Articulus 11
Summaria et finalis noviciorum instructio.
CHRISTUS. — Attende nunc, fili mi, quam bene sit eis qui olim in sæculo isto mundum cum universis suis spreverunt deliciis, divitiis atque honoribus. Ecce quantam gloriam, excellentiam, laudem inæstimabilemque honorem brevi in tempore modico cum labore mercati sunt! Certe jam computantur inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.1 Nunc de indicibili sua beatitudine, de beatifica ac suavissima fruitione superdignissimæ Deitatis æternaliter sunt securi; et tanto sunt modo feliciores in sempiternum, quanto in brevi hoc spatio vitæ Deo sincerius, diligentius amorosiusque servisse inventi sunt. Considera quoque quam male et pessime sit jam eis qui arctam viam salutis incedere neglexerunt, qui in suis sunt concupiscentiis conversati, qui carnalia magis ac terrena quam spiritualia, cœlestia et divina sunt assecuti. Perpende quanta eorum exsistat calamitas. Nonne ignis, sulfur et spiritus procellarum pars calicis est eorum?2 Numquid pro toto mundo et deliciis ejus cunctis velles unum diem aut horam unam nudo corpore jacere in medio æstuantissimi clibani? Et nonne fateris sulfureum illum tartareum ignem omni igne hujus mundi vehementer esse calidiorem?
Novicius. — Heu, quanta excæcatio ac vesania est, pro hujus fallacis vitæ caducis deliciis se ipsum exponere periculo æternæ, intolerandissimæ afflictionis illius ferventissimi incendii infernalis, amissionis quoque perpetuæ felicitatis! Et dato quod quis in sæculo non penitus pereat, tamen vix contingit quin grave ac diuturnum nimis ibi purgatorium mereatur.
CHRISTUS. — Recte consideras. Et nunc, quoniam firmiter decrevisti in religione permanere, me caput tuum ac Dominum strenue imitare, per ignem et aquam me sequere; disce a me quia mitis sum et humilis corde.3 Carnem tuam cum vitiis et concupiscentiis crucifige;4 mortifica, abnega, vince te ipsum; voluntatem tuam mihi plenarie offer per obedientiam plenam. Cum metu et reverentia servi Deo;5 cum omni cordis custodia et fervore, cum puritate et profectu adhærere et obsequi omnipotenti et incircumscriptibili Deo non cesses, vilibus et indignis solatiis consolatiunculisque contemptis.6 Si taliter egeris, habebis nunc paradisum in terris, summo et infinito bono mente tranquilla dulcissime adhærendo, et paulo post paradisum cœlestem; videbisque bona Domini in regno Sanctorum, quæ nec oculus viatorum vidit, nec auris eorum audivit, nec in cor peregrinantium ascenderunt, quæ præparata sunt atque largissime conferentur veris religiosis consilia mea implentibus.78
NOVICIUS. — Ita, mi Domine, legifer summe, consultor sapientissime, agere cupio et propono, teque præstante implebo.
CHRISTUS. — Constans esto, et juxta præhabita operare, sicque videbis et experieris auxilium meum in te. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS EXHORTATORII NOVICIORUM.
Footnotes
Chapter 12 of 12