Articulus 2
De ordinato modo se occupandi, et procedendi ac proficiendi in exercitiis virtuosis.
CHRISTUS. — Discretio compendiosius ad finem perducit intentum atque ad veram virtutum perfectionem, docens hominem unumquodque agere suo loco ac tempore apto. Hoc ergo in primis agnosce, quod caritas Dei vita est animæ: sine qua caritate nihil est meritorium vitæ æternæ nec Deo acceptum. Primo igitur satage jugiter esse in caritate: quod est esse in statu salutis et sine mortali peccato. Hinc quotidie ad minus semel conscientiam tuam diligenter examina, an tibi sis conscius de aliqua culpa mortali, et an sis ita coram Deo dispositus, quod pro nulla re mundi velis peccare mortaliter; et si taliter exstas dispositus, confide te esse in caritate. Denique, ut semper sis longe ab omni mortali excessu, non omittas te etiam de venialibus in Dei conspectu discutere, accusare, deflere, atque cum diligentia, quantum tua sinit fragilitas, ea vitare.
Insuper, ea quæ tibi incumbunt agenda ex Ordine, persolve suo loco et tempore. Consimiliter suo tempore reficere, atque in cibo ac potu moderantiam serva, necessitatem, non delectationem, require. Statutaque hora perge dormitum, et antequam eas ad stratum, recogita qualiter diem ipsum expenderis, quid boni in eo omiseris, quid mali commiseris, qualiter te habueris in divinis, in verbis quoque et gestis coram hominibus, quomodo singulas expenderis horas, an aliquem scandalizasti aut offendisti; sicque coram Deo te increpa, sperne, humilia, deplange, veniam pete, emendationem et satisfactionem propone; deinde recommenda te Deo, cruce consigna, ingredere lectum, ac salubria meditando sive orando obdormi.
Ante orationem et persolutionem Horarum præpara animam tuam, considerando tui ipsius defectuositatem, miserias, indigentias, culpas, majestatemque, dignitatem, justitiam, misericordiam et præsentiam ejus quem oras et invocas, quatenus cum grandi attentione, custodia, affectione ac metu Deum exores, laudes, psallas, glorifices;1 et ea quæ agis, stude quotidie magis devote peragere. Esto internus; Omnipotentis præsentiam semper considera, ejusque vultum omnia intuentem assidue memorare. Disce ac assuesce ubique et semper, frequenter, imo (quantum tibi possibile est) indesinenter recolere verbum illud salubre magni Eliæ:2 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Ex qua consideratione erubesce te coram summæ majestatis intuitu indigne viliterque habere, indecentia cogitare, illicita affectare, insipienter loqui, negligenter aut tepide conversari.
Nunquam in te des otio locum, indesinenter fructuose te occupa orando, psallendo seu meditando quocumque perrexeris, sederis sive steteris. In exterioribus item operibus mentem frequenter ad Dominum eleves. In verbis et factis coram aliis sis custoditus et exemplaris, non levis nec dissolutus in moribus, risu, joco, apparatu aut signis. Eundo ad chorum, redeundo inde, reverenter te habe et custoditus sis visu.3 Rumores libenter non audias. Signo ad surgendum audito, alacriter surge, matutinale officium jucunda devotione persolve. Admonitionibus et directionibus Patrum tuorum obtempera. Sicque vires tuas considera, et prout tempore procedente videris te posse sufferre, supererogare non desinas, prout tempore suo docebit te unctio.4
Ecce ista in generali sunt tacta. Ex quibus, quantum in noviciatu sufficere valet, potes perpendere qualiter te quotidie ordinate debeas occupare atque ad meliora conari: ita tamen quatenus (sicut prætactum est) passionem quam propter te subii, attentissime recogitare quotidie cures, sicut te infra super hoc informabo.
Novicius. — Sapientissima, compendiosissima et saluberrima prorsus instructio; verumtamen mihi miserrimo, defectibus pleno, ad irrationabiles passionum motus proclivi, phantasiis inanibus et distractionibus tabescenti, valde difficilis ad implendum.
CHRISTUS. — Noli diffidere nec pusillanimis esse: paulatim longius itur. Viriliter incipe, quotidie profice, quotidie validius inardescas; proficiendi affectu hujusmodi inflammato, offer ac funde Domino preces affectuosas et lacrimosas pro omni profectu gratiæ concupito, dabitque tibi petitiones cordis tui, si perseveraveris orans.5 Sic agendo et jam præmissa exercitia quotidie adimplendo, abhorrebis, odies et vitabis motus passionum ac vitia de die in diem magis intense, plenius atque facilius. Deprecare totis præcordiis Deum ut mentem tuam purgare, reformare, adimplere dignetur; et contra peccata ac impetus passionum ad quos ex innata dispositione aut assuefactione proclivior es, instantius pugna, ferventius ora, indefesse labora. Sicque in exercitiis viæ purgativæ te primo diligenter ad tempus exerce, passiones frenando, vitia exstirpando, corpus in servitutem animæ redigendo, membra tua exhibendo arma justitiæ Deo;6 exteriores etiam sensus a suis evagationibus, delectationibus, petulantiis cohibendo; quotidianas culpas corripiendo, corrigendo, effugando quotidie; observantias quoque et cærimonias Ordinis exteriores, corporales, servando decenter; in cibo, potu, somno, vestitu, incessu habendo te moderanter. Quumque in his fueris convenienter exercitatus, ad exercitia viæ illuminativæ ascendes, ut infra tangetur.
Novicius. — Documenta hæc optima adimplere propono atque conabor. Verum, quoniam paulo ante dixisti, quod te toto corde quærere debeam sinceriter et constanter, quæso ut mihi hoc ipsum digneris exponere, et qualiter id agere debeam edocere.7
Footnotes
Chapter 3 of 12