Articulus 8
Quod moniales in communi et regulariter conversantes, multo delectabiliorem dulcioremque vitam, imo et sufficientiorem refectionem habent, quam illæ quæ propria habent et præparant sibi.
SPONSUS. — Si malæ feminæ istæ, videlicet moniales proprietariæ et irregulariter conversantes, scirent aut credere vellent quam quietam, dulcem, pacificam et jucundam habeant vitam moniales vere devotæ regulariterque viventes, nequaquam diutius in sua irregulari et periculosissima vita manerent, neque quiescerent quousque exsisterent reformatæ. Quid enim jucundius suaviusque pace pectoris, tranquillitate mentis in Deo, securitate conscientiæ bonæ, omni sollicitudine temporalium rerum carere, absque propria occupatione sufficientiam victus et vestitus habere, caritative atque pacifice conversari, et a Sponso cœlesti desuper visitari, illuminari, accendi et consolari, meditationibus sanctis et contemplationi Dei sincere vacare, in studiis lectionum et orationibus et psalmodiis ex caritatis fervore assidue occupari? Hæc autem monialibus sacris vere devotis, in communi obedienter et caste viventibus, insunt et competunt: quæ etiam in refectoriis suis melius habent quam aliæ, et claustra earum in temporalibus ac spiritualibus prosperantur, dum universæ et singulæ quærunt bonum commune et ea quæ Jesu Christi sunt, non commodum proprium et privatum.1 Porro moniales proprietariæ et irregulariter conversantes, habent varias tentationes, inquietudines, curas, suspiciones, contentiones, murmurationes contra se invicem et contra suos superiores, et molestum est eis durare in claustro, surgere ad Matutinas, occupari in divinis Officiis.
SPONSA. — Hæc omnia experientia docet, et ego ipsa experta sum quanta vitia ex proprietate nascantur. Moniales etenim tales parum aut nihil curant de obedientia observanda, et pronæ sunt ad indignationes, elationes, rebelliones, partialitates, comessationes, potationes, fabulationes et ludos. Sunt etiam acediosæ, duræ, audaces, mundanis affectionibus, curiositatibus ac variis mentis distractionibus plenæ. Raro quoque carent ira, invidia et concupiscentiis pravis, et divinum Officium negligenter, cursorie et corrupte persolvunt.
SPONSUS. — Unum peccatum trahit ad aliud, et quanto quis spiritualior ac virtuosior esse tenetur, tanto ad enormiora et abominabiliora crimina labitur, dum ea ad quæ obligatur, adimplere non nititur.
SPONSA. — Nunc igitur gaudeo atque regratior de gratia illuminationis mihi factæ, per quam ab hujusmodi vita separare me cœpi, et precor nunc edoceri qualiter ad caritatis perfectionem pertingitur.
SPONSUS. — Jam dixi tibi, quod spirituales personæ ad eam pervenire non queunt nisi tria principalia vota sua implendo.2 Sed et alia plurima exiguntur, videlicet: coertio linguæ a verbis illicitis. Propter quod sancti Patres inter observantias regulares præcipue ordinaverunt observationem silentii, ne persona religiosa loquatur sine licentia. Nam, ut ait Scriptura, qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam, et qui moderatur labia sua, prudentissimus est;3 qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala, et qui multis utitur verbis, lædit animam suam.45 Hæc autem refrenatio linguæ et observatio silentii tanto plus necessaria est monialibus, quanto feminæ naturaliter proniores sunt ad fabulandum. Necessaria quoque est sensuum exteriorum custodia: et valde necessarium est moniali volenti in omni virtute proficere et ad caritatis divinæ puritatem approximare, oculos ab incauto adspectu reprimere, potissime in divinis, ne mens distrahatur et pacem internam amittat. Refrenare quoque oportet auditum, ne verba detractoria aut discordiæ seminativa aut murmurativa seu alio modo illicita libenter audiat. Similiter refrenandus est gustus, ne in cibis et potibus quærat delectationem, sed solum necessariam refectionem; nec in speciebus aut confectionibus delectetur, nisi forsan pro medicina. Specialissime vero refrenandus est tactus ab omni incauto contactu, ab amplexu et osculo. Insuper in cibis et potibus moderantiam observare oportet, et implere quod ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra in crapula aut ebrietate, vel curis hujus sæculi.6 Omnia vero hæc ordinantur ad cordis custodiam, ut illud servetur immune ab omni iniqua cogitatione et ab omni affectione injusta.
SPONSA. — Quis potest hæc omnia adimplere?
SPONSUS. — Si quis faciat sibi consuetudinem salutarem cogitandi indesinenter præsentiam Dei, ita ut assuescat in omni loco et tempore, in omni actu et negotio cogitare Deum omnipotentem omnia intuentem ac judicantem esse præsentem, implebit (Deo auxiliante) ea quæ dixi: imo et in vera cordis stabilitate ac recollectione in Deo proficiet, cunctaque vitia abhorrebit, et quoties senserit mentem suam esse distractam, statim revocabit eam ad considerationem divinæ præsentiæ. Porro, ut hæc facilius possit implere, imprimat cordi ac memoriæ suæ verba illa Eliæ dicentis: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.7 Et verba illa assidue meditetur, ut quoties cœperit distrahi mente, mox verba illa recogitet: sicque in præsentia Dei erubescet se male habere, turpiter cogitare, illicita affectare, et erit custoditus ac timoratus in omnibus. Præterea, oportet ut religiosa persona conscientiam suam quotidie examinet diligenter, et de sero consideret qualiter diem expenderit, quid boni in eo omiserit, quid mali commiserit; sicque de suis pœniteat culpis, et quotidie magis ac magis custodita, timorata, virtuosa esse conetur, totamque vitam suam in profunda humilitate et Dei timore fundet firmissime. Hoc quoque saluberrimum est, ut passionem
A Jesu Christi omni die diligenter perpendat, et divinum Officium ac Horas cum omni diligentia semper persolvat. Ecce per ista et consimilia poteris ad divini amoris perfectionem pertingere.
SPONSA. — Certe compendiosa et optima documenta: quæ, auxiliante gratia tua, adimplere pro posse conabor.
Footnotes
Chapter 9 of 12