Skip to the text

Articulus 3

Qualiter novicius debeat Deum toto corde quærere sinceriter et constanter.

CHRISTUS. — Deus ubique præsens est, et cunctis fidelibus aliquo modo notus, atque ab exsistentibus in caritate aliquo modo habetur : nempe qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.1 Quomodo ergo quæritur qui jam præsens est et habetur, cognoscitur et videtur, quemadmodum scriptum est, Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul ?2 Imo nisi aliquo modo haberetur, non quæreretur. Non enim quæreretur, nisi appeteretur ; nec appeteretur, nisi aliquo modo diligeretur. Quid igitur est quærere Deum, nisi eum qui imperfecte habetur, imperfecte cognoscitur et amatur, velle perfectius obtinere clariusque cognoscere, et magis ferventer diligere atque in ejus cultu ac honorificentia indesinenter proficere ? Porro Deum quærere ita sinceriter, est in hac ejus quæsitione ac cultu irreflexe ferri in ipsum, non intendendo nec cupiendo propriam laudem, commodum vel honorem, sed ipsum summum bonum dumtaxat, et ei velle uniri propter bonitatem ipsius ; sicque ipsum diligere, non quoniam ipsi diligenti bonus, pius ac liberalis exsistit, sed quoniam in se ipso summe, infinite et prorsus incomparabiliter bonus est atque amabilis, pulcher, dulcis, perfectus et omnifarie felix. Et qui in hac Dei quæsitione permanet stabilis, nec prosperis, nec adversis, nec ulla tentatione, suggestione seu alio modo inde deflectens, imo in hac usque in finem crescens, ille quærit Deum constanter, sicut hortatur qui dixit :3 Quærite Dominum et confirmamini, quærite faciem ejus semper.

NOVICIUS. — O Veritas summa, quam nobile et præclarum est Deum sic quærere ! Sed heu, quam longe est hoc a me, qui nec Orationem unam dominicam et vix Salutationem angelicam semel sine distractione queo proferre, privatoque sordesco amore, et cito fatigor in tuo obsequio ! Deinde in confabulatione, in egressione ad spatiamenta, in cibo et potu ac somno ad me ipsum reflector, recreationem, solatium, delectationem, repausationem superflue quærens, sicque me in me turpiter et oblique, non in te sinceriter ac integre diligens : quod ex amore privato, non divino, prodire non ambigo.

CHRISTUS. — Quemadmodum tetigi, nemo repente fit summus, nec subito tam perfectus ; sed pedetentim proficitur, atque de statu incipientium ad statum proficientium, de statuque proficientium ad statum pertingitur perfectorum, quorum potissime est Deum sic quærere toto corde, id est toto intellectu et affectu, tota intentione et actione, sinceriter et constanter. Nihilo minus incipientes novicii tenentur Deum quærere ex caritate, et præfatam perfectionem finaliter in hac vita intendere, totamque suam conversationem ordinare ad ipsam, et proficiendo in via virtutum appropinquare eidem, quoniam status religionis est status perfectionis acquirendæ. Itaque stude privatum amorem omni die minuere, et nec te ipsum nec aliquam creaturam nisi in Deo et secundum Deum et propter Deum diligere, nec quidquam appetere, admittere, agere, quod impeditivum est spiritualis profectus aut incrementi divini amoris : a quo solatium non impedit moderatum, neque refectio sobria, neque dormitio temperata ; imo per ea sustentantur reparanturque vires ad Dei obsequium.

Præterea, non ita dico Deum jugiter et constanter quærendum, quasi oporteat sive possibile sit, omni momento actualiter ferri in ipsum per intellectualem considerationem et virtuosam affectionem aut actionem, sed quod homo, præsertim religiosus, proficere cupiens, debeat toto assiduoque conatu ad hoc niti, ut quantum sibi Deo auxiliante possibile est, propinquet quotidie indesinenti illi actuali elevationi mentis in Deum, conando ad id, ut sæpissime in Deum feratur et stabilis in tali elevatione actualiter maneat, sicque quotidie frequentius, purius atque stabilius erigatur in Omnipotentem per ipsius considerationem seu contemplationem affectuosam et fixam, et item per actualem ipsius dilectionem, contemplationem puram et stabilem.

Novicius. — Documenta hæc saluberrima aliqualiter capio, et juxta ea procedere cupio et intendo. Præterea scire opto, an cunctos novicios oporteat uniformiter secundum modum, gradum ordinemque præfatum proficere, proficisci, ascendere, nec ea quæ perfectionis sunt statim in primo anno arripere.

Footnotes

  1. I Joann. IV, 16. ↩

  2. Job XXXVI, 25. ↩

  3. Ps. CIV, 4. ↩

Chapter 4 of 12