Skip to the text

Articulus 6

Qualiter in omni tentatione debeat novicius se habere atque resistere.

CHRISTUS. — Prorsus sapientialis et salubris est interrogatio ista. Noviciis namque acrius solent imminere, insidiari et adversari invisibiles inimici, acies vitiorum et consuetudines pristinæ, ita ut de ipsis specialiter verificetur dictum illud commune : Tentatio, seu militia, est vita hominis super terram. Hinc multi novicii in prælio succumbentes deficiunt, non satis instructi in modis ac mediis resistendi. Porro de tentationum remediis generalibus ac specialibus conscripta sunt multa utilia. Nunc vero de his compendio tangam nonnulla. Imple ergo quod ait Scriptura : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Et scito quod non coronetur nisi qui legitime certaverit, et quod per multas tribulationes oporteat electos intrare in regnum Dei.

Primum itaque et commune contra omnem tentationem remedium est, propriam defectuositatem, fragilitatem insufficientiamque agnoscere, atque ad Dei auxilium confidenter confugere, ipsum indesinenter, ferventer et anxie invocando in adjutorem, instar dicentis : Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina : sicque in Deo incessanter sperare, et de propriis viribus ac meritis nequaquam præsumere.

Secundum remedium est, se ipsum in cunctis profunde coram Deo humiliare, despicere, imo pro nihilo reputare. Nempe qui in propria æstimatione tam parvus, imo tam nihil est, ab adversario teneri non valet, sed protinus manus ejus elabitur, atque a Deo, qui tales exaltat et confortat, suscipitur.

Tertium est, Omnipotentis præsentiam semper attendere, et ejus judicium ac vindictam, præsertim æternam damnationem, prudenter advertere ac vehementer vereri.

Quartum est, acute considerare quales sint tentatores et adversarii electorum, quid quærant, quo tendant, quid incessabiliter machinentur. Sunt quippe crudelissimi, callidissimi et invidiosissimi; nec aliud quærunt finaliter nisi æternam et infernalem hominum damnationem, atque ut interim a Deo avertantur, omni gratia et virtute preventur, et ipsis subdantur, cunctisque vitiis inquinentur. Hoc mille modis ac practicis machinari non desinunt. Quo igitur certius istud agnoscis, eo stolidius agis, si illis consentis, et nisi ipsis sine mora et toto affectu atque extremo conatu resistas. Numquid silvam cum latronibus introires a quibus te inibi jugulandum cognosceres ?

Quintum est, vigilanter pensare quanta damna tentationibus consentiendo incurras. Per hoc enim summum et incommutabile bonum, Deum verum, amittis; omni caritate et gratia ejus meritisque præcedentibus spoliaris; Dei et Creatoris Salvatorisque tui adoptivus filius, servus, amicus, miles, heres ac membrum esse desistis, et insuper ipsius hostis adversariusque efficeris. Dæmonum quoque servus, membrum et filius redderis, et anima tua, quæ paulo ante fuerat Dei sponsa, diaboli fit confestim adultera; æterna felicitate te privas, perpetuam damnationem incurris, te ipsum spiritualiter perimis, omnique cadavere ac cloaca fis turpior, et omni bruto pejor ac vilior.

Novicius. — O Deus æterne, quid audio ? O quam infinita est iniquorum stultitia ! quam inæstimabiliter magna est acquiescentium diabolicis tentamentis insania ! Heu, quot et quanta incidunt nocumenta pro delectatione vili, brevi et modica ! Et nunc, auxiliante et conferente te, Domine, firmiter propono tentationibus usque ad sanguinem reluctari, usque ad mortem resistere. Et quamvis ad hoc implendum sufficiant sufficienterque instruant, animent et accendant jam tacta remedia; tamen, ut hoc ipsum efficacius fiat, remedia inchoata prosequere.

CHRISTUS. — Sextum remedium est, vivaciter atque assidue intueri quam victoriose et inclyte electi Dei tentationibus restiterint, et quantam ex hoc triumpho gloriam sint sortiti. De hoc, tempore procedente, vitam sanctorum patrum Antonii, Hilarionis et consimilium legendo, plenius instrueris.

Septimum est, contemplari qualiter Deus altissimus, angeli sancti et omnes cives superni conflictum tuum contra tentamenta inspiciant, parati juvare, atque de tua resistentia et victoria exsultantes; et item, quantum de tua dejectione et transgressione malignissimi spiritus collætentur et tibi insultent, quemadmodum psallis: Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero. Ex hac consideratione oravit Psalmista: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum;12 itemque: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei.34 Noli me Creatorem et Salvatorem tuum offendere, relinquere, aspernari. Noli beatissimam Matrem meam tibi succurrere paratissimam, et tuam salutem vehementer zelantem, contristare. Noli angelum tuum sanctum te sincerissime diligentem, sollicite custodientem, fidelissime admonentem, inhonorare, plus advertendo et assequendo diabolica illa susurria quam ejus angelica saluberrima hortamenta. Noli te toti triumphanti Ecclesiæ cœlestique curiæ odibilem contemptibilemque efficere. Noli te invidiosissimis ac crudelissimis hostibus tuis opprobrium, subsannationem et prædam peragere, sed potius ora cum Sapiente: Domine pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio illorum, ne incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat de me inimicus meus.5

Octavum est, statim in principio tentationi resistere: quod in tentamentis carnalibus potissime est agendum, a quibus et quorum objectis, occasionibus, incitamentis atque materiis debes oculos mentis et corporis, imaginationem, phantasiam, memoriam confestim avertere, eosdemque oculos ad intuendum et considerandum salubria et compunctiva convertere, Crucifixum adspiciendo, ejusque passionem et tua novissima ponderando, brevitatem quoque et incertitudinem vitæ præsentis pensando. Præterea debes esse magnanimis et laudabiliter vindicativus, ita ut afflictores tuos diabolos dire affligas, tanto instantius et incessabilius dando te ad omnium actus virtutum, præsertim ad profundam humilitatem, obedientiam, caritatem, quanto plus illi conantur te a tua salute retrahere. Dic cum idoneo pugnatore: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant; confringam illos, nec poterunt stare.67 Nec hoc dicas de tuis viribus aut meritis præsumendo, sed divinæ pietatis gratioso auxilio cum omni humilitate et spe jugiter innitendo, juxta illud: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Nonum est, vilitatem, impietatem et turpitudinem tentationum ac vitiorum perpendere, et ita te protinus inde quasi a cadavere prorsus fœtidissimo atque turpissimo cum indignatione avertere, dicendo, Fy. Quemadmodum si emptor mercatori pro auro et balsamo præbeat ferrum et stercora, cum indignatione avertet se mercator, dicens, Fy; ita dum tibi pro Domino Deo tuo æterno, infinito et superdignissimo, et pro pretiosissimis donis gratiæ et gloriæ ejus proponuntur a mundo, carne, diabolo vana, fœda et vilia ista caduca, cum intensissima aspernatione responde, Fy. Nec digneris talia suggerentem adspicere vel audire; imo, sicut docuit signifer ille Franciscus, dic tentatori: Aperi os tuum, et projiciam ibi stercus.

Novicius. — Vehementer me juvant, confortant, consolantur, inflammant documenta hæc optima. Verumtamen unum me adhuc intus molestat, quod vix exprimere audeo.

CHRISTUS. — Si modice exspectasses, reserassem tibi decimum tentationum remedium: quo audito, quidquid in corde tuo versatur ac latet, plane ac simpliciter manifestasses.

Novicius. — De præcipitatione mea veniam precor, et illud remedium audire deposco.

CHRISTUS. — Decimum est, totum quod versatur et latet in mente, tam in sacramentali confessione quam extra eamdem, viris discretis, bonis et caritativis insinuare, atque eorum consiliis et doctrinis humiliter obtemperare. Tentator quippe quærens decipere, falsa ac prava sub specie veri proponit ac boni, et fraudes innectit ac laqueos: propter quod metuit deprehendi. Nempe, ut in Evangelio dixi, omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non manifestentur opera ejus.8 Dum igitur homo omnia mentis suæ abscondita idoneis prodit viris, jam pene vincit diabolum, et fraudes ejus ac laqueos detegit. Sic quoque interiora sua detegere et informationem expetere, humilitatis ac discretionis est opus: idcirco superbiam vincit diaboli.

Novicius. — Jam paratus sum interiora quædam evolvere, non tamen sine pudore. Audio interdum nescio quæ in corde meo susurria, argumentationes, blasphemias contra fidem, contra providentiam Dei, contra honorificentiam Christi ac gloriosissimæ Virginis. Et quanto plus contra talia arguo et propter ea contristor ac turbor, tanto acrius sæviunt et erumpunt.

CHRISTUS. — Satis hæc tetigisti. Itaque scias hujus tentationis generi speciali industria obviandum. Non enim contra eam argumentando aut propter eam se ipsum turbando dejicitur, sed potius deridendo, nec eam curando, seque mox avertendo ab ea et convertendo ad alia bona salubria, atque cum jucunditate serviendo Altissimo, et psalmodiis, orationibus meditationibusque divinis vacando, quemadmodum scriptum est: Tristatur aliquis ex vobis? oret æquo animo, et psallat.

Verumtamen ita tentatus, intra se potest sic simpliciter cogitare interdum isto aut simili modo: Ego credo sicut innumerabiles Patres sancti ac eremitæ et anachoretæ et monachi innumerabilesque utriusque sexus martyres crediderunt: quos Deus omnipotens in vita et morte, in martyrio et post mortem ipsorum, innumerabilibus et præclarissimis solique omnipotenti Deo possibilibus decoravit miraculis. Ecce fides christiana utriusque Testamenti roboratur scripturis; et omnia gratiarum charismata, virtutes, signa, prodigia olim Synagogæ tradita Judæorum, per Apostolos Christi ad Ecclesiam gentium sunt translata, nec interim habuerunt Judæi viros sanctos et Prophetas miraculis coruscantes. Ista quoque finalis Judæorum relictio certissimum signum est veritatis fidei christianæ. Insuper, in Alcorano, id est in libro legis Mahometi et Sarracenorum, apertissime ac frequenter habetur, quod Jesus Mariæ filius fuit rex Messias, seu Christus in lege et Prophetis promissus, et quod Judæi per totum mundum dispersi et a Deo finaliter sunt relicti, eo quod Jesum non receperunt pro Christo; et quod Jesus Mariæ filius ac Apostoli fuerunt a Deo missi, et suscitaverunt defunctos, aliisque coruscaverunt miraculis, quæ in Evangelio recitantur; atque quod mater Jesu Maria fuit omnium mulierum sanctissima, omniumque virginum mundissima, etiam in partu et post partum.

Novicius. — Gratias ago tibi, o Domine, quoniam verba ista sanctissima omnem cordis mei inquietudinem, turbulentiam, involutionem, caliginem penitus deterserunt et expulerunt a me. Et nunc si quid addendum videtur de tentationum remediis, addat hæc Dominus meus, quanquam nunc tacta mihi videantur sufficere et supersufficere.

CHRISTUS. — Plura utique addi possent, videlicet: ad sacratissimam meam Matrem, et ad Sanctos ad quos specialior habetur devotio, devote confugere; atque quod hi qui in fide fuerunt firmiores et ab omni magica arte prorsus immunes, præ ceteris fulserunt miraculis. Unum tamen adhuc restat remedium remediorum, maxime expugnativum universarum tentationum, potissime instructivum cunctarum virtutum, et ad summam perfectionem maxime inductivum: quod est diligens consideratio meæ acerbissimæ passionis. Et de hoc in sequenti te edocebo articulo.

Footnotes

  1. Ps. xii, 5. ↩

  2. Ps. xvii, 4, 5. ↩

  3. Ps. lxi. ↩

  4. Ps. xxiv, 2, 3. ↩

  5. Eccli. xxiii, 1, 3. ↩

  6. Ps. xvii 39. ↩

  7. Ps. xvii, 39. ↩

  8. ann. III, ↩

Chapter 7 of 12