Articulus 4
De diversitate noviciorum secundum varietatem gratiæ Dei in ipsis.
CHRISTUS. — In diversis diversimode ago; diversis quoque gratiis et virtutibus sibi in Baptismo, contritione, conversione religionisve ingressu concessis, variis modis utuntur. Quidam tam gratiose præveniuntur, quod mox in ipso noviciatus anno tam spirituales, interni ferventesque sunt, ut jam inter perfectos valeant computari. Tales fuerunt Gregorius et Bernardus, et ante eos Gregorius Nazianzenus atque Basilius. Quantam etiam contulerim gratiam mox in ipso conversionis exordio magno illi Antonio, Augustino, Benedicto, et admirabili viro Germano, multisque aliis, in eorum narratur Legendis. Nonne electus ille Bernardus in suæ conversionis primordiis fuit ita in Deum absorptus, ut pene nullo uteretur sensu corporeo? Denique annum in cella noviciorum exegerat, nondum agnoscens an testudinem domus ipsa haberet. Multo quoque tempore intrans exiensque ecclesiam, putavit unam dumtaxat esse fenestram in loco superiori, ubi tres erant. Oleum demum pro cervisia bibens, et crudum sagimen comedens pro butyro, non sensit neque discrevit.
Præterea, quanta caritatis perfectio, quanta internæ suavitatis experientia, quanta exuberantia gratiarum collatæ sint Augustino in suæ conversionis initio, ipse grata mente deprompsit, dicendo: Sagittaveras tu cor meum tuæ jaculo caritatis prævalidæ, et gestabam verba tua transfixa in visceribus meis; nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili considerare altitudinem divini consilii super modo salvationis generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis suave sonantis ecclesiæ! Voces illæ fluebant in auribus meis, liquebanturque lacrimæ, et bene erat mihi cum eis. Audivi dicentem:1 In pace in id ipsum dormiam et requiescam. O in pace! o in id ipsum! Tu enim es id ipsum, qui nunquam mutaris.2 In te requies omnium obliviscens laborum. O Domine Jesu Christe, quam suave subito factum est mihi carere malis voluptatibus meis! et quas amittere metuebam, jam me dimisisse gaudebam: intrasti enim pro eis cor meum, tu omni voluptate suavior.
Novicius. — Heu me miserum, qui adhuc in meis squaloribus jaceo, in fæcibus meis remaneo, atque ad oblectamenta fœda inclinor, quæ tamen detestor! Præterea suspicor quod viri tam præelecti, quos in conversionis principio tantis gratiis prævenisti, etiam ante innocentes et puri fuerunt: ideo ego mearum mihi conscius pravitatum et immunditiarum, ad tale quid adspirare nec queo nec audeo.
CHRISTUS. — Nondum historias legisti Sanctorum: quas si legisses, scires utique quot annis Augustinus ante sui conversionem servivit libidini. Germanus quoque elationi et vanitati antequam convertebatur deditus fuit, in tantum quod spiritualem patrem suum, sanctum episcopum, voluit trucidare. Imo sceleratissimi quidam in sui conversione tanta gratia sunt præventi, quod infra brevissimum tempus ad miram sanctimoniam sunt perducti. Nescis quod ubi abundavit iniquitas, superabundare soleat gratia?3 Tales ergo communi legi et laborioso diuturnoque proficiendi modo ac ordini non subduntur.
Quidam in suæ conversionis exordio mediocriter sunt devoti, proficiuntque quotidie, ac paulatim viri virtuosi redduntur, quamvis non sancti. Aliqui vero labore afficiuntur assiduo, tentationibus agitantur, nec consolationem experiuntur internam: quibus via salutis dura et amara videtur potius quam jucunda ac dulcis; quod et frequenter ex eorum contingit culpa, quoniam se a levitatibus, negligentiis, loquacitatibus non refrenant, neque advertunt beneficia Dei et sua peccata, nec rite memorantur sua novissima, neque acerbissimam meam passionem cordibus suis inscribunt, atque cur venerint non advertunt. Verumtamen potest hoc ex divinæ dispensationis moderamine provenire, ut interim sic probati gratiam paulo post sortiantur majorem: quemadmodum abbati Moysi, Mariæ Ægyptiacæ aliisque nonnullis noscitur accidisse. Hi ergo paulatim habent proficere, et de statu inferiori ad superiorem ascendere.
NOVICIUS. — In novissimorum istorum catalogo potius reor me esse: attamen, ad laudem tuam id dixerim, serenitatem quamdam et consolationem prædulcem sentio mihi interdum inesse, sed heu! cito pertranseuntem; moxque distractiones, inquietudines, tentationes, difficultates experior mihi in corde succedere, in quibus major mihi est mora ac molestior hora.
CHRISTUS. — Sic expedit tibi.
NOVICIUS. — Nonne salubrius mihi esset in prætacta mentis serenitate ac dulci devotione diuturnius stare?
CHRISTUS. — Aliquid directe et secundum se salubrius esse potest, quod tamen incidentaliter occasionaliterque damnabilius fieret. Enimvero nondum exercitatis in spirituali militia, nondum in Dei timore, humilitate atque interno profectu digne fundatis, celeriter et faciliter subrepunt aut etiam prævalent tentationes vanæ gloriæ, complacentiæ propriæ, elationis occultæ, temerarii quoque judicii: quæ omnia tibi et consimilibus tuis periculose contingerent, si dulci ad libitum devotione, tranquillitate consolationeque frueremini; et putares te aliquid esse, ac meritis et viribus tuis adscriberes quod divinæ pietati ac gratiæ dumtaxat est adscribendum; nec disceres compati aliis, sed magis temere judicare atque contemnere. Expedit igitur tibi ire per aquam et ignem, et virgam baculumque sentire, adversa et prospera experiri, proprias infirmitates, defectuositates, ærumnas experimento cognoscere, sicque assuescere ad Omnipotentem confugere, ejus auxilium affectuose et anxie invocare.
Denique qui ista non recognoscit nec experitur, remanet in schola cœlestis magisterii inexpertus, et pauca de interna exercitatione cognoscit: idcirco nec aliis apte consulere, aut tentatis, periclitantibus et afflictis mederi et subvenire est idoneus; nec ex sententia dicere valet:4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam eum qui lassus et lapsus est sustentare verbo. Qui vero prætacta expertus est, et modo prædicto exercitatus, unctioneque doctus et desuper eruditus, efficaciter potest implere quod hortatur Apostolus:5 Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes;6 itemque: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.7 Et denuo: Debemus (inquit) nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Verum ne ex hac infirmorum tolerantia firmior extollatur, opportune subjunxit Apostolus:8 Et non nobis placere.
Novicius. — Gratiose et optime prolata sunt omnia ista. Sed precor te, Domine, dignare me edocere qualiter in hac vicissitudine, successione et alternatione spiritualium prosperitatum et adversitatum istarum debeam me habere; et quomodo in omni tentatione adversus hostes salutis humanæ debeam incessanter confligere; qualiter etiam ad illuminationem supernam, ad consolationem internam, ad caritatis sinceritatem atque monasticæ vitæ perfectionem queam pertingere.
CHRISTUS. — Nondum professus es, et jam de perfectione ad quam ordinatur professio sciscitaris. Præterea magnanimis esse videris, fortia perscrutaris, perseveraturum te præsupponis. Ad præinducta ergo, quantum ad tuam spectat mensuram, tibi mox respondebo.
Footnotes
Chapter 5 of 12