Skip to the text

Articulus 7

Quod frequens, devota ac diligens dominicæ passionis consideratio sit efficacissimum remedium contra omnem tentationem, compendiosissimum quoque medium ad omnem spiritualem profectum atque perfectionem.

CHRISTUS. — Passioni meæ seu morti, qua totum redemi genus humanum, inæstimabilem contuli efficaciam ac virtutem, et ipsa meriti fuit quodammodo infiniti : quia ex summa et ardentissima caritate, perfectissima obedientia, profundissima humilitate, inconcussa patientia, constantia fortissima, mente prorsus mitissima pertuli eam; deitas quoque humanitati meæ unita, immensam quasi idoneitatem et efficaciam promerendi præstitit ei. Hinc quanto homo per caritatem ardentius, humilius atque vicinius unit se mihi, et meis meritis ac virtutibus magis confidenter innititur, tanto copiosius efficitur particeps virtutis ac meriti mei.

Si ergo tentaris difficultate arduitateve Ordinis observantiarumque ejus, et quasi duritia ac rigore religionis, et grave tibi videtur crucem tuam ferre et sequi me; diligenter considera quanta pro te pertulerim ego : qualiter factus in agonia, præ horrore mortis sanguineum fudi sudorem, fuique tristis usque ad mortem;1 qualiter etiam propriis humeris grave crucis patibulum bajulans, ignominiosissime ductus fui ad Calvariæ locum.23

Si vero tentaris illecebris carnis, seu desiderio voluptatis, dissolutionis, ludi, joci, cachinnationis; attende quid pro te tuli doloris, quando usque ad costarum patefactionem tenerrima mea caro est lacerata et omnino crudelissime dilaniata flagellis; quando per medium manuum mearum ac pedum transverberati sunt obtusi et grossi illi ferrei clavi; dum item caput meum spinis est coronatum, arundine cæsum.4

Si ambitione tentaris, adverte qualiter propter te factus sum opprobrium hominum et abjectio plebis, alba veste illusus, purpura subsannatus, vultu consputus, blasphematus, et tanquam vilissimus et sceleratissimus universorum hominum spretus, tractus, occisus :5678 quoniam omnes videntes me deriserunt me, dicentes : Si rex Israel est, descendat nunc de cruce.9

Si gravis tibi videtur abstinentiæ seu jejunii rigor, et delicatiori cibo tentaris et potu; recole quemadmodum dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.10

Si motus superbiæ, si impatientiæ aut iracundiæ impetus te invadit propter illatas tibi injurias, aut propter quæcumque adversa; adverte qualiter cuncta prætacta patientissime toleravi, quomodo coram Pilato steti mitissimo corde, silenti ore, falsissime ac enormissime accusatus.11

Si te rancor pulsat aut motus invidiæ, recordare qualiter in cruce fixus, et jam mortis angustiis et puncturis circumdatus, imo potius intus transfixus, oravi pro crucifixoribus meis.12 — Si te impugnat acedia, recole quanto caritatis ardore tuam procuravi salutem.

Et breviter, in omni tentatione intime intuere quæ, quanta et qualia pro tua salvatione assumpsi, exercui, toleravi : qualiter amarissima et acerbissima morte peremptus sum, et toto corpore violentissime ac pœnalissime in cruce distentus usque ad ossium meorum dinumerationem venarumque ruptionem;13 quomodo spinis coronatus, purpurea veste pro irrisione indutus, vultuque sanguine madens præsentatus populo, clamantibus illis :1415 Tolle, tolle, crucifige eum.

Præterea conspice quis, qualis et quantus sum, qui universa ista sustinui. Nonne secundum naturam meam divinam æterno Patri æqualis sum, secundum assumptam quoque humanitatem, ut Verbo æterno hypostatice unitam, toto dignior universo? Attende complexionis meæ teneritudinem : quia ex sacrosanctæ Virginis purissimis sum conceptus sanguinibus. Vide innocentiam meam; et quam caritative, virtuose, promptissime cuncta pertulerim, contemplare.

Insuper contuere quemadmodum tempore passionis meæ acerbior fuerit in me dolor compassionis qua ingratis ac pereuntibus condolebam, quam ipsa corporalis passionis meæ afflictio; quantum item dilectissimæ meæ condolui Genitrici, cujus amaritudinem, pœnam, compassionem inspexi; sed et aliis adstantibus devotis discipulis ac feminis vehementer compatiens fui. Ista jugiter porta in mente, atque quotidie semel speciali ad hoc hora deputanda, distincte, ordinate, compassive recogita, ac si præsentialiter te præsente et intuente hæc paterer.

Denique, ut cum præcordialiori compassione ista reminiscaris, considera quam grave et molestum tibi esset talia pati. Quantum doleres, si patrem aut fratrem tuum carnalem etiam pro se ipsis et suis excessibus talia cerneres sustinere, magis autem si sine ipsorum demeritis, et maxime si pro te et tua ereptione a morte corporali ac temporali taliter occiderentur? Quanto magis Deo creatori salvatorique tuo propter te incarnato, ac taliter passo absque sua offensa, pro tua culpa et pro tua liberatione a morte et condemnatione æterna, imo et pro obtinenda tibi gratia multiplici in præsenti æternalique gloria in futuro, præcordialissime compati te oportet? Itaque, dum ad ista meditanda accedere vis, mentem tuam recollige et mihi ardenter conjunge, sicque sine distractione, cum omni compassione, compunctione gratiarumque actione hæc recorderis.

Novicius. — Ista mihi, o Domine, saluberrima est doctrina, efficacissima medicina, memoratio nunquam obliviscenda. Imo, quamvis ex horum reminiscentia non oriretur nobis medela, maximæ tamen (ni fallor) ingratitudinis esset, ista non recognoscere, non pensare, non gratias agere, nec vicem pro posse rependere. Hæc igitur tanquam fasciculum propono oculis mei cordis indesinenter objicere, præsentare, imprimere, ut compatiar, ut gratias agam, ut imiter, et in omni tentatione remedium habeam salutare ad manum, omne quoque inordinatum ac vile abjiciam ac detester solatium.

CHRISTUS. — Recte consideras. Etenim passio mea variis modis est recolenda. Primo, ad condolendum. Secundo, ad imitandum eam, et omnem quam in ea monstravi caritatem, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, obedientiam, fortitudinem, pietatem. Tertio, ad gratulandum, in quantum fuit tam fructuosa et salvativa, quemadmodum scriptum est: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.16 Itaque ex hac passionis meæ recordatione crucifixus tibi sit mundus: ita ut quidquid appretiatur ac diligit mundus, id est mundani carnalesque homines, utpote deliciæ, divitiæ et honores sæculi hujus, tibi sint crux, et ea fastidias, horreas, fugias, sicut solent homines fugere ac vereri crucis patibulum; tibi vero delectabile sit ac suave, Deo tuo propter te incarnato, pauperato, crucifixo, compauperari, configi et compati: sicque deificaberis, id est, divinus et ei carissimus eminenterque similis eris. Quarto, ad admirandum quod Unigenitus Dei dignatus sit te ita redimere. Quinto, ad prævalendum in omni tentatione per eam modo nunc introducto. Sexto, ad contemplandum misericordiam, justitiam et sapientiam Dei in passione dominica. Septimo, ad inflammandum: quatenus omnia jam inducta pensando, totaliter accendaris amore Filii Dei, qui te in tantum dilexit ac prædilexit taliterque redemit.

Novicius. — Certe (ut arbitror) in his altitudo consistit sapientiæ christianæ. Sed precor, o Domine, ut clarius mihi exponas qualiter tuam debeam recolere passionem ad contemplandum, et qualiter ad illuminationem internam et ad veram queam pertingere sapientiam.

Footnotes

  1. Luc. xxii, 43, 44. ↩

  2. Joann. xix, 17. ↩

  3. Marc. xiv, 34. ↩

  4. Matth. xxvii, 29, 30. ↩

  5. Ps. xxi, 8 ↩

  6. Marc. x, 17 ↩

  7. Luc. xxii, 11 ↩

  8. Ps. xxi, 1 ↩

  9. Matth. xxvii, 42 ↩

  10. Ps. lxviii, 22 ↩

  11. Marc. xv, 5 ↩

  12. Luc. xxi, 34 ↩

  13. Ps. xxi, 1 ↩

  14. Joann. xi, 15 ↩

  15. Marc. x, 17 ↩

  16. Galat. vi, 14. ↩

Chapter 8 of 12