Skip to the text

Articulus 5

Qualiter in alternatione et successione spiritualium prosperitatum et adversitatum debeat se habere ac regia via incedere ipse novicius.

CHRISTUS. — In bonis et prosperis, in spiritualis alacritatis, consolationis atque profectus concessione gratias Deo age; et ita gloriare in Domino, non in te ipso, ut scias te in tali dispositione votiva et dulci non jugiter et forsan non diu mansurum: idcirco te tunc ad futuros dispone adventus tentationum, afflictionum et adversitatum. In adversis quoque, duris et asperis, et consolationis internæ subtractione, patientiam habe, et Deo nihilo minus gratias refer, ipsumque invoca, ac fidelitatem ad ipsum conserva. Cave vigilantissime offensam ipsius, reditum quoque ejus gratiosum ac consolatorium æquanimiter præstolare, et consolationes contemne indignas.

Hoc nempe est quod ait Scriptura:1 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum; itemque: Renuit consolari anima mea; et rursus:2 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Novicius. — Quomodo æquanimiter ferre possum quod indevotus sum Deo, et absque sapore et gaudio ei ministro, quum scriptum sit, Gaudete in Domino semper; et denuo, Servite Domino in lætitia?

CHRISTUS. — Tu et similes tui in spiritualibus exercitiis nondum satis exercitati ac triti, putatis veram devotionem in sensibili quodam sapore interno perceptiblique fervore consistere: non pensantes quod hæretici quoque, Judæi et Sarraceni in sacrificiis et orationibus suis frequenter lacrimantur, fervent ac dulci afficiuntur sapore, sive ex naturali ad Deum amore, sive ex dæmonum cooperatione, qui ad hujusmodi alterationes, affectiones, delectationes variis possunt modis cooperari atque concurrere. Sed scito, quod quamvis internæ consolationes, degustationes, fervores, frequenter a Deo præstentur, et veræ sint caritatis effectus, non tamen (ut tactum est) semper, nec ad veram devotionem necessario requiruntur. Porro vera et secura devotio, est promptitudo superioris appetitus seu voluntatis ad ea quæ Dei sunt, cum cordiali detestatione ac debita fuga omnis mortalis peccati, sive hoc sit cum fervore sensibili, sive non.

Præterea, quod allegasti ita exponitur: Gaudete in Domino semper, id est omni tempore opportuno, non indesinenter in actu. Sic et cum lætitia serviendum est Deo, imo et in tristitia bona ac salutari, de qua fatetur Scriptura:3 Cor sapientium ubi tristitia; et iterum: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii.4 Beati quippe qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.5

Novicius. — Magna est ignorantia et experientia mea, et erravi hucusque, tunc solum ac vere putans me esse devotum, dum consolationem, fervorem et gustum sensi internum.

CHRISTUS. — Error ille in multis consistit, periculosusque esset, si pertinaciter defenderetur. Vera namque devotio nequaquam sine caritate habetur. Si ergo fervor, sapor, suavitas essent certa veræ devotionis indicia, quicumque illa experiretur in se, certus jam esset se in caritate esse: quod tamen sine revelatione divina sciri non valet, sicut hoc alibi declaratur, atque Scriptura testatur:6 Sunt (inquiens) justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt;7 et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

Novicius. — Qualiter discernere potero quando consolatio illa interna et fervor ac sapor interior ex caritate nascuntur ac desuper infunduntur, et quando non?

CHRISTUS. — Quemadmodum sine revelatione superna certitudinaliter discerni non valet inter amorem Dei naturalem et infusum, qui caritas appellatur, ita nec inter quosdam eorum effectus jam tactos. Et sicut per signa quædam probabiliter quis agnoscit se esse in caritate, ita probabiliter scire valet quod fervor suus, sapor, alacritas desuper sint et ex caritate emanent.

Novicius. — Signa illa audire desiderat anima mea. Nec enim puto quod per signa illa Dominus meus designet intelligatque miracula.

CHRISTUS. — Signa illa sunt multa; sed veriora et certitudini propinquiora ac magis secura, sunt: propriam conscientiam diligenter discutere, et quidquid mortale occurrerit, toto corde abominari, confiteri, deflere, et libenter satisfacere pro eodem; integrum quoque habere propositum cavendi semper illud in posterum, nec pro aliqua re scienter velle peccare mortaliter; insuper affici vehementer ad Deum absque omni reflexione ad proprium commodum et honorem; honorem etiam Dei et animarum salutem in cunctis zelari ac procurare pro posse; malle subesse, subjici, obedire, quam præsidere; de propriis injuriis et aspernationibus non tristari; omnia quoque ad suam vocationem spectantia, præsertim præcepta et vota, prompto animo fideliter adimplere, nec ea pro aliqua re creata, imo nec pro vita propria conservanda, transgredi aut omittere velle.

Amplius, quum quis de fervore suo sensibili et delectatione suavi gloriatur, non jam principaliter in quantum sunt pro relevamine suo et dulcia sibi in se, sed in quantum per ea totalius promptiusque fertur in Deum, et ei perfectius sine renisu obsequitur, tunc multum probabile est quod ex caritate procedant; similiter dum ex hujuscemodi fervore, delectatione et gustu homo magis succenditur Dei amore sincero, et amplius crescit in vera humilitate, patientia, custodia cordis ac Dei timore, nec periculosa securitate resolvitur, nec vane erigitur, nec aliquid sibi ipsi nisi omnem pravitatem, fragilitatem miseriamque adscribit. Si vero ex illis fiat audacior, tutior, intimoratior, et ad judicandum de aliis pronior, et quærat in illis se ipsum, velitque devotior reputari, et corripientibus ac humiliantibus ipsum faciliter indignetur, aut dure et aspernanter loquatur; suspecta res est et infecta, præsertim quum patientia sit omnium virtutum probatrix, juxta quod legitur:8 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Unde quemadmodum mala olla in igne posita mox crepat et exsilit; sic homo adhuc passionatus, nondum virtuosus et plene devotus, adversitate, correptione, castigatione et humiliatione pulsatus, interius commovetur, et per verba erumpit male flammantia, dura, superba et aspera.

Novicius. — O Sapientia summa, quam recte me tangis! quam bene mihi me ipsum ostendis! Et certe conscientia mea salubriter puncta cognoscit atque fatetur verissima, imo et saluberrima esse quæ dicis, multumque valentia ad noscendum salubriter semetipsum, et an vere quis consistat devotus. Verumtamen, quum ista materia sit satis profunda, subtilis, interna, ego autem adhuc externus, adhuc rudis; jam deprecor informari qualiter in omni tentatione debeam contra salutis meæ hostes confligere.

Footnotes

  1. cli. xi, ↩

  2. LXXVI, 14. ↩

  3. Eccle. vii, ↩

  4. Ibid. 3. ↩

  5. Matth. v, ↩

  6. Eccle. ix, ↩

  7. LXXVI, lipp. iv, xcix, 2. ↩

  8. Eccl. xxvii, 6. ↩

Chapter 6 of 12