Skip to the text

Articulus 10

Quam graviter peccent religiosæ personæ obedientiam non servantes.

SPONSUS. — Sine obedientia nemo potest salvari, quoniam unusquisque tenetur suis superioribus obedire in his quæ pertinent ad jurisdictionem et cathedram præsidentiamque illorum. Imo in omni credente tam grave peccatum est inobedientia, ut Samuel propheta veraciter sit locutus : Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.1 Quod quum ita sit in unoquoque credente, maxime tamen in religiosis personis, quæ ex solenni voto ad obedientiam præcipue obligantur.

SPONSA. — Ex hoc elicio quam enormiter peccent moniales quæ ex facili causa, et dum aliquid eis ab abbatissa seu priorissa negatur, indignantur, irascuntur, murmurant, detrahunt et rebellizant, et quamvis abbatissa aliqua eis præciperet, ita tamen dispositæ sunt corde, quod non obedirent.

SPONSUS. — Tales sunt perversissimæ, et periculosissime stant, imo gravissime peccant, ac juxta auctoritatem prætactam, ariolis atque idololatris comparantur; sed et furtum, rapinam sacrilegiumque committunt, quoniam voluntatem suam, quam per votum solenne obtulerunt et subjecerunt Deo et abbatissæ, retrahunt et usurpant sibi, ac ea utuntur contra votum suum et contra voluntatem Dei ac vices ejus gerentis.

SPONSA. — O quam metuenda sunt ista! et quam periculosa ac damnabilis est vita monialium suam professionem non adimplentium, quæ et suæ reformationi pertinaciter obviant et resistunt, aut certe resisterent si eis proponeretur !

SPONSUS. — Quemadmodum ex sua professione tenentur esse multo meliores et virtuosiores sæcularibus feminis, ita ex sua perversitate, inobedientia, pertinacia, sunt multo deteriores et obstinatiores quam feminæ sæculares.

Footnotes

  1. 1 Reg. xv, 22, 23. ↩

Chapter 11 of 12