationibus Dei, atque internis, spiritualibus ac mundissimis amplexibus, consolationibus, illuminationibus et visitationibus Sponsi cœlestis frui et recreari : quibus gustatis, mundus et ea quæ mundi sunt, universa solatia vana, carnalia gaudia, ac omnia impedimenta spiritualis profectus et divini amoris atque internæ devotionis et puritatis, verterentur tibi in nauseam et horrorem ac tædium.

SPONSA. — Hæc vera esse credo ac fateor ; sed quis potest ad istam perfectionem venire ?

SPONSUS. — Non vides quam multæ sint adhuc vere devotæ moniales, præsertim Regularissæ in partibus istis, et quædam Clarissæ, quæ in sua clausura perpetua libentissime manent, et spiritualibus consolationibus cœlitus refoventur, quibus tam molestum esset suam clausuram exire, quam grave est tibi in claustro semper manere? Si ergo vis mihi acquiescere, docebo te breviter, qualiter mea gratia adjuvante, possis ad prætactam perfectionem pertingere, et in clausura cum gaudio perseverare.

SPONSA. — Obtemperare tibi intendo ; sed scire desidero anne ante præinductam constitutionem Bonifacii Papæ erant moniales reclusæ vel ad clausuram perpetuam obligatæ, et cur in Regulis Patrum sanctorum non fit mentio de ista clausura, cur etiam monialibus magis quam monachis injungitur hæc clausura ; et item, qualiter res ad hoc devenit, quod moniales jam passim et quasi ubique exeunt claustrum frequenter ac pro facili causa.

SPONSUS. — Multa interrogas satis utiliter, quamvis partim feminea curiositate : ad quæ omnia tibi in sequenti articulo ac postea respondebo.

Footnotes

  1. dist. XLIV. ↩

  2. Sext. lib. III, tit. 16, c. unic. ↩

  3. Matth. xviii, 7. ↩

  4. Matth. XVIII, 6. ↩

  5. I Joann. II, 15. ↩

Chapter 2 of 12