Articulus 7
De multis rebus ex quarum consideratione debet religiosa persona induci ad exsecutionem efficacem suæ professionis.
SPONSUS. — Scriptura ait :1 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Si ergo et tu diligenter pensaveris tua novissima, qualiter mors amara, periculosa, incerta tibi celerrime et indesinenter propinquet; quam districte a Judice summo judicaberis mox ut anima tua corpus tuum exierit; qualiter tunc æternaliter condemnaberis, nisi professionem tuam impleveris, atque æterna et ineffabiliter magna felicitate privaberis, nisi in vita ista ambulaveris digne Deo, juxta exigentiam tuæ vocationis ac professionis : si, inquam, ista profunde ac frequenter perpenderis, incipies omnia vitia abhorrere, peccata tua deflere, ad omnem pœnitentiam peragendam corroborari, carnales affectus et mundana solatia detestari; nec aliquid videbitur tibi difficile per quod poteris metuendissimum Dei judicium tam in morte quam in novissimo die evadere, ab æterna damnatione et acerbissimis inferni suppliciis eripi, atque perpetuam beatitudinem adipisci.
Considera qualiter religiosæ personæ sua vota non implentes, inæstimabiliter præ ceteris in inferno gravissime puniantur, sicut earum peccata exstant gravissima : et tu, tenera mulier, quæ nunc pati vix potes morsum pulicis, quomodo poteris sustinere dæmonum crudelissimos ictus, morsus et punctiones, supercalidissima infernalis ignis incendia, ac cetera innumerabilia et æterna inferni tormenta? Intuere prudenter quanta stultitia sit, pro parvis et brevibus, vitiosis ac vilibus hujus momentaneæ vitæ delectationibus perdere æternas cœlestis paradisi delicias, superbeatissimæ Trinitatis voluptuosissimam fruitionem, claram ac jucundissimam visionem divini vultus, sanctorum angelorum et omnium Beatorum societatem amœnissimam atque dignissimam, et ultra hæc omnia, infernalibus flammis perpetuo cruciari, horribilissimas ac turpissimas dæmonum facies pœnalissime intueri, amarissima desperatione repleri. Hoc etenim scias, quod damnati non ita pœnaliter torquentur ab illo calidissimo igne inferni, quantum torquentur in mente, dum cogitant se in tantis suppliciis æternaliter permansuros.
Secundo incitare te debet ad virilem votorum tuorum impletionem consideratio tuæ professionis, quæ est solennissima promissio facta Deo in sacro loco, in divinæ Missæ officio, coram excellentissimo Sacramento. Quum ergo inhonestissimum sit terreno principi promissionem factam non adimplere, nonne incomparabiliter inhonestius ac vitiosius est tam solennem professionem Deo factam non implere, imo quotidie violare ac frangere, nec velle se dare ad ejus impletionem? Ecce homines sæculares et qui Deum non timent, in tantum abhorrent frangere promissionem, ut unus ab alio captus, et sub promissione redeundi ad tempus dimissus, infra præfixum redeat tempus, quamvis sciat se dure incarcerandum, puniendum, aut forsitan occidendum; et nisi juxta promissionem suam rediret, semper esset infamis, et reputaretur omni fide indignus. Quanto magis persona religiosa quæ suam professionem quotidie violat impudenter, abominabilis, contemptibilis, infidelis ac damnabilissima est coram Deo vero, omnipotenti et sancto? Ideo ait Scriptura: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio.2
Tertio ad idem inflammare et roborare te debet consideratio tuæ desponsationis, qua desponsata es mihi Sponso cœlesti, unigenito Filio Dei Patris ac Virginis Matris, et oblata ac consecrata es mihi per celeberrimam promissionem: ideo turpissimum ac sceleratissimum tibi est coram Deo et omnibus Sanctis ejus, quod me relicto, et violata fidelitate mihi promissa, convertis te ad vana, carnalia, sæcularia et immunda, ad consolationes indignas, ad delectationes nefarias, ad aversiones a me; sicque nobilissima et cœlesti desponsatione abjecta et contaminata, das te ad conjunctiones adulterinas, fœdas, vilissimas, ad fornicationes abominabilissimas, spirituales aut etiam corporales. Hoc namque volo te scire, quod omne mortale peccatum, et potissime omnis fractio voti solennis, est fornicatio spiritualis. Ideo vere dictum est ab Augustino, quod omnis anima christiana est Christi sponsa, vel diaboli adultera. Si enim per fidem, caritatem et justitiam Deo adhæret, sponsa est Christi. Si autem Deum relinquens, consentit diabolo et servit ei in vitiis, adultera ejus est, quia per impiam voluntatem ei unitur ac commiscetur: quanto magis monialis cœlesti Sponso infidelis, et gravissimis peccatis se maculans, atque per suæ professionis violationem diabolo se prosternens, conjungens, subjiciens et conformans, reputanda est et vocanda adultera diaboli? Porro, si ad tantam infidelitatem, impudentiam amentiamque corruerit, ut et carnaliter fornicetur, jam infinita est ingratitudo, turpitudo et vilitas ejus. Talis quoque fornicatio recte sacrilegium appellatur, id est abusus rei sacræ, quoniam corpore suo consecrato Sponso cœlesti tam impudenter, viliter ac impiissime est abutens. Ecce si nobilissimus atque pulcherrimus filius regis terreni ex sua benignitate desponsasset sibi unam puellam pauperculam, nonne vilissima et stolidissima esset illa puella, si ingrata tantæ dignationi filii regis ipsum relinqueret ac vilissimo ribaldo se commisceret? Quanto magis prorsus vilissima, insipientissima, ingratissima atque turpissima est monialis desponsata unigenito Filio Dei, specioso forma præ filiis hominum, quæ Sponsum illum infinitæ dignitatis ac sapientiæ et decoris relinquit, contemnit et abjicit, sicque diabolo præbet consensum, et mente fornicatur cum rebus caducis, vanis ac vilibus, quibus magis adhæret quam Creatori altissimo?
SPONSA. — Diutius tacere non valeo, quia jam clare conspicio quam infelix, vitiosa et condemnabilis sit conversatio monialium sua vota transgredientium. De præteritis quoque excessibus meis erubesco ac doleo, et me in omnibus emendare propono. Et utinam vehementius erubescerem ac dolerem. Idcirco precor te, Domine, meam adjuva et conforta imbecillitatem, et doce me plenius qualiter aptius possim meam implere professionem.
SPONSUS. — Bene et salubriter agis exhibendo te docilem, flexibilem, pœnitentem: idcirco de modo proficiendi informare te volo. Verumtamen prius tibi adhuc tangam unam considerationem, quæ merito incitare te debet ad vivendum in observantia regulari absque proprietate.3
Footnotes
Chapter 8 of 12