Skip to the text

Articulus 9

Contra exteriorem ornatum monialium in vestibus.

SPONSUS. — Sancti Patres ordinaverunt ac præceperunt ut religiosæ personæ abjecto et vili habitu tegerentur: quatenus in earum vestimentis contemptus sæculi monstraretur, et ipsæ personæ religiosæ per simplicitatem, incultam humilemque figuram habitus sui ostenderent se mortuas esse mundo, et omnem sæculi hujus decorem contemnere. Hinc capitibus monialium ordinaverunt nigrum velum esse superponendum, ad insinuandum quod absconditæ debeant esse mundo, crucifixæ cum Christo. Quæ quum ita se habeant, quæ est ista insania monialium multarum temporis hujus, quæ vestibus curiosis et pretiosis, strictis, plicatis incedunt vestitæ, ut a domicellabus mundanis sæcularibusque puellis discerni vix queant, nisi forsan ex curioso subtilique velo, seu modico scapulari? Numquid moniales istæ quærunt, intendunt et cupiunt complacere Sponso cœlesti, contra cujus doctrinam et jussionem ita se vestiunt et exornant? Nonne moniales tales sunt filiæ Babylonis ac dæmonum, quæ amatoribus mundi quærunt placere et hominum adspectum in se provocare, quæ et extra claustra sua sic evagantur, intuentiumque eas concupiscentiam magis inflammant quam puellæ et feminæ sæculares? Nec solum monialibus, sed et sæcularibus personis talis ornatus penitus prohibetur: quia, ut sancti viri vere locuti sunt, vir aut mulier se ornans, hominumque adspectum in se provocans, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si quis fuisset qui biberet.

SPONSA. — In his me graviter excessisse fateor ac pœniteo; nec ignoro quantam in talibus habeant vanitatem.

SPONSUS. — Audi, tu, et audiant ceteræ omnes quid sanctus dicat Hieronymus, cujus verba universas moniales concernunt: Imperfectissimus mulierum affectus semper in vestibus vult placere, et semper in ornamentis exterioribus gloriam quærit. Affectant procul dubio ut oculi virorum ornamenta inspicientes, tandem figantur in faciem, quatenus oculorum suorum nutibus facilius ad libidinosum incendium provocent. Quid, o communis meretrix, in talibus ornamentis et in pulchritudine tua te extollis et gloriaris? Quid est omnis caro, nisi fœnum et cinis, atque (ut verius dicam) massa putredinis, cibus vermium et fœtidissimum stercus? O si te ipsam intus inspiceres, vilissima insensataque mulier, quantum verecundareris de corpore tuo, quod tanto cultu extollis!1 Heu, cor infelicissimum, mens infortunatissima, quæ non attendit nec meditatur metuendissimum Dei judicium! Et si illud meditatur, fatuissimum est si appetit quidquam de sæculo et pompis ipsius. In illo enim judicio cœlum pavebit simul cum terra, omnes virtutes cœlorum movebuntur, angeli trement simul cum Sanctis. Tunc singulorum vita discutietur. Semper tuba illa terribilis sonet in auribus vestris: Surgite, mortui, venite ad judicium. Ecce rex in manu potenti veniet exigere rationem ab omnibus, etiam de minimis cogitationibus atque de otiosis ac levibus verbis;2 et si paratæ non fueritis reddere de omnibus rationem, projiciemini in carcerem infernalem, et audietis a Judice: Ite, maledictæ, in ignem æternum. Si ista digne attendatis, delectabit vos abjectio vestium, cujus tædet mulierculas fatuas, et rusticanus abjectusque pannus præponetur bysso ac purpuræ, et grossa ac rudia velamina existimabuntur ex sericis. Ista decent moniales, non strictis manicis et compositis pannis, subtili velamine velatis superciliis, cor meretricum prætendere aut habere. Histrionibus et lusoribus regum ac principum relinquenda sunt mollia sæculi. Pudeat nomen religionis habere, et cultu vestium se histrionem ostendere. Idcirco, carissimæ, volo vos sæculo mortuas procedere in veste tam incomposita ac deformi, quod si impudicis oculis liceret vos intueri, potius provocaretur risus quam cogitatio mala. Fateor illas mentiri quæ gloriantur aut dicunt se castitatem mentis et corporis conservare, et in vestibus lubricitatem ostendunt.

SPONSA. — Utinam moniales ista adverterent: certe formidarent se cum ornatu mundano viris atque juvenibus demonstrare, et per mundum vagari; et dato quod nihil vanitatis aut carnalitatis esset in corde ipsarum, tamen talia devitarent, ne animas intuentium scandalizarent spiritualiterque necarent.

SPONSUS. — Bene consideras, quum et Apostolus dicat: Nolite conformari huic sæculo;3 et, Ab omni specie mala abstinete vos;45 et rursus dicat Scriptura: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Quod totum implere potissime spectat ad religiosas personas.

SPONSA. — Habetne abbatissa auctoritatem dandi licentiam monialibus ut habeant pecunias aliquas et quædam similia ad proprium usum, ex quibus provideant sibi?

SPONSUS. — Nec Pontifex summus potest monialibus dare licentiam talem ut habeant propria, seu talia sic eis appropriata sicut multæ moniales nunc habent; nec fuit intentio Patrum sanctorum talem proprietatem aut appropriationem et provisionem sui ipsius admittere sicut jam passim admittitur, nec unquam aliquis Patrum sanctorum talia admisit aut modo aliquo admisisset. Quum igitur præcepta superiorum accipienda sint et servanda secundum formalem intentionem ipsorum, constat quod nec abbas nec abbatissa nec alius possit talem dispensationem peragere, aut talem licentiam dare contra ea quæ sancti Patres in Regulis suis et aliis libris apertissime et districte prohibuerunt, prout6789 hoc in tractatu de Reformatione claustralium plenius est probatum.10

Footnotes

  1. S. XL, 6; ↩

  2. d. XII, 36. ↩

  3. Rom. XII, 2. ↩

  4. 1 Joann. II, ↩

  5. 1 Thess. V, ↩

  6. 1 Thess. XXV, ↩

  7. Matth. v, 31. ↩

  8. 1 Petr. I, Luc. XXI, ↩

  9. Eccli. XIV, ↩

  10. p. 228 A' et s., 233 D et s. ↩

Chapter 10 of 12