Skip to the text

Articulus 1

Qualiter novicius sui debet incipere emendationem.

CHRISTUS. — Mox ut religionem ingressus es, diligenter adverte unde exieris, quo item intraveris. Existi quippe de hoc sæculo nequam, et scholam virtutum ingressus es; fugisti de medio Babylonis et servitute Ægypti, id est, de multitudine mundanorum, in quibus abundat confusio vitiorum, de jugo peccati, de ignorantiæ tenebris atque caligine pravitatis.1 Discute ac perpende quot vitia et peccata, quot errores et defectus ibi quotidie incidisti, quot mala egisti, quot bona quotidie omisisti. Intuere profundius quantum et qualiter, quam indesinenter atque crudeliter vulnerasti, imo et occidisti ibi quotidie animam tuam, in tantum quod nec tu ipse læsiones illas ac trucidationes animæ tuæ sensisti: quo constat te spiritualem sensum tunc amisisse, et spiritualiter mortuum exstitisse. Vide quam vilis, iniqua, misera atque damnabilis fuerit vita illa, vel potius mors, tot mortibus, id est mortalibus vitiis, plena. Quid tam vile, tam impium tamque horrendum et fugiendum, sicut proprio Creatori et Deo altissimo esse et vivere tam rebellem, injuriosum, ingratum? Quid tam insensatum, imo tam furibundum ac stultum, ut ferocissimis ac pravissimis hostibus, nil aliud nisi animarum æternam damnationem et indesinientem transgressionem quærentibus, obsequi et parere; rebusque vanis, caducis, fœdis, carnalibus, magis quam Deo sanctitatis ac dignitatis incircumscriptibilis adhærere, plusque appretiari, amare, inquirere hæc transitoria, vilia et terrena, quam divina charismata, gratiæ dona, sapientiæ claritatem, virtutum splendorem, opulentiam spiritualem, beatitudinem æternalem, incessabilemque profectum et thesaurizationem in omnibus istis quotidianam?

NOVICIUS. — O Deus æterne, o Salvator piissime, si quis ista rite consideret, mirum si in claustro exsistens, denuo afficiatur ad sæculum, ad vitam priorem, ad conversationem mundanam redire, in qua se recolit tam insensate damnabiliterque vixisse.

CHRISTUS. — In primis ergo disce, pensa ac pondera, quantæ pietatis et gratiæ, quantæ beneficentiæ et amoris sit istud, quod in hujusmodi vita tam diu te toleravi, quod te inde eduxi, quod pro tantis malis tot bona tibi exhibui; multa quoque multo majora largiri paratus sum, quibus si bene utaris, pro eisdem paulo post sempiternam ac plenam tibi salutem et gloriam condonabo.

NOVICIUS. — Si istud non pondero, omni

¹ Ex editionibus Coloniæ : s. t. n., 1531; Melchioris Novesiani, 1534; Joannis Birckmanni Junioris, 1559. talpa sum cæcior, omni cane irrationabilior, omni bruto ingratior: imo, ut mihi modo videtur, ipsis quoque dæmonibus pejor et magis ingratus. Etenim illos, mox ut semel transgressi sunt, irreparabiliter condemnasti: quibus si post primam prævaricationem paululum pepercisses, eisque comminatus fuisses damnationem si secundo peccarent, forsitan non peccassent altera vice. Porro mihi tam innumerabiliter tamque enormiter excedenti post veniam primo datam, post comminationem tuam toties repetitam, post inspirationem et exhortationem tam crebro ac pie exhibitam, post remissionem et absolutionem tam multoties impertitam, tam benignissime pepercisti hucusque, et nunc me de tantis periculis, perditionibus et peccatis superpiissime eduxisti. Quomodo igitur potero tantæ pietati et gratiæ, tam incomprehensibili caritati et beneficentiæ esse ingratus, immemor et rebellis? Nonne si pedem extra claustrum ad apostatandum posuero, a terra protinus absorbebor, aut certe absorberi et in æternum damnari merebor? Absit a me perversitas tanta, ingratitudo tam infinita.

CHRISTUS. — Ecce jam illuminari cœpisti; persiste in gratia ista, et profice in eadem. Nunc dicta et cetera beneficia mea quotidie diligenter recole: quatenus ex tuarum consideratione culparum salubriter compungaris, te ipsum humilies, et arctam viam salutis pœnitentialemque vitam prompte aggrediaris, ex meorum quoque attentione beneficiorum, ex misericordiis tibi indultis divina incipias dilectione accendi. Assidua demum pensatio diræ mortis, divini judicii ac futuri supplicii, timore bono configat te ac mihi affigat. Potissime vero profunda ac frequens consideratio omnium quæ pro tua salute assumpsi, egi ac pertuli, omni devotione te repleat, omni patientia te confortet, ab omni tentatione te eruat ac meo vehementer accendat amore.

Novicius. — O Domine, multa nunc saluberrima tetigisti, nec cuncta hæc simul fieri queunt: doce me, precor, in his ordinate procedere.

Footnotes

  1. LI, 6. ↩

Chapter 2 of 12