Skip to the text

Articulus 9

De libris qui noviciis conveniunt magis, et de modo lectionis ac studii in eisdem.

CHRISTUS. — Noviciis in suo noviciatu non multum vacat lectioni ac studio immorari, sed ea quæ Ordinis sunt diligenter addiscere, cantum, psalmodiam, cærimonialia, observantias regulares. Certis tamen horis debent in suo secreto discussioni conscientiæ suæ esse intenti, beneficia Dei recolere, priora pericula et peccata horrere, seque ad Deum cum præcordiali affectu convertere, et cur venerint intueri, dominicæ passionis (ut dictum est) recordari.1 Conformiter hora ad hoc magis vacante legere debent salubria et suo proposito magis accommoda, utputa ea quæ compunctionem inducunt, devotionem nutriunt et inflammant, timorem Dei in corde stabiliunt, et quæ ad vitiorum horrorem, ad mundi contemptum, ad sui ipsius aspernationem et humiliationem vehementius incitant atque erudiunt mentem; ea quoque quæ efficacius docent modum ac ordinem spiritualis profectus, reformationem passionum, remedia ac triumphum tentationum, et exercitationem internam. Quemadmodum enim per januam introitur in domum, ita per moralem doctrinam et reformationem exstirpationemque passionum ac vitiorum, ad theoriam et mysticam sapientiam contemplativamque vitam.

Porro libri ad prætacta convenientiores, sunt: Moralia B. Gregorii, volumina Cassiani et Climaci, sermones et tractatus Bernardi, quædam quoque moralia scripta Hugonis et Richardi de S. Victore ac S. Bonaventuræ; item Profectus religiosorum, Horologium æternæ sapientiæ; libri etiam Vitaspatrum multum consolatorii, inflammativi ædificatoriique consistunt. Consimiliter Legendæ et historiæ quædam Sanctorum, ut Actus Francisci, et similia devotionalia quædam opuscula, potissime quæ pertractant de passione dominica, de quatuor novissimis, de mundi contemptu, de arcta via salutis, de vitiis atque virtutibus. Non quod omnia ista, sed quædam horum, quæ tibi magis ad manum sunt, legere debeas: non varia percurrendo et folia revolvendo, aut solam notitiam vel temporis deductionem seu speculativam et superficialem delectationem quærendo; sed ut proficias, ut virtuosus reddaris, ut in timore, humilitate, custodia ac salubri proposito, condecentia morum, refrenatione linguæ et sensuum, reformatione passionum et puritate interna funderis, corroboreris, excrescas. Idcirco quæ legis, tibi ipsi applicare mox debes, imperfectum tuum deflere, emendationem proponere, et ordinate, ferventer ac perseveranter prosequi eam. Ecce tale sit tuum studium.

Dum taliter legis ac studes, Spiritus Sanctus loquitur tibi, quemadmodum dum oras, tu loqueris Creatori. In hujuscemodi libris et in sacris Scripturis, quasi in speculo vides et agnoscis te ipsum et faciem cordis tui. Ibi imperfectum tuum clarissime conspicis, quid agendum restat et qualiter proficere debes, discis.2 Omnis enim Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum se ipsum, ad corripiendum caritative ac juste proximos, ad erudiendum se ipsum ac alios in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus ac promptus. Quæcumque in his codicibus scripta sunt, ad doctrinam fidelium scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeant;3 nec unquam in vita hac arbitrentur se apprehendisse, imo priora atque præterita exercitia sua parvi pendentes, in anteriora et eminentiora extendant se ipsos, meliora et viciniora saluti per infatigabilem assiduumque profectum obtinere conantes, sicque ad supernæ vocationis bravium quotidie ferventius properantes.456

Novicius. — Hæc compendiosissima documenta cunctis Aristotelicis Platonicisque doctrinis incomparabiliter pulchriora, sapientialiora ac salubriora consistunt. Nunc de cautelis vitandi impedimenta spiritualis profectus dignetur prosequi Dominus meus.

Footnotes

  1. art. VII. ↩

  2. Tim. iii, 17. ↩

  3. n. xv, 4. ↩

  4. Philipp. 14. ↩

  5. Jor. vi, 9. ↩

  6. Philipp. 13. ↩

Chapter 10 of 12